Tommaso Campanella, Secunda delineatio defensionum, p. 178

Precedente Successiva

unus princeps et felix respublica sub Adam. Ergo, antequam in
unum redeat, congregabitur; unus enim Deus, unus sol. Hoc probavi
in libro De monarchia Christiana, quod scilicet Diabolus divisit
principatus religionum falsarum multiplicitate, et Christus venit
ad uniendum omnes populos et reges in unum. Poëtae scripserunt
de saeculo aureo, quod concupierunt; philosophi de statu optimae
reipublicae, quem videre desiderantes non potuerunt; prophetae
de reaedificata Ierusalem in tranquillitate et pace et gloria, quorum
promissa non sunt visa. Ut ergo omnium piorum desideria et
promissa compleantur, hoc fiet a Deo optimo: naturale enim et
bonum est et universale desiderium: ergo etc. Sed dicunt aliqui
sancti Patres, quod hoc erit in Paradiso post finale iudicium. Sed
respondeo quod ipsi sequuntur sensum anagogicum, nec mihi tollunt
sensum historicum, si non sentio cum Chiliastis et aliis haereticis,
qui erraverunt in hoc circa modum, de quo non disputo,
sed circa rem bene sentio; nam sequor desiderium naturae et sensum
historicum sanctorum Patrum. Siquidem Lactantius Firmianus
ex dictis prophetarum et Sibyllarum et poëtarum (quibus addo
Dantem et Petrarcam) et philosophorum hoc demonstrat, scilicet
in fine imperii Romani in terra futurum statum aureum.
Item sanctus Irenaeus, sanctus Iustinus, sanctus Bernardinus, Clemens
Alexandrinus, Tertullianus, Victorinus, sanctus Sulpitius in
Vita sancti Martini, et cum eo Martinus, Origenes, abbas Ioachinus
et alii innumeri, quorum unus mihi sufficeret ne sim fictor ego.
Veniam ad nostros. Sc[r]iptum est: «Reminiscentur et convertentur
ad Dominum universi fines terrae» (ergo in terra) «et universae
familiae gentium»; et: «Confluent ad eum omnes gentes»; et:
«Erit unum ovile et unus pastor»; et: «Habebit Ierusalem et Samaria
caput unum»; et: «Pascentur omnes a pastore uno»; et:
«Una est columba mea»; et: «Omnes gentes servient ei»; et:
«Reges et gens et regnum quod non servierit tibi peribit»; et:

Precedente Successiva