Tommaso Campanella, Prima delineatio defensionum, p. 128

Precedente Successiva

non autem Regis. Item, in proxima mutatione mundi regem Philippum,
qui est Catholicus, idest universalis rex dictus, fungetur
offitio Cyri, sicut Esdras et Isaias dicunt, cuius typum gerit: nam
ipse est gladio suo liberaturus Ecclesiam de Babylone Turcarum et
haereticorum, et aedificaturus Hierusalem, idest Romam, et positurus
in orbe «iuge sacrificium» ubique. Nam gyrat eius imperium
cum sole, et singulis horis diescit in aliqua parte regni sui, et
celebratur missa iugiter in circulo; et adeo invaluit haec sententia,
quod Fulvius Vua, syndicus Styli, recitans prologum in repraesentatione
passionis Domini Nostri Iesu Christi post Paschalia, in
praesentia provinciae fere totius, volens probare quod posset agi
post Pascha, dixerit quod in regno Catholici, scilicet universalis,
offertur missa singulis horis, quae passionem Christi continet, sicut
praedicavit Pater Campanella: et omnes plauserunt manibus.
Ergo frater Thomas fuit semper pro Rege, et procuravit ut sint alii,
et imagines eius habebat, et honorantes amabat, testis frater
Petrus, frater Dominicus, et magister Scipio Politi, et omnes Stylenses:
ergo non movebatur malevolentia. Nec dicatur ipsum
finxisse, namque erat contra se ipsum operans; si enim volebat
destruere dominium Regis intra duos menses, quomodo enixe illud
aedificabat? et quomodo sibi poterat credi a populo contradicenti?
De aedificatione sunt testes probi et multi, de destructione
secreta sunt pauci et scelerati: quibus credetis, o iusti iudices, ex
eis?
Non ergo ambitione nec malevolentia motus est contra maiestatem:
ergo prophetia, et non contra maiestatem, sed ad tutamen
etc. Quod frater Thomas non finxerit ad malum tegendum ex iis
videbitur et ex Articulis prophetalibus ab eo additis ad hanc conclusionem
probandam. Frater Thomas, motus prophetia naturali et

Precedente Successiva