Tommaso Campanella, Prima delineatio defensionum, p. 130

Precedente Successiva

divina, dixit mundum cito consumandum cum sancto Ioanne, in
quo Patres erraverunt, quia non signa Evangelii, sed opinionem
piam secuti sunt. Quod signa multa ipsius Evangelii praecesserint,
dixit divus Gregorius Super Lucam, idest terraemotus et barbarorum
incursiones et pestes et fames; desunt tamen, ait, signa in sole,
luna et stellis, quae a mutatione aëris prope esse credendum est.
Ego autem nunc video signa, ab arbore fici discens parabolam, ut
Christus docuit. Nam, praeter teporem charitatis et schismata,
praedicatum est Evangelium in Novo Orbe; sumus in sexta aetate,
in decima parte saeculi divisi in duodecim ad Esdra; Sol ab Ptolomaeo
ad nos usque factus est propior Terrae fere septuaginta
millibus stadiorum, Scorpius et Taurus mutarunt domos, signum
Evangelii magnum. Et Plato dixit indicationem esse mutationis
universalis; et sequitur ipsum doctor Annius ordinis Praedicatorum
super fragmentis antiquorum. Item, sanctus Vincentius
praedicavit proximum esse iudicii diem ex praecepto Christi, sunt
anni ducenti; ergo nunc est proximior. Quod vero in 1600 futura
sit mutatio rerum humanarum ex eo habetur, quod ante diem iudicii
processura sit unitas pastoris et ovilis, quod non potest esse
sine magna mutatione.

Precedente Successiva