Tommaso Campanella, Prima delineatio defensionum, p. 142

Precedente Successiva

prophetarum. Et sanctus Thomas et Egidius et alii religiosi
scripserunt De regimine principum, et ipse frater Thomas scripsit
librum De monarchia universali Christianorum, et nunc Styli scribebat
librum de modo congregandi illam, promissum in praefato
libro De monarchia, qui extat apud illustrissimum cardinalem Sancti
Georgii, unde pulchre probatur fratrem Thomam non sibi
rempublicam voluisse parare, sed papae et Regi seminarium facere
virorum magnorum in litteris et armis, unde possent mitti ad
negotia pacis et belli a Rege et pontifice, et ostendere praeludium
illius magnae universalis reipublicae praeparandae: nam de ea
scribebat librum, quem faciet adduci, nisi sit in manu dominorum
(data facultate), quod scit frater Petrus et frater Dominicus Stylenses
et frater Ioannes Baptista Pizzonita.
Si obiicias: – Quis misit illum ad hoc? –, respondeo quod habuit
in animo instinctum divinum, quem vidit adiuvari signis et prodigiis,
et habebat a suo provinciali praelato licentiam praedicandi.
Cum enim ipse hoc coeperit iuxta doctrinam quam scripsit de
monarchia Christiana, sicut Plato et omnes philosophi desiderarunt
suam rempublicam videre, et sciret mutationes futuras, et
Deus posuisset haec in corde suo, qui adest bona desideranti propter
signa coeli et terrae, consideravit se bene facturum si uteretur
occasione in bonum. Nam, cum ipse aedificaret templum et placaret
inimicitias Styli et scriberet De praedestinatione et vacaret

Precedente Successiva