Tommaso Campanella, Prima delineatio defensionum, p. 136

Precedente Successiva

Constantinus dedit pacem et victoriam sanctis et omnes causas
ad episcopos posse devolvi statuit, ut Historia tripartita, et Nicephorus,
et Baronius etc. Scriptum est: «Tu turris gregis nebulosa filiae
Sion, usque ad te veniet potestas prima, regnum filiae Ierusalem»;
filia Ierusalem Roma est, ubi iterum in Petro Christus est
crucifixus et fundavit sedem: Petrus ait prophetas «passiones et
posteriores glorias» praedixisse Christi. Et quamvis per sensum
anagogicum dicant Patres aliqui futurae reipublicae tranquillitatem
futuram in Coelo, tamen praedicti Patres, quos sequor, non
evertuntur a sensu litterali, quin conveniat fieri in terra praeludium
aliquod coelestis reipublicae. Nam, ut ait Lactantius, Christus
venit restituturus saeculum aureum, de quo quidquid dicunt
poëtae, et quidquid philosophi de statu optimae reipublicae,
et prophetae de tranquillitate instauratatae Ierusalem, adimplebitur
in Ecclesia in terra; nam post illam tranquillitatem dicit divus
Ioannes et Ezechiel, quod surget Gog et Magog et vincentur a
sanctis: in Coelo autem hoc praelium non erit. Item, in oratione
dominica precamur, ut adveniat regnum Dei, in quo fiat voluntas
eius in terra sicut in Coelo; hoc autem desiderium piorum
et prophetarum et poëtarum et philosophorum, ut terra habeat hanc
felicem rempublicam, non est adimpletum: adimplebitur ergo
cum Christus evacuaverit omnes principatus et fiet regnum sacerdotale,
sicut scriptum est: «Et fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes»;
et Isaias: «Venient alieni et pascent pecora vestra, et filii
eorum vinitores et agricolae vestri erunt. Vos autem sacerdotes
Domini, ministri Dei dicetur vobis, fortitudinem gentium comedetis
et in gloria earum superbietis». Melchisedech fuit rex et sacerdos;

Precedente Successiva