Tommaso Campanella, Prima delineatio defensionum, p. 154

Precedente Successiva

et cella fratris Ioannis Baptistae est in extremo dormitorii, ultra
quod non est accessus nec introitus, sed fenestra; nec tam mirabilia,
transiens, audire poterat. Item frater Dionisius numquam
fuit Pizzoni cum fratre Thoma, sed discesserat sex ante diebus
cum fratre Paulo de Agropteria. Praeterea dedit Locris fratri Thomae
suum examen, quod frater Thomas dedit domino Ioanni Sances,
ostendens se dixisse falsum suasu fratris Ioannis Baptistae. Et
tandem, cum fuisset positus in civili, consultus a quodam semi-
doctore, qui tunc ibi reperiebatur carceratus, dum coram cunctis
carceratis (quos examinari cupio) praedicaret se dixisse falsum
contra fratrem Thomam et fratrem Dionisium, noluit postea se
retractare, putans se testem esse a fisco defendendum, dans notam
fisco defensionis falsariorum. Et idem suasit fratri Ioanni Baptistae
et fratri Dominico, ut dicant contra fratrem Thomam et Dionisium,
si velint esse defensi a fisco et salvi, dum essent in eadem
fossa, audientibus cunctis carceratis, qui postea dixerunt fratri
Thomae ibidem deinde posito. Item, frater Silvester est infamis in
provincia propter contractum matrimonium cum nepote fratris
Ioannis Baptistae, propter quod exulavit et a conventibus et a provincia
simul, et cum Ioanne Baptista et Fabio suo curaverunt sibi
morbum venereum Philogasii in eadem cella cum magno scandalo.
Omnes fratres examinentur. Item est exulum comes et explorator,
rapuit iumentum et habetur ab omnibus facinorosissimus.
Frater Thomas in sua confessione non nominavit eum, quia, talis
existens, numquam verba fecit cum eo. Item, cum impetrasset
frater Silvester litteras ad fratrem Thomam a magistro Vincentio
Tabernate, ut retineret eum Styli, noluit frater Thomas, ideoque
odiosus illi fuit; testes sunt frater Petrus et frater Dominicus.
Nec frater Dominicus mereretur fidem, quia suasus fuit a fratre

Precedente Successiva