Tommaso Campanella, Prima delineatio defensionum, p. 138

Precedente Successiva

papa autem est ex ordine Melchisedech, et Plato saeculum
aureum posuit sub regno sacerdotali. Item: «Gens et regnum
quod non servierit tibi peribit». Item: «Erunt reges nutritii tui et
reginae nutrices»; «Omnes gentes servient tibi»; «Dominabitur a
mari usque ad mare et a flumine etc., inimici terram lingent»;
«Erit iustitia et abundantia pacis»; «Conflabunt gladios in vomeres
et lanceas in falces»; «Confluent ad eum omnes gentes»;
«Leo comedet paleam, serpentes non nocebunt»: quae omnia
et alia multa, cum adhuc non sint visa, nisi initiative, complebuntur,
ut dicunt Patres.
Nec obstat fratri Thomae, quod adhuc non venerit Antichristus:
is enim durabit tantum duos annos cum dimidio, et postea
erit respublica universalis Ecclesiae, quam initiatam Antichristus
conabitur evertere. Et potest esse natus Antichristus, ut dictum est
a multis, anno 1589, et detegetur tempore suo hinc ad paucos annos;
sed sufficit illi ne videatur fictos habuisse signa et doctores
huius mutationis, quaecumque succedat, et quod ipse habeat bonum
sensum pro Ecclesia. Nam haec est via convocandi Hebraeos
ad fidem, qui negant Messiam propterea quod talem gloriam in
Christo non viderunt, et Turcas, qui Paradisum pro hac republica
acceperunt, et uniendi principes ad faciendum unum regnum, et
exaltandi regem Philippum positum a Deo ut subiiciat omnes
gentes et regna, et liberet Ecclesiam, et sequantur omnes eius auspicia
contra hostes fidei: unde prius Regi quam papae utilis est
hic sensus.
Et quamvis hae mutationes non evenirent, non est propterea
damnandus sequens Patres et sanctos, qui erraverunt etiam; nam
signa videns tenetur ostendere, et Ieremias defensus est hac ratione
coram populo ab Ahicam: ille enim inquit: – Michaeas praedixit

Precedente Successiva