Tommaso Campanella, Prima delineatio defensionum, p. 160

Precedente Successiva

fuisse, hac passione mediante, quos putabat Romae propalare
in iubileo.
Item, si qua fides danda est testibus, non probant ipsum motum
nisi fato et secundaria intentione voluisse rebellare, idest: si venissent
mutationes; facienda est autem differentia inter crimen commissum
et volitum, et in personam Regis et in Regnum. Committens
enim mortem meretur, non plus; volens autem, aliquid minus
morte; item, volens voluntate secundaria, minus quam primaria;
et non subditus minus subdito; et frater minus quam clericus
saecularis (est enim immediate pontifici subiecta religio sancti
Dominici); et bene dicens de Rege aliquid minus.
Item, haec casu quodam venerunt ad colloquium, et non fuit
conventio. Nam in domum Ioannis Iacobi Sabini accessit frater
Thomas tractaturus pacem inter Contestabiles et Ioannem Paulum
Carnelevari, cognatum Sabinis, ubi aderat Mauritius et Ioannes
Gregorius Praesinacius, eius compar, pro componenda pace,
et cecidit sermo de mutationibus rerum humanarum, sed nemo
propter rebellionem, ut a nullo eorum excogitatam, affuit.
Pizzonim vero accessit frater Thomas sollicitatus a fratre Ioanne
Baptista tribus vicibus, et quamvis fuissent alii, colloquium fuit
inter fratrem Ioannem Baptistam, fratrem Thomam et Claudium.
Aberat frater Dionisius et alii: non ergo fuit conventio; et
frater Thomas locutus est ad instantiam fratris Ioannis Baptistae,
ut adderet illi Crispum ad sui defensionem et non ad rebellionem;
et frater Thomas ivit ut videret carteram et haberet socios itineris
periculosi. Testis est frater Ioannes Baptista, frater Paulus et frater
Petrus de Stylo.
Davoli quoque non fuit conventio: nam Ranias et Mauritius
non fuerunt in colloquio fratris Thomae cum Ioanne Paulo de

Precedente Successiva