Tommaso Campanella, Prima delineatio defensionum, p. 158

Precedente Successiva

praelatorum et principum tentatam, tantis totque tormentibus
affligebat homines, quod omnes dicebant plusquam scivissent. Et
porro, si caperentur in quavis civitate homines multi, per talia tormenta
plerique confiterentur falsum et afficerent sese et alios,
quamvis ignaros.
Item, ea est natura Calabrorum, quod omnes putant se exonerare
dicendo multo plura quam sciunt contra amicos, nedum inimicos,
ut ex processibus ipsorum patet; non ergo potest esse convictus
frater Thomas a testibus.
Nec debet praeiudicari, quia falsi testes dicunt ipsum voluisse
haeresim statuere: hoc enim discutiendum est, non praeiudicandum;
nec umquam fuit confessus vel convictus, licet vehementer
fuerit suspectus; suspitio autem in prophetas et sanctos etiam
cecidit, qui ut haeretici et seductores sunt damnati. Nec est possibile
in Calabria haeresim statuere sine viribus principum, ut ipse
disputavit in libro De monarchia, et si hoc haberet in animo, ivisset
Germaniam aut Constantinopolim etc. Item, verba eius male
intellecta reprehenduntur, non vita et mores, contra quos cupit
examinari, quamvis sit diffamatus. Et passiones suae praeteritae
non faciunt ipsum malum, nisi forte timidum: actio autem mala
facit hominem malum. Item, scriptum est: «Perit iustus similiter
ut iniustus» (Salomon); quin alias: «Vidi iustos quibus mala
proveniunt tamquam opera egerint impiorum; malos autem qui
ita securi sunt ac si bene egissent»; et alibi de sapiente: «Tribulationem
et pavorem inducet super eum et cruciabit eum cruciatu
doctrinae suae, donec innotescant cogitationes suae». Nunc autem
innotuere fratris Thomae cogitatus pro unione Christianorum

Precedente Successiva