Tommaso Campanella, Secunda delineatio defensionum, p. 210

Precedente Successiva

Roma per hoc tempore, praesente archipresbytero Styli et vicario
foraneo. Styli, patria mea, fluvius in hebdomata sancta inundans
supra omnem modum praedia ad mare transtulit, quod numquam
fecerat; sacra non potuerunt celebrari ob continuas pluvias intra
domos munitissimas irruentes; visa est scala in coelo in cuius summo
erat cypressus in plaga orientali; apparuit cometes mirabilis
mense Iunii eiusdem anni ’99, quod movebatur ex oppido Sanctae
Euphemiae versus Sanctam Severinam; monstrum natum est
Crotone, quod omnes deterruit, et ecclypses futuri erunt insignes
Italiae. Soror mea Aemilia tribus diebus mortua fuit, et revixit, et
alterius saeculi domos et res enarravit, cum magno stupore theologorum,
antequam ego irem Roma in Calabriam: quibus auditis,
obstupui sapientiam indoctae foemellae, quae ducem habuit suarum
visionum quemdam Cappuccinum iam mortuum, concivem
nostrum. Et mentes hominum erant perculsae; et exulum et
Turcarum excursiones, et disputationes de iurisdictione, et magistratus
excommunicati dubitationem in Calabria, sequentem orbis
mutationem universalem rationabiliter indicabant. «Ubi sudor,
ibi morbus» ait Hippocrates: ergo etc. Ideo videant sapientes:
si ego deceptus fui, et Patres decepti sunt, sed minus ego. Ieremias
fuit defensus exemplo Michaeae, a quo praedicta destructio
Samariae et Ierusalem non venit. Erat enim comminatoria prophetia.
Et ego me illorum et Patrum exemplìo tutabor, qui tamen
omnia interpretatus sum ad bonum Ecclesiae Dei. Nec oportet esse
evangelistam qui dicit Evangelium, nec prophetam qui prophetiam,
ut obiiciunt mihi quod non sim propheta. Sed quid sciunt?
Hoc est donum gratis datum, de quo pertinet ad papam dicere;

Precedente Successiva