Tommaso Campanella, Secunda delineatio defensionum, p. 196

Precedente Successiva

specialiter electos esse Dominicanos ad vocandos homines in fine
mundi tam ad convivium coeleste, vocatum «coena» a sancto Luca,
ut notat sanctus Gregorius in homilia, quam ad nuptias Ecclesiae
praesentis, vocatas «prandium» a sancto Matthaeo, per sanctum
Gregorium ibi. Hae nuptiae adhuc non sunt visae in Ecclesia,
nisi parum. Erunt ergo, ut notat parabola et expositio. Et Dominicani
vocant ad utrumque convivium, specialiter missi a Deo
et papa; ergo etc.

13. Quod hic concursus regnorum ad unam rempublicam Dei
sit proximus, patet ex eo, quod finis mundi prope est, quia mundum
esse iam senem omnes dicunt philosophi, excepto Lucretio,
qui etiam nunc diceret; theologi vero et astrologi unanimiter
idem praedicant ex eo quod dixit in Apocalypsi: «Ecce, venio cito».
Praedicti Patres multi et alii desiderantes regnum, ut supra,
ex quolibet signo putaverunt iudicium esse prope et in ianuis, et
decepti sunt; nam oportebat prius omnia signa paulatim videri,
propter quem errorem recentiores aliquo pacto obscuraverunt
etiam doctrinam de saeculo aureo. Ego autem minus culpabiliter
erro, si tamen erro: nam vicinior est nunc finis mundi. Nam sumus
in sexta aetate per Apostolum, «in quos fines saeculorum devenerunt»,
et in septima intrabimus «in requiem», ut dicit ad Hebraeos.
Item, per Esdram (in IV) saeculum universum dividitur in
duodecim partes, quarum undecim transierunt. Et per divum
Gregorium et Origenem mundus est unus dies; et Apostolus ad
Hebraeos ait: «Donec hodie dicitur»; et sumus ex tempore

Precedente Successiva