Luigi Firpo, La Congiura di Calabria, doc. n. 12, p. 224

Precedente Successiva

VI. Interrogatorio del Campanella (Napoli, 17 maggio 1600)

Die xvij. ejusdem mensis Maij 1600 Neapoli in Castro novo coram
Reverendissimo Domino Episcopo Thermularum, generali vicario
neapolitano, et Reverendissimo Domino Antonio Peri Auditore Illustrissimi et
Reverendissimi Domini Nuntij Apostolici Delegati, meque etc.
Constitutus personaliter coram prefatis Dominis Frater Thomas
Campanella qui delato sibi juramento de veritate dicenda,
finxit non intelligere, et extra mentem esse.
Cui per Dominos fuit dictum quod dimissis fictionibus, et simulationibus
debeat respondere ad interrogata, alias pro precisa
responsione ab eo habenda devenietur contra eum ad opportuna
remedia et iterum fuit sibi dictum quod debeat jurare, et ad interrogata
respondere, et porrecto sibi diurno dixit voletemelo legere,
fingendo se alienum à mente, Et cum aliud ab eo haberi non
posset Domini mandarunt poni ad locum suum.

Schede storico-bibliografiche