Luigi Firpo, La Congiura di Calabria, doc. n. 12, p. 232

Precedente Successiva

VIII. Verbale del tormento della corda inflitto al Campanella (Napoli, 18 luglio 1600)

Eodem die, et coram eisdem Dominis, et ubi supra.
Et successive constitutus personaliter frater Thomas Campanella
de quo alias, cui delato juramento de veritate dicenda et cum
jurasset tactis etc. fuit per Dominos
Interrogatus ut dicat de quo tempore fuerit captus, a quo, ubi, et ob
quam causam - Respondit volsero pigliare fràtimo, et poi si concitorno
tutti contra di me, et mi hanno spogliato, et mi ritrovo in questo
modo, et ho fatto tanti libri, et poi me li hanno cambiati, et ho
da conciare la biblia, et il Papa hà da venire, et voi non volete venir
meco, Deinde dixit questo cappello è tutto stracciato, et tutte queste
veste che hò sopra sono stracciate, Deinde cooperuit caput pileo,
et cum minister abstulisset de capite ejus pileum ipse se elevavit,
et cepit exclamare contra dictum ministrum, dicendo guarda
costui che mi vuol levare il cappello, et postea dixit, bisogna che
venghi il Papa, et sbroglia queste cose, Addendo multa impertinentia,
et nullo modo coherentia, quibus stantibus Domini dixerunt
quod precise respondeat, alias devenietur contra eum ad remedia
Juris, opportuna pro precisa et necessaria responsione habenda
tantum, et non super alijs, de quibus omnino fuit protestatum,
sed tantum ut precise respondeat. - Respondit quà bisogna che
venga il Papa, lí vescovi non hanno da havere la quarta, et io hò
fatto designare un convento in Stilo, et il Provinciale se ne stà, è
scrive alli monacelli, faciti, faciti, et esso non fà niente.
Quibus auditis Domini mandaverunt ipsum constitutum duci
ad locum tormentorum, et ibi spoliari, ligari, et funi applicari, et
quantum opus sit torqueri pro precisa responsione habenda sine
prejudicio tamen aliorum quorumcumque de quibus legitime est
convictus, ita instante etc.

Schede storico-bibliografiche