Tommaso Campanella, Monarchia di Francia, p. 514

Precedente Successiva

et plantes.» Quod semper iuste factitatum esse testantur sacri canones
probatque S. Thomas faciendum de iure divino, naturali et positivo;
propter hoc enim Stephanus II transtulit Imperium de Graecis ad
Francos, evellendo scismaticum et plantando catholicum, veluti et
Innocentius III Ottoni IV Imperium abstulit, et Honorius Federico, ut
canones et historiae testantur. Et coronatus est Carolus Magnus
Romae a Leone III et perduravit in successoribus usque ad Ottonem
I, cui Leo VIII Pontifex et Imperium et successionis ius tribuit.
Ac sub tertio Ottone haeredibus carente, Gregorius V ad Imperii firmitatem
principibus Germanis, ipse Germanus, potestatem contulit
eligendi Imperatorem, nullam excitante Gallorum Rege iniustitiae
querelam, pio animo sancti Petri venerando potestatem, sicut historiae,
sacri canones et ipsorum Imperatorum et electorum diplomata et
epistolae

Precedente Successiva