Tommaso Campanella, Prima delineatio defensionum, p. 126

Precedente Successiva

Quod non conspiraverit malevolentia Regis aut dominii eius,
ex eo patet quo ipse semper favores obtinuerit ad Hispanis et Austriacis,
ut a regente Marthos, a legato Romae. Item, a Maximiliano
archiduce et ab Imperatore litterae venerunt Romam pro ipso
fratre Thoma et Ioanne Baptista Clario carceratis. Item, frater
Thomas fuit gratus re et amore. Nam scripsit tractatum in quo politice
probat Italiam debere cupere dominium Hispanorum regis
pro suo bono, quem misit ad Imperatorem per Ioannem Baptistam
Clarium. Item, Dialogum contra respublicas Septentrionis
Calvinianas et Lutheranas, quem misit ad Maximilianum, cuius
exemplar extat apud dominum Marium a Tufo. Item, praefatam
tragoediam, ut scitur Styli et a principe Roccellae. Item, ad instantiam
praetoris scripsit librum De monarchia Hispanorum, qui extat
in suis sarcinulis, ubi mirabilia pro eis etc. Item, erat praetori
Hispano amicissimus et gubernatoribus provintiae, qui eum ad
praedicandum rogavit semper, et ipse frater Thomas in favorem
Regis haec dixit, scilicet Deum dedisse Hispanis monarchiam,
propterea quod septingentos annos pugnaverunt contra Mauros,
hostes fidei, dum alii principes Christiani contra invicem altercarent
etc., et quod Rex sit destructurus Turcas in proxima eorum
divisione per praedictionem Arquati astrologi. Item, si quae severitas
est in Regno, fit propterea peccata populi et ministorum,

Precedente Successiva