Tommaso Campanella, Prima delineatio defensionum, p. 168

Precedente Successiva

unde se Lutherus defendit (Gaetanus, Secunda secundae, et Roffensis,
Contra Lutherum).
Ratio ipsius Panormitani, quae dicit clericum rebellionis crimine
notatum debere tradi curiae saeculari, ut puniatur a iure civili,
propterea quod ius canonicum non habet parem poenam huius
criminis, est erronea, quia, cum semper ius canonicum mitius agat
cum reis quam ius civile, sequeretur quod ius canonicum esset
servum iuris civilis et in omnibus poenis exigendis deberet ius canonicum
ad ius civile recurrere tamquam ad legem iustiorem, sapientiorem
et dominam, correctricem legis etiam pontificiae:
quod sapit haeresim nedum errorem. Nec obiicias Sancti Officii
usum: ipse enim tradit curiae saeculari ut ministrae et post secundam
correctionem, et non propter rationem Panormitani.

Precedente Successiva