Tommaso Campanella, Secunda delineatio defensionum, p. 204

Precedente Successiva

et haec quae succedunt eiusdem sunt signa. Unde sanctus
Vincentius missus fuit a Christo ante ducentos annos ad praedicandum
diem iudicii proximum, ut canit Ecclesia in suo hymno:
ergo multo vicinior est nunc. Sed signa coeli et terrae maxime
me movent, ut supra, quae illius magnae mutationis omnium
regnorum in unum et Antichristi ruinae sunt clara inditia. Adde
atheismos et phalarismos horrendos et prodigiosos evangelicorum,
descriptos a Rescio Polono, unde scimus quod novissima
hora est; nam et ex nobis exierunt, ut sanctus Ioannes ait, qui satellites
parantur Antichristo existenti in ianuis, ait sanctus Gregorius
in epistola. Et in voce tubae sexti angeli fiunt in coelo iudicii
extrema signa, ex Apocalypsi; nunc autem sumus in fine quinti, qui
cecinit anno 1518, quando praedicavit Lutherus, stella cadens de
coelo Ecclesiae, habens clavem putei abyssi, ut probat Bellarminus
cardinalis: ergo nunc sunt vere signa iudicii, quae videmus in coelo,
sole et astris, a sancto Gregorio coepta fieri et praevisa.

14. Quod autem principium harum mutationum in anno 1600
putaverim visum iri rationabiliter, patet ex eo, quod est articulus
temporum; licet enim mille anni apud Deum sint unus dies, tamen
transierunt 1600 ex quo dictum est: «Venio cito». Et cum
signa multa praecesserint, quae inficiari nemo potest, parabolam
fici sequentes, potius hoc tempore credendum est fieri mutationes,
quae sane fieri solent semper in articulis, idest in novenario et
septenario, vel in mixtis. Unde Plato, describens optimam rempublicam,
quaerit si potest interire cum sit optime temperata, et respondet
ex philosophia Pythagorae quod interibit propter vires
numerorum. Et author Methodi historiarum demonstravit, quod

Precedente Successiva