Tommaso Campanella, Secunda delineatio defensionum, p. 180

Precedente Successiva

«Erit iustitia et abundantia pacis, donec» etc.; et: «Dominabitur a
mari usque ad mare et terminos orbis terrarum»; et quod siccabuntur
maria et flumina, ut venientes filii Israël transeant ex quattuor
ventis coeli, mirabilius quam quando venerunt de Aegypto,
et gentes sequentur tenentes oras palliorum eorum; et: «Adorabunt
eum omnes reges terrae»; et: «Conflabunt gladios in vomeres
et lanceas in falces, et non erit ultra praelium»; et: «Non nocebunt
serpentes in monte Syon»; et: «Delectabitur infans in caverna
reguli»; et: «Leo comedet paleam»; et: «Pascentur lupi cum
agnis»; et: «Tunc videbis, afflues, et dilatabitur cor tuum»; et:
«Pulverem pedum tuorum lingent»; et: «Reliquiae Israël salvae
fient»; et: «Singulis mensibus arbores ferent fructus maturos».
Hae et multa alia, quae manifeste de regno in terra loquuntur, initiative
quidem partim sunt completa, sed perfectius complenda
in terra, non enim vomeres et leo et similia in Coelo tractantur. Et
nos oramus ex Matthaeo et Luca, ut adveniat regnum Dei, ita ut
fiat voluntas eius in terra sicut fit in Coelo, quantum est possibile:
hoc autem adhuc in terra non est visum in regno suo: erit ergo
cum evacuaverit principatus et potestates omnes, et omnia trahet
ad se ipsum, et ipse Christus solus in persona pontificis sui reget
mundum universum, cuius est heres per Apostolum (ad Corinthios
et Hebraeos), quia data est illi omnis potestas in Coelo et in terra.
Sedet autem a dextris Dei, donec subiiciat sibi omnes principatus
etc., qui osculentur pedes suos in suo vicario et sint scabellum sibi;
et hoc facto, veniet ad iudicium in resurrectione secunda et tradet
regnum Deo Patri, ait Apostolus. Item, post hanc rempublicam
exurget Gog et Magog et dabit sanctis occasionem victoriae et
triumphi. In Coelo autem non exurget Gog et Magog: ergo etc.

Precedente Successiva