Tommaso Campanella, Secunda delineatio defensionum, p. 174

Precedente Successiva

Augustinus et alii Patres omnibus sapientibus humanis auscultant,
ubi bene dixere conformiter ad theologiam: ergo utilis est
probatio ex illis mihi; nam per sanctum Thomam (secundo De generatione
et tertio Contra Gentiles) sydera sunt verae causae rerum
humanarum, vel per se et directe, vel per accidens indirecteque,
et divinarum sunt signa, ut et Calcidius dicit Super Timaeum. Salomon
(primo Ecclesiastici) investigavit diligenter omnes scientias
humanas, habens divinam; et Abraham et Noë fuere a Deo docti
et astronomi quoque naturales, per Ioseph et Philonem; et
Moyses fuit imbutus omni scientia Aegyptiorum, ait Ecclesiastes et
Philo, quamvis a Deo fuerit etiam edoctus etc.

3. Mundum incoepisse omnes philosophi dicunt, excepto Aristotele,
falso authore; consummatum iri dicunt omnes, excepto
Aristotele et Platone falsis; philosophia Christiana incoepisse et
defecturum vere docet.

4. Quicquid fuit aut erit in Ecclesia Dei est scriptum in lege et
prophetis et Evangelio, usque ad beatitudinem; alias deficeret aliquid
in Ecclesia, perfectissima republica. Amos ait: «Non faciet

Precedente Successiva