Tommaso Campanella, Syntagma, p. 28

Precedente Successiva

Prooemium.
Non immerito te philosophorum Mercurium vocari posse censemus,
perspicacissime Naudaee, cum videamus te sapientum dogmata,
vitas, mores, rationem discendi atque docendi studiose perscrutari, examinare,
promulgare et in mundi scenis personare; et quid boni, quid mali lateat
in scientiis ac sophismatibus in lucem pandere, ut unicuique, quod
suum est, non deceptae amplius tribuant scholae, et procul a calumniis,
procul ab adulatione fiant. Quapropter ego cuius commentarios ferme
omnes perlegisti, atque tuis approbasti scriptis editis, abs te stimulatus
adiuratusque, ut omnium librorum meorum numerum ac rationem tibi
patefacerem usque ad schedas (putas enim ex his et modum discendi
et arcana rerum introspiciendi et aemulationem perutilem sic eruere),
petitionibus tuis generosis deesse nolui, quamvis non tantum talemque
me intelligam, unde exemplar nisi aerumnarum ferendarum homines
accipiant. Dixit Aeneas Ascanio filio apud Virgilium:
Disce, puer, virtutem ex me verumque laborem,
Fortunam ex aliis,
quod in medio posuit dumtaxat mihi non negem, dum quod postulas tibi
affero, amicissime Naudaee.

Precedente Successiva