Tommaso Campanella, Prima delineatio defensionum, p. 144

Precedente Successiva

alienis studiis ab armis et republica, obtulit illi Deus signa et, dum
interpretaretur, fidem auditorum, unde coniecit quod, si malum
Coelum immitteret, uteretur illo ad bonum; nam propter hoc facit
Deus ne non sint mala. Itaque quicquid dixit frater Thomas
fuit cautela contra malum imminens et non attentatio rebellionis.
Non enim fecisset rempublicam nisi venisset mutatio, ut probatur
ex confessione sua, tum quia impossibile et alienum a sui tenuitate,
tum quia iniustum hortari homines contra Regem de quo bene
dicebat publice et privatim. Cum ergo rebellio non sit a prophetia,
nec a malevolentia, nec ambitione, non est puniendus. Nam
cum Veneti, prius subditi Imperatori, tutantes se ab incursione
barbarorum et occupantes scopulos et mare Adriaticum, fecere
rempublicam, non sunt habiti rebelles: ita nec nos, montes occupantes
si evenisset mutatio. Certum enim est per confessionem
fratris Thomae quod, si non evenisset mutatio, respublica facta
non fuisset contra Regem. Erat enim impossibile et iniustum. Videte
si erat alienus a rebellione: nam frater Thomas volebat ire
Romam ad deferendum librum quem scribebat De praedestinatione
et Regimine Ecclesiae, et substinere conclusiones.
Sed testes dicunt ipsum, auxilio Turcarum confisum, voluisse
rebellare, et exulum et praedicantium. Respondeo quod testes
non convincunt ipsum de hoc, tum quia ipse non poterat ambire
impossibile et erat amator Hispanorum, ut probatum est supra,
tum quia testes aut sunt ex dicto, vel complices et homines scelestissimi;
itemque per confessionem vi extortam et per inimicitias.
Omnes testes dicunt fratrem Thomam praeposuisse mutationes:

Precedente Successiva