Tommaso Campanella, Secunda delineatio defensionum, p. 182

Precedente Successiva

Ut ergo patet ex Ezechiele et Apocalypsi in terra erit haec felix
respublica universalis iuxta sapientes et Patres praedictos, quasi
quoddam praeludium illius Ierusalem, quae est in Coelo futura.
Dixit Christus: «Nunc autem regnum meum non est hinc», idest
de hoc mundo; nam erit hinc cum evacuaverit principatus etc.
Et captivabitur omnis intellectus in obsequium Christi, et ulciscentur
apostoli omnem inobedientiam, cum completa fuerit nostra
obedientia, ut Paulus ait. Et ideo arma eorum non fuere carnalia,
sed verbum Dei; erunt autem utrique gladii, et sunt tantum
initiative modo. Scriptum est enim: «Dabo septem pastores et octo
primates, qui pascent terram Assur in gladio et terram Nembrot
in lanceis», idest principum huius mundi, ut patet ad Ephesios.
Quicquid dicit Ezechiel post caput xl, et Isaias, et Zacharias,
Michaeas, Malachias de tranquillitate Ierusalem in Ecclesia complebuntur
in terra: ipsi enim aperte multa dicunt, quae non nisi in
terra fieri possunt, quod Deus condescendens desideriis piorum
faciet. Christus enim (ait Lactantius) venit ad restituendum saeculum
aureum, quod adhuc non est factum: nec dum enim videmus
omnia subiecta ei, ait Apostolus. In Apocalypsi ponuntur senatores
albi huius reipublicae et mysteria eius et ordines regendi et
laudes divinae post praelia cum Antichristo et regnum in terra
post primam resurrectionem; et secunda resurrectio erit in gloriam,
prima vero est a labore persecutionum, quae coepit tempore
Constantini, quando data est Ecclesiae pax Christianis, et complebitur
cum omnes nationes et principes convenient et facient decretum
universale, quod Christus est dignus aperire librum et regnare
super universum mundum cum suis sanctis in tranquilla republica
mille annos. Et ideo dicitur:

6. Quod hoc imperium erit sacerdotale. Vocat enim Petrus ipsum:
«Sacerdotium regale»; summus ergo sacerdos et papa erit

Precedente Successiva