Tommaso Campanella, Prima delineatio defensionum, p. 132

Precedente Successiva

Quod magis hoc tempore, quam alias, probatur ex eo quod est
articulus temporis, in quo per scientiam naturalem, qua utitur sapientia
theologalis «vocans ancillas ad arcem», observatum est
fieri mutationes: in septimo et nono et in coniunctis per Pythagoram,
ut ostendunt circuitus morborum, divisiones aetatum in quibus
complexiones mutantur. Et Plato scripsit omnia regna in
septimo et nono mutari, quod probavit author Methodi historiarum
in Assiriis, Persis, Graecis etc.; et Augustus in septies novem
dixit homines periclitari; et Salomon omnia creata dixit in
numero; et Moyses utitur septenariis in creatione, in divisione anni et
in iubileo; et Ieremias in sabbatismo Terrae Sanctae, Daniel
et eorum expositores, praesertim sanctus Augustinus. Cum autem
haec futura sint quae inferam, in 1600 futura credendum fuit:
componitur enim ex 900 et 700, et cuncurrit iubileus, quando revertitur
Christus ad possessionem hereditatis ex Levitico, qui est
«heres universorum» ex Paulo.
Item, hoc tempus praecesserunt et sequentur mirabiles solis et
lunae defectus, et inundatio Tiberis et Padi, et in Calabria et Sicilia
terraemotus magni: signa enim naturalia signant naturae mutationes
servientes suo Authori. Item, prodigiosi bruchi, et Styli visus
est cometes magnus in mense Iulio ’99, et scala in aëre in cuius
summo erat cypressus, quare ergo non [sine] ratione dubitavi de

Precedente Successiva