Tommaso Campanella, Prima delineatio defensionum, p. 156

Precedente Successiva

Silvestro, dum esset in eadem fossa, in qua, ut patet, scripsit se ibi
positum fuisse ut diceret mendacium. Item, fuit carceratus Lombardiae
ut percussor, et fecit pro his poenitentiam publicam.
Item, omnes testes examinati sunt a fratre Marco de Marcianesi,
inimico ipsi fratri Dionisio, quia condemnavit ipsum iniuste ad
poenam graviorem, et ipsi fratri Thomae, propterea quod Romae
favisset fratribus conventus Sancti Dominici de Neapoli apud illustrissimum
cardinalem Farnesium contra fratrem Marcum, tum
provincialem pro Reformatis. Item, a fratre Cornelio Lombardo
inimico ipsius fratris Dionisii ob multas causas monachales et
praesertim quia multos nummos acceperit a suis inimicis fratribus,
ut mortalem contra ipsum processum componeret, et centum
alios ducatos accepit a Ioanne Antonio Musuraca (qui carceravit
ipsum fratrem Thomam pro mercede), ut falsum processum
et mortalem etiam componeret, ut publice Locris et Monteleone
dicebatur. Item, quinquaginta alios ducatos accepit a parentibus
Caesaris Pisani, ut ei faveret; centum alios ducatos habuit a fratre
Vincentio Rodino et fratre Alexandro de Sancto Georgio, ut ipsos
liberaret, ut fecit; et super hoc multi adsunt testes et praesertim
frater Petrus de Stylo, frater Petrus de Neocastro, magister Scipio
Politi et quamplures alii etc. Alii vero sunt examinati a Sciarava in
altero foro, qui fuit iudex simul et pars, quique magnificavit causam
rebellionis ut se magnificaret apud Regem. Item, erat per
duos annos et ultra excommunicatus ab episcopo Meliti, patrono
ipsius fratris Thomae. Qui etiam praetendens rebellionem nutu

Precedente Successiva