Tommaso Campanella, Secunda delineatio defensionum, p. 184

Precedente Successiva

rex omnis terrae. Et Apocalypsis: «Fecisti nos Deo nostro regnum
et sacerdotes». Et Isaias: «Venient alieni et pascent pecora vestra,
et filii eorum vinitores et agricolae vestri erunt: vos autem sacerdotes
Domini, ministri Dei dicetur vobis, fortitudinem gentium
comedetis et in gloria eorum superbietis», ut videmus initiatum
in papa et cardinalibus. Item, sacerdotium papae est secundum
Melchisedech, ut probat Apostolus ad Hebraeos; Melchisedech autem
erat rex et sacerdos, sine genealogia carnali, sicut papa non
per successionem carnis, sed electionem Spiritus sancti, est sacerdos
summus et rex: ergo et «Dominus dominantium», ut ait sanctus
Bernardus: «antiquitate Adam, iustitia Abel, primatu Noë, sacerdotio
Melchisedech, patriarcatu Abraham, potestate Moyses,
primatu Aaron, iudicatu Samuel, regno David, apostolatu Petrus,
unctione Christus», quod Constantinus olfaciens cessit imperium
illi et sedem, et remansit eius minister, quod adimplebitur in
omnibus regibus. Vide Baronium.

7. Quod ideo reges cessabunt patet ex eo, quod pene invitus dedit
regem Deus populo suo; volebat enim ut regnaret Samuel sacerdos
et filii eius, quod et signis de Coelo est contestatus (I Regum,
xii); et ideo cessabunt sub pontifice, sicut sacrificia animalium,
quae pene invitus Deus dedit, cessaverunt, ut ait sanctus
Clemens Romanus, et Ieremias (vii), et Ezechiel. Item, scriptum
est: «Dedi eis reges in furore meo et auferam in indignatione
mea». Sunt ergo reges Christiani ut congregent Ecclesiam relicti,
sed postea in omnibus se subiicient uni, unde praelia cessabunt
inter eos propter capitis authoritatem et uniti vincent omnes hostes

Precedente Successiva