Tommaso Campanella, Prima delineatio defensionum, p. 166

Precedente Successiva

Quomodo enim solus poterat rebellare aut rempublicam facere?
Conscientias enim scrutari forum non habet, sed credere fratribus
negantibus non convictis.
Si autem damnum evenit Regno, se offert duplum instauraturum;
non enim aedificatur Regnum morte sua, sed scandalizatur,
si quid mali venisset, ut patet de interitu navium. Mors est cautela
contra mala futura, non praeterita; hoc autem carcer melius curat
in materia praedictionis et novitatum. Nullo ergo pacto debet
mori: quia non rebellis prima vel secunda intentione; quia non
convictus; quia sequens fatum praedixit et cupivit praeparare bonum
ex malo. Et inimicitiae inter omnes, qui hoc volebant, ostendunt
non fuisse decretum rebellandi nullum inter eos; conspiratio
enim requirit spirituum unionem et confidentiam multam, quae
nulla fuit inter eos, ut patet ex processu, licet abusus quis fuerit
praedictionibus. Item, rebellio non fuit actu ullo ostensa, sed tantum
intentione concepta: ex processu nihil enim aliud fiscus potest probare.
Sed hoc non potest probari neque per verba fratris
Thomae ad alios: potuisset enim illis aliud dicere et aliud ipse intendere;
per verba autem sua in tormento non probatur intentio
rebellandi, sed contrarium: ergo nihil est contra ipsum.
Ad probationem omnium praedictorum cupit libros et facultatem
examinandi.
Panormitanus est vitandus in re ardua, quia est damnatus,
cum dixerit magis credendum doctori quam papae in rebus fidei,

Precedente Successiva