Tommaso Campanella, Secunda delineatio defensionum, p. 190

Precedente Successiva

Cyrus per Medai, et habitat in tabernaculis Sem, sicut in lege
Moysi praedictum est. Habet quidem leges a Sem per Isac. Turca
autem ex generatione Iaphet, habet legem a Sem per Ismaël, et
ideo vincetur ab Isac. Omnes enim legislatores sunt a Sem, dominatores
a Iaphet, superstitiosi et tyranni a Cham, ut patet ex Noë
benedictionibus. Et ideo caput aquilae medium devoratum est a
sinistro capite, idest imperium Constantinopolis a Turca, et caput
sinistrum vincetur a dextro, idest Turca ab imperatore Germano,
si eligetur rex Hispaniarum imperator, quod fatale esse in Carolo
V patuit, ut colligitur ex quarto libro Esdrae, dividentis imperium
Romanum in tria capita defectura ut supra, sicut scripsi in libro De
monarchia Hispanorum
. Et quidem in divisione regni Turcarum
hoc fieri oportet, quae prope est, idest in imperatore decimo quinto,
per Arquatum astrologum; tunc enim luna in cornua partitur,
cum est quintadecima. Vel assignent mihi quis fungetur officio
Cyri!

11. Haec intelligentia est pulchra et bona ex arcanis legis et
prophetarum, quos mihi praeposui, et ratione bona naturali, quae
est lumen Dei, et instinctu prophetali meo. Etenim bonos facit
quoque fructus. Nam Ecclesiae dignitatem auget et spem, et ponit
Christum et eius vicarium mundi dominum et non sectarium, et
regem Hispaniae exaltat super omnes, et aperit viam Hebraeis
ad fidem Christi, quem videntes crucifixum, considerantes gloriam
Messiae, non recipiunt, propterea quod hae «posteriores gloriae»
Ecclesiae Christi et Ierusalem aedificandae quaenam sint
sibi exponi non audiunt. Nec vident in terra sibi praedicari a nobis,
quod praedicitur a prophetis in terra futurum, quando reliquiae

Precedente Successiva