|1| Q. D. B. V.
Dissertatio philosophica
de
Spinozismo ante Spinozam,
quam
Rectore magnificentissimo,
Serenissimo Principe ac Domino,
Dn. Friderico Wilhelmo,
Regni Borussiae, Electoratus Brandenb.
et reliquarum Brandenb. provinciarum
herede, etc. etc. etc.
Praeside
Io. Francisco Buddeo,
P. P.
Facultatis philosophicae h. t. Decano,
pro gradu et privilegiis magistri philosophiae
rite impetrandis.
A. D. Iun. A. M. DCC.I.
H. L. Q. C.
publico eruditorum examini
submittit
Ioannes Fridericus Werder,
Potsdamiensis Meso-Marchicus
Recusa Halae Magdeburgicae,
Typis Chr. Henckelii, Acad. Typogr. 1706.
|3| Q. D. B. V.
Σύνοψις
Spinoza cur in tantos errores impiasque sententias prolapsus sit,
§. I.
Et rationibus et auctoritati eius, quo pacto obviam eundum
sit, §. II.
Fundamenta atheismi Spinoziani exhibentur, §. III.
Summa et caput doctrinae Spinozianae §. IV.
Eum omnino atheis
esse annumerandum, §. V.
Ante eum eadem inter antiquos philosophos
docuit Strato Lampsacenus, §. VI.
Xenophanes quoque
Colophonius, § VII.
Imo tota secta Eleatica ad Leucippum usque §. VIII.
Reliqui Eleatici praesertim Democritus et Epicurus, Athei
fuerunt, non autem Spinozistae, §. IX.
De Alexandro Epicuraeo,
an sua ab eo hauserit David de Dinanto, §. X.
Dinantii praeceptor
Almaricus fuit Spinozista, §. XI.
Huius Spinocismum [Spinozismum] nonnulli a
Platone derivant, praesertim Plotinus a quibusdam Spinozianae impietatis
arguitur, sed perperam, §. XII.
Defenditur schola Platonica,
demonstraturque, inter omnes philosophos Graecanicos, Platonicos
quam longissime a Spinozismo esse remotos, §. XIII.
Platonis
sententia de anima mundi non patrocinatur Spinozismo, §. XIV.
Aristoteles contra nec ab Atheismo, nec a Spinozismo potest absolvi,
§. XV.
Andreas Caesalpinus, genuinus Peripateticus, consentientia
Spinozismo docuit, §. XVI.
Inter Scholasticos Scotistae, speciatim
Petrus Abaelardus eiusdem impietatis rei aguntur, §. XVII.
Stoicorum Philosophiam quam proxime ad Spinozismum accedere,
probatur, §. XVIII.
Concluditur praecipuas Graecanicae philosophiae
sectas aut Spinozismum, aut saltem Atheismum docuisse, excepta
Platonica, quae ab his vitiis quam longissime recedit, §. XIX.
Chaldaeis, Zabiis, aliisque Spinozismus non immerito obiicitur, §. XX.
|4| Ebraeorum philosophiae Spinozismus obiectus fuit, sed nimis inconsiderate:
item quo iure Cabbalistis, et Philosophis Mysticis ac Theosophicis
hoc crimen imputetur, §. XXI.
In Chinensibus denique,
ac Indorum philosophis a nonnullis Spinozismus notatus fuit. §.
XXII.
Monitum de Spinozismo non temere alicui imputando, §. XXIII.
Fundamenta Spinozianae impietatis evertuntur, et dissertationi finis
imponitur. §. XXIV.
§. I.
benedictus de spinoza,
natione Iudaeus, religionis, cui innutritus
erat, desertor, christianus equidem
videri voluit, sed ingenii
haud infoecundi commentis nimium
indulgendo, in Atheum tandem degeneravit:
constantissimeque, quam
semel animo conceperat sententiam
execrabilem, ad mortem usque retinuit, quae
xxiii. Febr.
a.m. dc.lxxvii. aetatis
xliv. ei obtigit. Hic, cum ingenium
non contemnendum, pertinaci industria sedulo excoluisset,
studioque incredibili in philosophiam se dedisset,
ut interdum per tres continuos menses vix in publicum prodiret,
suo tamen demonstravit exemplo, nec praestantiam
indolis, nec doctrinae excellentiam obstare, quo minus in
errores foedissimos planeque pueriles, sententiasque secum
pugnantes incidere posset, qui insuper habita divini Numinis
gratia, suis tantum confidit viribus, iisque nihil non
tribuit.
~ §. II. Nullum autem licet videatur peritioribus, mentisque
compositae et vera Christianismi indole praeditis lectoribus,
ab hocce viro eiusque scriptis imminere periculum:
rudiores tamen inconsideratioresque duplici ratione
hic decipi possunt, rationum scilicet, quibus suam sententiam
aut involvit, aut palliavit, qualicunque specie, et nominis
etiam, quam consecutus est, celebritate auctoritateque.
Spinoza cur in tantos errores impiasque sententias prolapsus sit.
Et rationibus, et auctoritati eius, quo pacto obviam eundum sit.
|5| Tanta enim proh dolor! Multorum est vesania, ut
haud raro sententiam aut laudent aut defendant, quam ipsi
equidem non satis intelligunt, sed quam tamen magnae cuiusdam
famae viro tribui vident. Quemadmodum itaque
illis, qui forte rationibus
spinozae capiuntur, aut capi
se fingunt, abunde ab aliis satisfactum est: ita et his, qui
forte auctoritate eius aguntur in tranversum, non commodius,
ut opinor, obviam iri potest, quam si demonstretur,
ne istud quidem, quod novitatis specie multis abblanditur,
ab homine isto fuisse excogitatum, sed iam pridem alios eodem
stultitiae morbo laborasse,
spinozae autem hanc gloriam
demum relictam, quod aliorum commenta in systematis
male cohaerentis, sibique nunquam non contradicentis,
formam redegerit. Hoc itaque ut rite evincamus, primo
spinozae paucis exhibebimus sententiam: tum eos enarrabimus
qui easdem foverunt opiniones
. [,] et tandem, quantopere
hi omnes fallantur, vel tribus
de signabimus [designabimus] verbis.
~ §. III. Plurimas autem constat
spinozam fovere
opiniones, ob quas impietatis et Atheismi nota illi passim inuritur,
recte ne an secus, nunc non disputabimus. Nos
hic eam ipsius designamus sententiam, qua Deum cum natura
ipsa turpiter confundit, vel potius Deum in eiusmodi
ens transmutat, quod nihil minus quam nomen titulumque
Dei promeretur. Quod ne temere asseruisse videamur, ex
Ethica eius ordine geometrico demonstrata, hoc luculenter
evincemus. Observandae autem cumprimis sunt istae propositiones,
quibus ceu fundamentis quibusdam, totum atheismi
aedificium superstruit. Harum prima, quae septimum
locum occupat, haec est:
ad naturam substantiae pertinet existere. Eam ita demonstrat:
Substantia non potest produci ab
alio (per coroll. prop. praeced.) erit itaque causa sui, id est, (per
defin. 1.) ipsius essentia involvit necessario existentiam, sive ad eius
naturam pertinet existere. Propositio sexta ad cuius corollarium
provocat, in demonstratione propositionis septimae,
haec est:
Una substantia non potest produci ab alia substantia. Fundamenta Atheismi Spinoziani exhibentur.
|6| Hanc ita demonstrat:
in rerum natura non possunt dari
duae substantiae eiusdem attributi (per prop. praeced.)
hoc est (per prop. 2.) quae aliquid inter se commune
habent. Adeoque (per propos. 3.) una alterius causa esse nequit,
sive una ab alia non potest produci. Q. E. D. Corollarium
sequens subiungit:
Hinc sequitur substantiam ab alio
produci non posse. Nam in rerum natura nihil datur praeter substantias,
earumque affectiones, ut patet ex Axiom. 1. et defin. 3.
et 5. Atqui a substantia produci non potest (per praeced. propos.)
Ergo substantia absolute ab alio produci non potest. Q. E. D. Patet
ergo quod sextam hancce propositionem praecipue deducat
ex propositione quinta, quae ita se habet:
in rerum
natura non possunt dari duae aut plures substantiae eiusdem naturae
sive attributi: Hanc ita demonstrat:
Si darentur plures
distinctae: deberent inter se distingui, vel ex diversitate attributorum,
vel ex diversitate affectionum (per prop. praeced.) si tantum
ex diversitate attributorum, concedatur ergo, non dari nisi unam,
eiusdem attributi. At si ex diversitate affectionum, cum substantia
sit prior natura suis affectionibus (per prop. 1.) depositis ergo affectionibus
et in se considerata, hoc est (per def. 3. et 6.) vere considerata,
non poterit concipi, ab alia distingui, hoc est, (per propos.
praeced.) non poterunt dari plures sed tandum [tantum] una, Q. E. D. Porro in sextae propositionis demonstratione provocaverat
etiam ad propositionem secundam, quae haec est:
duae
substantiae, diversa attributa habentes, nihil inter se commune
habent: itemque ad tertiam propositionem ita se habentem:
Quae res nihil commune inter se habent, earum una alterius causa
esse non potest. ~ §. IV. Coecum sane esse oportet, qui non videat,
quorsum haec omnia tendant. Hoc scilicet sibi vult
vir callidissimus: unam tantum esse substantiam, et non
dari substantiam, quae aliam efficere sive creare potuerit, adeoque
praeter eam substantiam rerum naturalium, quae existunt,
nullam dari aliam substantiam, quae creaverit illas, vel
quae earum causa esse potuerit, nullumque adeo dari Deum.
Summa et caput doctrinae Spinozianae.
|7| Ita enim paucis mentem
spinozae exprimit
petrus poiret. *
Sed apertius ipse
spinoza quid sibi velit, prodit
in propositione decima quarta:
Praeter Deum nulla dari nec
concipi potest substantia. Corollaria sequentia hinc deducit:
Hinc clarissime sequitur 1.) Deum esse unicum, hoc est (per def. 6.)
in rerum natura non nisi unam substantiam dari, eamque absolute
infinitam esse, ut in scholio prop. 10. iam innuimus. 2.) sequitur
rem extensam et rem cogitantem, vel Dei attributa esse, vel
(per axiom. 1.) affectiones attributorum Dei. Nec abludit hinc
propositio decima quinta:
Quicquid est, in Deo est, et nihil
sine Deo esse, neque concipi potest. Quod sane perinde est, ac
si aperte dixisset, tota rerum natura, Deus est, et praeter
eam nihil est, quod Deus vocari aut possit aut debeat. Imo,
ne quis de impia eius dubitare posset sententia, hunc suum
fictitium Deum, omni libertate privavit, et tantum non in
brutum aliquod commutavit. Splendide libertatem illi tribuere
videtur in propositione decima septima:
Deus ex solis
naturae suae legibus, et a nemine coactus agit. Ast ex naturae
legibus agere
spinozae est necessario agere, adeoque
illud
a nemine coactus, dicis tantum gratia addit. Sic dicere
possum, ignis dum positis omnibus ad operandum requisitis
urit, ex naturae legibus et non coactus agit. Egregia scilicet
libertas! Sed apertius mentem prodit in corollario secundo:
sequitur solum Deum esse causam liberam. Deus enim ex sola
naturae suae necessitate existit (per prop. 11. et coroll. prop. 14.) et ex
sola naturae suae necessitate agit (per prop. praeced [praeced.]) Adeoque
(per defin. 7.) solus est causa libera. Q. E. D. ~ §. V. Ex dictis de mente sententiaque
spinozae, abunde,
ni fallor, constare potest. Nec metuendum nobis, quod
iniuriam forte illi intulerimus, cum ipsis eius verbis, sententiam
mentemque eius exposuimus. An vero ob hanc sententiam
Atheorum classi ordinique adscribendus sit? disputari
solet. Negant hoc discipuli eius et sectatores, asseruntque,
licet vel maxime eius de Deo divinisque attributis sententia
pro erronea habenda sit, non tamen statim ideo eum
*in fundament. Atheismi eversis, cogitationibus eius rationalib. additis. p. 767.
Eum omnino Atheiis [Atheis] esse annumerandum.
|8| Atheismi reum agendum esse. Iam vero et illud novimus,
prudentes et cordatos viros, non temere alicui Atheismi notam
inurere, cum nihil solennius sit, quam viros innocentes,
ut invisi alii reddantur, pro Atheis venditare. Concedo illud
quoque non quemvis de Deo divinisque attributis errorem,
pro atheistica habendum esse impietate. Sed tamen illum
errorem, qui existentiam et
realitam [realitatem] attributorum divinorum
non agnoscit, negatque ea in uno, individuo perfectissimo
et liberrimo, potentissimoque et ab omni materia
secreto et separato subsistere, non possum non pro atheistico
habere, nullusque dubito, quin omnes, praeiudicatarum opinionum
vacuos, in eo mecum consentientes sim habiturus.
Sed ad alterum nunc nostrae dissertationis caput accedimus,
eosque ordine producemus, qui eundem iampridem ante
spinozam errarunt errorem.
~ §. VI. Primo itaque ex ipsis
Peripateticis serato [strato] lampsacenus in hunc referri censum posse videtur, si quis
expendot [expendit]
ista
ciceronis verba: *
Nec audiendus eius (
Theophrasti)
auditor Strato, is qui Physicus appellatur, qui omnem vim
divinam in natura sitam esse censet, quae causas gignendi, augendi,
minuendi habeat, sed careat omni sensu ac figura. Plenius alibi
eius mentem edisserit
cicero hunc in modum: **
Negas
sine Deo esse quicquam, ecce tibi e transverso Lampsacenus Strato,
qui det isti Deo immunitatem magni quidem, muneris. Sed cum
sacerdotes deorum vacationem habeant, quanto est aequius habere
ipsos Deos? Negat opera Deorum se uti ad fabricandum mundum.
Quaecunque sint, docet, omnia effecta esse natura, nec ut ille, qui asperis
et laevibus, et hamatis, unciatisque corpusculis concreta haec esse
dicat interiecto inani, somnia censet haec esse Democriti, non docentis
sed optantis. Ipse autem singulas mundi partes persequens, quicquid
aut sit, auet [aut] fiat, naturalibus fieri, aut factum esse docet ponderibus et
motibus. Sic ille et Deum opere magno liberat, et me timore. Hisce
plutarchi * subiungemus verba, ut eo rectius de mente
stratonis statue [statuere] queamus, et quidem tantum latino sermone,
brevitatis causa:
Denique mundum ipsum, animal esse Ante eum eadem inter antiquos philosophos docuit Strato Lampsacenus.
* de Nat. Deor. lib. I. p. m. 1168.
** Academ. Quaest. lib. II. p. m. 1044.
* adversus Colotem p. 1115.
|9| negat, (
Strato)
vultque naturam sequi temerarios fortunae impetus,
initium enim rebus dare spontaneam quandam naturae vim, et sic
deinceps ab eadem natura physicis motibus imponi sinem. Ex hisce
sequentia elicimus 1.)
stratoni nullam fecere iniuriam, qui
illum inter Atheos collocant. Negavit enim, teste
cicerone,
se opera Deorum uti ad fabricandum mundum. Ergo Deum
ex mundo proscribit, meritoque Atheus dicitur. Imo videtur
ipsam materiam ex qua mundus hic compositus est, pro
Deo habuisse, vel, ut
cicero loquitur:
omnem vim divinam
in natura sitam esse, censuit. Quorsum etiam pertinet locus
senecae apud
augustinum *, a doctissimo viro
petro baelio **
huc relatus:
Ego feram aut Platonem, aut Peripateticum
Stratonem, alter fecit Deum sine corpore, alter sine animo. Dicitur,
Deum fecisse sine animo, hoc est, materiae omnem divinitatem
tribuisse. 2.) Licet
Epicuraei itidem in Atheorum classem referendi
sint, systema tamen
stratonis toto coelo diversum
est a systemate
epicuri. Etsi enim una cum
Epicuraeis statuere videatur, temerario, ut
plutarchus loquitur, fortunae
impetu totum hocce universum ortum esse, in eo tamen
strato ab
Epicuraeis abire videtur, quod pro materia stupida
vitaque omni destituta
Epicuraeorum, substituat materiam
vita quadam naturali et plastica instructam, sensus tamen omnis
atque cognitionis expertem. Quod ab
Epicuro dissentiat,
iterum diserte innuit
cicero:
Quaecunque sint, omnia docet
effecta esse natura, nec ut ille qui asperis et laevibus et hamatis uncinatisque
corpusculis concreta haec esse dicat, interiecto inani etc. 3)
Ad
spinozam in eo accedere videtur, quod non alium Deum,
quam ipsam naturam sive hocce universum, agnoscit,
quod sane caput est Atheismi Spinoziani. Sed tamen 4) in
eo rursus a
spinoza discedit, quod cum
Epicuro materiam in
plurimas particulas discerpat, cum
spinoza contra unam
huius universi substantia agnoscat: praeterea
strato initium
mundo huic dedit, ex temerario fortunae impetu illud
cum
Epicuro accersens, cum
spinoza contra vi suae hypotheseos
non possit non aeternum perpetuumque mundum
* de C. D. I. VI. c. X.
** v. Spinoza p. m. 1084.
|10| statuere. Ex quibus omnibus id tandem conficitur,
stratonem in quibusdam cum
spinoza facere, in quibusdam ab
eo dissentire. Qua in re nobiscum facit
petrus baelius *,
qui asserit,
stratonem proxime accedere ad sententiam
spinozae, licet non plane cum eo consentiat.
~ §. VII.
Eleaticae Sectae auctor conditorque fuit
xenophanes
Colophonius, quem aperte
Spinozismi accusat
petrus
baelius *, vir ad augendum Atheorum numerum ceteroquin
haud adeo pronus.
m. tullius cicero, sententiam
eius ita edisserit: **
Xenophanes, qui mente adiuncta, omne praeter
ea quod esset infinitum, Deum voluit esse, de ipsa mente idem reprehenditur
ut ceteri; de infinitate autem vehementius, in qua nihil neque
sentiens, neque coniunctum esse potest. Non satis mentem
xenophanis assecutum esse
tullium sibi persuadet
baelius,
quam rectius expresserit
minutius felix;
Xenophanem notum
est omne infinitum cum mente, Deum tradere. Ex infinito enim et
mente hic unum quiddam coniunctum facit, cum secernere
contra ea ac separare ex sententia
xenophanis videatur
cicero.
Mihi tamen nihil aliud innuere videtur
cicero, quam
minutius felix. Quicquid huius sit, mentem cum infinito
eum coniunxisse, ex alio
ciceronis loco patet, quo haud obscure
innuit, unam saltem substantiam admisisse
Xenophanem.
Anaxagorae enim cum adduxisset sententiam, addit*:
Xenophanes paulo etiam antiquior, unum esse omnia, neque id esse mutabile,
et id esse Deum, neque natum usquam, et sempiternum, conglobata
figura. Ecce!
Spinozismus manifestus,
unum esse omnia, hoc est unam saltem esse substantiam, rerum autem
quam percipere videmur varietatem, nihil aliud esse quam unius,
sive substantiae modificationes.
aristoteles * eandem
illi tribuit sententiam. De obscuritate enim eius, cum nonnulla
conquestus esset, subiungit:
ἀλλ'εἰς τόν ὅλον οὐρανόν ἀποβλέψας,
τὸ ἕν εἶναί φησι τὸν θεὸν: Sed ad totum coelum respiciens,
ipsum unum ait esse Deum. Hisce omnibus et
eusebii * testimonium
adiicit
baelius, quo eidem Philosopho hanc quoque
sententiam tribuit, Deum
ἀκούειν, καὶ μή κατὰ μέρος, in universum * l. c.
Xenophanes quoque Colophonius
* in v. Xenophanes p. 1250.
** lib. I. de Nat. Deor [Deor.], p. m. 1168.
* Academ. Quaest. l. II. p. 1044.
* Metaphys. l. I. c. V.
* Praeparat. Ev. l. I. cap. VIII.
|11| audire ac cernere, non vero per partes. Sed lubricum hoc
esse argumentum ipse non diffitetur, cum sensus allati dicti hic
quoque esse possit, Deum uno et generali velut intuitu, non
per ideas particulares, res cognoscere. Interim manifestum
satis est ex dictis,
xenophanem iure
Spinozismi argui. Nec
obstat, quod alias quasdam foverit opiniones, quae cum hac
eius hypothesi non commode conciliari queant. Fuit enim
hoc commune veterum vitium, systemata male cohaerentia sibi
formare: paucissimique solliciti de eo fuerunt, quo pacto
sententias, quas defendebant, inter se connectere et in iustum
redigere ordinem possent: id quod infinitis, si opus esset, comprobari
posset exemplis. Deinde quid mirum
xenophani hoc contigisse, cum nec ipse
spinoza, quantumvis ingenio
valens ab hoc vitio immunis fuerit, sed talia passim docuerit
aut egerit, quae
ἀσύστατα plane sunt, et cum praecipua eius
hypothesi conciliari nulla ratione possunt.
~ §. VIII. Videtur autem tota
schola Eleatica hoc veneno
fuisse infecta. Decantato enim isto dogmate, unum esse omnia,
personabat.
parmenides enim,
Xenophanis, teste
clemente alexandrino * auditor, teste autem
theodoreto **
socius eius, idemque inter praecipuos
sectae Eleaticae Antistites numerandus, eandem fovisse sententiam dicitur.
Scio esse ex veteribus, qui dicunt, eum in multis a
Xenophane discessisse: sed tamen ad hocce, de quo disceptamus
caput quod attinet, idem plane eos docuisse ex
eusebio constat. * Iuxta hunc namque,
sempiternum esse orbem huncce universum,
omnique motu carere, ipsiusque naturae veritatem omnino
constare defendit; singularem enim illum, et unigenam, stabilem ac
quietum, nec certo aliquo tempore generatum esse: generationem porro
ad ea reiicit, quae falsa quadam opinione putentur esse, adeoque
sensus omnes communione veritatis excludit. Ubi pro eo quod interpres
dixit:
ipsiusque naturae veritatem omnino constare, in Graeco
legitur:
καὶ κατὰ τὴν τῶν πραγμάτων ἀλήθειαν, quae verba
ita potius reddenda:
secundum rerum veritatem, ut sensus sit:
motu carere secundum rerum veritatem, vel
secundum id quod revera Imo tota secta Eleatica ad Leucippum usque.
* l. I. Strom. p. 301.
** l. II. Graecar. Affect. p. 159.
* Praeparat. Evang. l. I. cap. VIII.
|12| est, observat
petrus baelius. * Plura in his verbis occurrunt
documenta, quae
parmenidem Spinocismi [
Spinozismi] arguunt:
sed illustre cumprimis atque manifestum est, quod
eusebius dicit, omnes rerum mutationes ac generationes
eum sustulisse, quod quem in finem fecerit, ratio nulla dari
potest, nisi haec, quod crediderit, hocce universum
unam tantum esse substantiam. Si una tantum est substantia,
necesse est, ut semper existat, et omnis mutationis
sit expers. Cum autem sensus ipsi huic asserto repugnarent,
quibus quotidie mutationes rerum generationesque
percipimus, maluit
parmenides horum in dubium vocare certitudinem,
quam a sua discedere sententia. Hoc enim est,
quod
eusebius dicit:
generationem porro ad ea reiicit, quae
falsa quadam opinione putentur esse, adeoque sensus omnes communione
veritatis excludit. ~ §. IX. Ex eadem
Eleatica secta prodierunt
leucippus atque
democritus, nisi potius dixeris, inducta atomorum
doctrina, novam eos sectam condidisse. Atheis hos, una
cum alumno suo
Epicuro, huiusque discipulis ac sectatoribus
annumerandos esse, nemo nisi historiae philosophicae valde
imperitus negaverit. De rerum enim natura ita philosophati
sunt, ut neglecta de causa efficiente doctrina, omnem mundi
ornatum ex coeco ac fortuito materiae motu explicare conarentur.
Praecipuum
democriti dogma, teste
cicerone fuit, *
e corpusculis effectum esse coelum et terram, nulla cogente
natura, sed concursu quodam fortuito: vel ut alibi idem
tullius loquitur, *
necessitate, hoc est atomorum gravitate naturali,
omnia fieri. Hinc et
Democritus nihil liberalius, quam mentem,
quam materiali rerum omnium principio adiunxerat
anaxagoras,
irrisisse dicitur. Cum vero pro aliis forte philosophis
qui itidem de materia tantum, non autem de causa
efficiente locuti sunt, defendendis, asseri queat, licet diserte
causae efficientis nullam fecerint mentionem, ex eo tamen
neutiquam colligendum esse quod eandem a mundi huius fabrica
prorsus excluserint, pro
democrito tamen hoc minime
* l. c.
Reliqui Eleatici praesertim Democritus et Epicurus Athei fuerunt non autem Spinozistae.
* de Natur. Deor. l. I. p. m. 1168.
* de fato p. 1234.
|13| afferri posse, recte observat
samuel parkerus*, eo
quod is non tantum
anaxagorae mentem diserte reiecerit,
sed ex fortuito atomorum concursu omnia derivando
causae efficienti nullum concesserit locum. Quicquid huius
sit, Atheus fuit
Democritus cum sua schola, sed ideo tamen
non fuit
Spinozista. Atheismus enim Democritico Epicuraeus
ab Atheismo Spinoziano toto coelo differt.
spinoza unam saltem substantiam, eandemque, aeternam statuit
atque perpetuam:
Democritus varias rerum mutationes ex atomorum
fortuito concursu et separatione resultantes, admittit.
Ille pro Deo idolum aliquod et brutum velut corpus substituit,
hic Deum prorsus proscribit. Uter autem ineptior sit,
et magis impius? vix definiri poterit.
Democriti seetentiam [sententiam]
cum recitasset, ille, quem antea laudavimus,
samuel parkerus,
recte subiungit:
Quo quidem quid fieri potuit philosopho,
imo quidem viro prudente indignius? Quis enim, qui non prorsus desipere
affectaverit, brutam et inertem materiam, tantos tamque venustos
effectus, imo quicquam omnino suis viribus efficere posse, aut sibi serio
persuadere queat, aut aliis persuadendum esse putet. ~ §. X. Inter celebriores
Epicuraeos refertur
alexander quidam, quem non Atheismi modo, sed et
Spinozismi reum
forte haud immerito feceris. Eundem autem hunc
Alexandrum esse, cum illo quem inter sodales suos memorat
plutarchus*,
nonnulli existimant. Ab hoc scilicet dogma suum
citra controversiam Spinozianum hausisse dicitur
david de
dinanto, idque, observante
b. iacobo thomasio**,
diserte asserit
thomas de aquino*. Dicit enim, quod
Dinantius secutus sit Alexandrum, qui fecerit librum de materia,
in quo probare conatus sit, omnia esse unum in materia. Prolixius
alexandri sententiam edisserit
albertus magnus **
apud eundem
thomasium:
Fuit Alexander Epicuraeus quidam
philosophus, qui Deum esse dixit materiam, vel non esse extra
ipsam, et omnia essentialiter esse Deum; et formas esse accidentia * disp. de Deo et Provid. div. Disp. I. sect. X. p. 25.
De Alexandro Epicuraeo, an sua ab eo hauserit David de Dinanto.
* II. Sympos. 3.
** de Exust. mundi stoica Diss. 14. p. m. 200.
* l. I. contra gentil. cap. XVII.
** I. phys. tract. III. cap. XIII.
|14| imaginata et non habere veram entitatem, et ideo dixit, omnia idem
esse: et hunc Deum vocavit aliquando Iovem, aliquando autem Palladem,
et aliquando Apollinem, et formas esse peplum Palladis et vestem
Iovis, et neminem sapientum dixit ad plenum posse revelare occulta
sub peplo Palladis, et sub veste Iovis. Haec equidem ab hisce
de
alexandro narrantur, qua fide, quove iure, nescio.
Namque nec scripta eius in nostris versantur manibus, et veterum
nemo mihi notus est, qui sententiam philosophi huius
paulo accuratius literarum monumentis consignaverit. Interim
hoc ex dictis intelligitur, sententiam, quae
alexandro tribuitur, cum philosophia Epicuraea consistere nullo
modo posse. Ergo aut in eo errant isti, quod pro Epicuraeo
illum habuerunt philosopho, aut mentem eius non recte assecuti
sunt: quanquam prius fere dicere malim. Nisi quemcunque
hominem impium atque profanum, quod hodie solenne
est, Epicuraei nomine insigniverint. Porro, si vel maxime
Dinantiana sententia conveniat cum hypothesi
alexandri,
nondum tamen statim ex eo colligendum, quod
ille sua ab hoc hauserit, quod alicui etiam non adeo verosimile
videri poterat.
~ §. XI. Sed licet
dinantius sua non hauserit ab
alexandro,
accepit tamen ea sine dubio ab
amalrico seu
almarico. Certe citra ambages hoc profitetur
prateolus,*
amalrici autem doctrinam ex
gersone ita proponit
thomasius: **
Omnia sunt Deus, Deus est omnia. Creator
et creatura idem. Ideae creant et creantur. Deus ideo dicitur
finis omnium, quod omnia reversura sunt in ipsum, ut in Deo immutabiliter
conquiescant, et unum individuum atque incommutabile
permanebunt. Et sicut alterius naturae non est Abraham, alterius
Isaac, sed unius atque eiusdem: sit dixit omnia esse unum. Dixit
enim deum esse essentiam omnium creaturarum [creaturarum.] Haec de
almarici opinione ex
gersone, ***
thomasius,
et ille ex
hostiensi et odone tusculano.
Non potuisset sane error Spinozianus apertius atque luculentius
Dinantii Praeceptor Almaricus, fuit Spinozista.
* in Elench. Haeres. p. 478.
** l. c.
*** de Concord. Metaph. cum Log. p. IV. Op. alph. 20. Lit. N.
|15| edisseri. Sed pluribus de
almarici et
dinantii errore in
observationibus selectis ad rem literariam spectantibus dictum est.* Proinde in praesenti tantum paucis
in originem impietatis Almaricianae inquiremus. Quem
saepius in hac causa laudavimus, vir doctissimus
iacobus
thomasius, eum in philosophia Platonica quaerit. Observat
enim ex
hostiensi, Amalricum errores suos libro
cuiusdam
io. scoti debere, illius scilicet qui alias
Erigena dicitur, nonoque post Christum natum seculo vivens
Pseudo-dionysium
Areopagitam, cuius ipse magnus admirator
fuit, primus latinitate donavit.
Pseudo-dionysium sane istum
Platonis secutum disciplinam fuisse, in confesso est apud omnes.
Huius ergo doctrina cum imbutus fuerit
scotus ille,
cuius liber
amalricum in istum errorem induxerit, videtur
tandem ex ipsa philosophia Platonica prima Amalriciani
erroris origo arcessenda.
~ §. XII. Non semel equidem Platonicae philosophiae et
Enthusiasmus et
Spinozismus imputatus fuit. Quae vitia licet
toto coelo a se invicem distare videantur, ex uno tamen
promanare possunt fonte, cum
Enthusiasmus res omnes creatas
in Deum mutet,
Spinozismus Deum in res creatas aut materiam.
Ast quo iure
enthusiasmi natales in Platonica philosophia
quaerantur, nunc exquirere nostrum non est. Ast
Spinozismum quod attinet, hunc diserte
plotino, philosophiae
Platonicae assertori et antistiti summo, quem tam accurate
Platonis tenere mentem credebant, ut velut proverbio iactitarent,
aut
Platonis animam migrasse in
Plotinum, aut unum
eundemque utrumque afflavisse daemonem, tribuit
petrus
baelius. Legitur namque hodienum inter opuscula
plotini unum sub titolo*:
quod ens unum idemque simul totum est
ubique. Asserit ergo
baelius ** probare voluisse
plotinum, unum et idem ubique totum simul adesse. Et hoc idem
esse concludit, quod
spinoza ducuit [docuit], unam totius huius
universi esse substantiam. Porro, eiusdem
plotini a- alius [alius]
* T. 1. observ. XV. §. XVII. seqq.
Huius Spinozismum nonnulli a Platone derivant, praesertim Plotinus a quibusdam Spinozianae impietatis arguitur, sed perperam.
* Ennead. VI. I. [l.] IV. f. m. 241. seqq.
** in v. Plotin. p. 855.
|16| extat libellus, sub titolo*:
utrum omnes animae una sint anima. Ex eo rursus videtur colligi posse eum unum saltem totius
huius universi animam, unamque adeo statuisse substantiam,
id quod
spinozae dogma fuit. Ast si mihi a tanto
viro dissentire liceat, vix mihi persuadeo haec sufficere ad convincendum
plotinum Spinozismi. Praeterquam enim
quod haec, quam illi imputat sententia, nec cum Platonicae
philosophiae, nec cum ipsius
plotini prorsus consentiat
hypothesibus, ex nudo libri titulo vix certi quid hac de re statuere
licebit. Mihi sane, hosce
plotini libellos perlegenti,
adeo obscuri visi sunt, ut quid in istis sibi velit, definire non
audeam. Posterioris scopum in capite primo indicare videtur,
cuius summam ita complectitur
marsilius ficinus:
Plotini sententia est, mundum unam habere propriam sibi animam: et
animalia omnia suas propriasque habere. Interim licet illi, qui
mundo animam tribuunt, vel potius Deum pro mundi anima
reputant, non ipsum quidem
Spinozismum profiteantur, non
tamen diffiteor eos proxime ad
spinozae sententiam accedere.
Plato autem atque
Platonici licet animam mundi admiserint,
eandem tamen diversam fecerunt ab ipso Deo. Rursus
quod ad priorem
plotini librum attinet,
quod ens unum
idemque totum sit ubique, videtur, uti librum legenti patebit, per
ens istud unum idemque iterum mundi animam, seu
λόγον atque
mentem divinam, ab ipso Deo secretam eoque inferiorem
intelligere. Unde tamen concludo, luculentioribus opus esse
argumentis, si aut
Platonici generatim, aut speciatim
plotinus convinici [convinci]
Spinozismi debeat.
~ §. XIII. Certe si libere mihi hic profiteri liceat, quod sentio,
ego nullam sectam ex veteribus magis a
Spinozismo recedere
puto, quam Platonicam, tantum abest ut eam hac labe
inficere audeam.
iacobus thomasius, vir doctissimus,
deque historia philosophica optime meritus, discrimen
quatuor sectarum Graecanicarum praecipuarum Platonicae,
Aristotelicae, Stoicae, et Epicuraeae explicaturus, recte observat
Ennead. IV. l. IX. f. 61.
Defenditur schola Platonica, demonstraturque inter omnes philosophos Graecanicos, Platonicos quam longissime a Spinozismo esse remotos.
|17| * materiae quidem necessitatem maximam aequaliter
omnes dedisse: Deo libertatem tanto minorem quemque,
quanto arctius eam materiae connecteret, aut immergeret
profundius. Recte sane. Ego vero nunc hinc porro infero,
eos quam longissime a
Spinozismo recedere, qui quam maximam
Deo libertatem tribuunt, eumque quam accuratissime
a materia removent: tanto contra propius accedere eos ad
Spinozismum, quanto arctius cum materia
conectunt [connectunt], quantoque
immergunt profundius. Iam
thomasius noster
porro ita pronunciat:
Platoni maxime, sed ut inter Gentiles philosopho,
liber Deus. Ergo
Plato inter omnes gentiles philosophos,
saltem Graecanicos, a
Spinozismo quam maxime recessit.
Credidit enim, mundum ex libero Dei cum materia
congressu extitisse:
Cum Aristoteles contra, ita pergit vir ille doctissimus,
et Stoici, illum sive congressum, sive nexum necessarium,
ipsique Deo inevitabilem statuerent. Ergo et
Aristoteles et
Stoici propius ad
Spinozismum accedunt quam
Plato. Infert
hinc rursus quam rectissime,
Platonem mundum ab aeterno
extitisse, negare potuisse,
Aristotelem et
Stoicos non potuisse,
quippe qui Deo libertatem vix aliam reliquerint, quam qua
uteretur speculando magis quam operando. Si porro quaeras,
in quo ergo ab
Aristotele discesserint
Stoici, rursus egregie
docet, in eo illos dissensisse, quod ille mundum sublunarem
per solam virtutem attingi,
Stoici contra per ipsam
substantiam quasi fermentari, opinarentur. Ex quo itidem sequitur,
Stoicos propius ad
Spinozismum accessisse quam
Aristotelem.
Sed de singulis paulo uberius hoc edisserere iuvabit.
~ §. XIV. A
platone eiusque philosophia removendam
quam maxime
Spinozismi suspicionem esse, licet iam ex
dictis constet, comprobari tamen porro ex eius de Deo sententia
potest. Res notissima est
Trinitas Platonica, qua tres velut
Deos, ast non aequales, sed sibi invicem subordinatos statuit.
Primum locum
Deus summus, alterum
mens, tertium
animam occupat. Ex summo enim Deo mentem, ex mente animam
* de Exust. Mundi Stoic. Dissert. II. p. 29.
Platonis sententia de anima mundi non patrocinatur Spinozismo.
|18| esse testatur
macrobius.* Dei itaque vocabulo ipsum
summum Numen, Mentis, mundum intelligibilem, animae,
spiritum huius universi adspectabilis
designabant [designabant.] Hanc
Platanicorum [
Platonicorum] fuisse sententiam clarissime evincit saepius a
nobis laudatus
iacobus thomasius.* Iam ergo cum
et
Platonici animam mundi admiserint, aut docuerint animam
mundi cum materia unum velut ens, unamque susbtantiam
constituere, uti de
plotino antea observavimus,
δίς
διὰ πασῶν tamen a sententia et
Stoicorum et
spinozae discreparunt.
Hi enim ipsum Deum animae officio fungi asseruerunt,
quod illi tamen substantiae a Deo secretae et separatae
tribuerunt. Recte hoc iterum observatum est ab eodem
Auctore, * cuius hic adiungere verba, rem apprime illustrantia,
nos neutiquam pigebit:
ostensum, inquit,
est antea,
mundi animam et in porticu Zenonis et in Platonis academia salutari
Deum, sed dignatione dispari, tertium hic, illic primum. Quod discrimen
non ita minutum est, ut putabat Lipsius. Vide mihi enim, quid
ad haec principia sequatur porro. Summum Deum Plato, quia distinxit
ab anima mundi et consequenter ab ipso mundo poterit opificem
externum mundi facere et incorporeum, quod ne Lipsius quidem neget.
Stoici, quibus Deus ille summus, anima videlicet mundi una massa
cum mundo sic est, ut neutrum ab altero separi [separari] possit, non potuerunt. Hoc enimvero nihil aliud est, quam
Spinozismi convincere
Stoicos, absolvere ab hac impietate
Platonem. Ad
almaricum ergo ut redeamus, ex hactenus dictis palam
fiet, nullam subesse rationem, cur non ab aliis magis philosophis
Spinozismum suum haurire potuerit, quam a
Platone,
minimeque mihi nunc placet ea sententia, quam ipse alibi defendi,
ex Platonica potius quam Aristotelica philosophia
errorem eius arcessendum esse. Certe in Aristotelica non minus
eum versatum fuisse philosophia quam Platonica, seculi
genius nos dubitare nullo modo sinit. Iam vero
Platonem a
Spinozismo recedere longius, accedere contra propius
Aristotelem,
evicimus. Quid ergo obstat, quo minus huius
potius presserit vestigia quam illius?
* in Somn. Scip. l. I. cap. XIV.
* I. [l.] c. p. m. 182.
|19| ~ §. XV. Quod si
clementi alexandrino fidendum,
aristoteles diserte Deum
pro anima mundi venditavit,
parumque adeo abfuit a
Spinozismo. * Verba eius latine
tantum, brevitatis causa, referemus:
cuius quidem sectae (
Peripateticorum)
qui est pater, nihil de eo patre qui supremus est,
intelligens, putat esse animam universi, hoc est, mundi animam Deum
esse existimans, ipse a se ipso confoditur. Qui enim usque ad lunam
eius definit providentiam, deinde mundum Deum esse existimat, evertitur,
ut qui eum, qui est Dei expers, Deum esse arbitretur. Quo iure
clemens Aristotelem contradictionis arguat, nunc equidem
non disputo. Id saltem inquirere lubet, num recte
haec sententia quod Deus sit anima mundi,
Aristoteli tribuatur
a
clemente.
raynaudus * sane hoc exerte negat,
pronunciatque, nihil proferri ex
Aristotele posse, quod huic
errori faveat. Alii contra inter formam assistentem et informantem
distinguunt, asseruntque,
Aristotelem habuisse
Deum pro forma assistente, non totius quidem mundi, sed
tantum coeli supremi, quemadmodum et reliquis etiam coelis
ipsique orbi sublunari suas formas assistentes et intelligentias
assignavit. Quae si ita se habeant, contradictio equidem
Aristoteli a
clemente imputata evanescet, longiusque
a
Spinoxismo [
Spinozismo] recedere videtur
Aristoteles, licet non prorsus
ab eodem absolvatur. Sed ab Atheismi tamen hoc ipso non
statim liberatur crimine, cum mea certe opinione, qui non alium
admittit Deum, quam coeli cuiusdam praesidem, qui illi
vinculo quodam alligatus sit, ad voluendum istud et circumrotandum,
non possit non pro Atheo longe manifestissimo
reputari.
~ §. XVI. Mirum itaque non est, fuisse viros quosdam doctos,
qui non Atheismum modo, sed et
Spinozismum aristoteli obiecerunt. Et ad Atheismum quidem quod attinet,
constat
valerianum magnum ex instituto librum de
Atheismo Aristotelis conscripsisse, qui
a. m. dc. xlvii.prodiit [prodiit].
Spinozismum autem
aristoteli non semel obiicit
hasselius.
Aristoteles contra nec ab atheismo nec a Spinozismo, potest absolvi.
* in Admonit. ad Gentil. p. m. 44.
* Theol. nat. dist. 6. q. 1. n. 5. p. 562.
Andreas Caesalpinus, genuinus Peripateticus, consentientia Spinozismo docuit.
|20| * Nec adeo ab haec sententia alienus videtur, Criticorum
hodie facile doctissimus
petrus baelius. ** Quicquid autem
sit de ipso
Aristotele, certe inter discipulos eius esse qui
iure optimo
Spinozismi arguantur, multi sibi persuasissimum
habent. De
stratone lampsaceno iam antea dictum est.
Nunc ex recentioribus producimus
andream caesalpinum,
genuinum, si quis alius, Aristotelicae philosophiae
alumnum. De eo sane
samuel parkerus pronunciat, primum
eum recentiorem esse pene postremum qui ceperit,
quid sibi velit
Aristoteles. Sententiam autem
caesalpini, adeoque ipsius
Aristotelis, ita edisserit,
idem ille
parkerus*:
Causam, inquit,
omnium productricem attulit,
ita tamen ut eidem omne providentiae imperium detraxerit.
Primum itaque Motorem intelligentiam speculativam, non activam
esse statuit; deinde intellectum speculativum eum esse voluit, qui
nihil cuiusvis finis gratia operatur, sed sola contemplatione totus
occupatur, activum autem, qui ad finem respicit, atque eundem ut
assequatur, artem et consilium adhibet; Deum itaque cum nihil aliud
per omnem aeternitatem, nisi sui ipsius perfectionem contemplatur,
nihil efficere aut voluisse aut cogitasse, omnes naturae effectus, inevitabili
quadam necessitate inde nascuntur. Etenim cum sit summum
Numen, summe beatum, summe appetibile quoque esse necesse
est; summe autem appetibile cum sit, non potest quin in aliis appetitum
gignat, atque adeo reliquis intelligentiis, que [quae] singulis coelorum
orbibus insistunt, motum quendam eorum appetitum ciendo, imprimit,
quem suis orbibus impertiunt, orbes elementis: quorum diversis
motibus et misturis omnis generaur natura, atque adeo ab initio
ad exitum nihil consilio, sed bruta necessitate, facta fuisse omnia. Haec et alia postquam ex
Stagiritae mente disseruit
parkerus,
concludit tamen:
aristotelem omnium Atheorum esse principem,
atque ipso Epicuro apertiorem religionis hostem, id quod et
in quarta eiusdem operis dissertatione uberius demonstrat.
Sane admittit
caesalpinus cum
Aristotele intelligentias motrices
in sphaeris coelestibus, admittit Angelos ac Daemones, sed
hos omnes unius substantiae universalis, quae sit anima mundi
* in Praefat. Anti-Spinozae Wittichii, praemissa: it. in praefat. investigat. Epist. ad Ebr. prooem.
** in v. Aristot. p. 358.
* de Deo et providentia divina Disp. I. Sect. XXIV. p. 65. seqq.
|21| arctissimoque adeo vinculo cum materia connexa, partes
esse, statuere videtur. Neque necesse est, ut qui
Spinozismo favet, statim spirituum existentiam tollat: imo ex
spinozae hypothesi non posse non spiritus atque infernum admitti,
turpiterque suae sententiae contradixisse hominem,
dum spirituum apparitiones, atque infernum inter hominum otiosorum
commenta retulit, probat copiose et
eruditi [erudite]
petrus
baelius. * Quod vero
caesalpino ea, quam
innuimus mens, fuerit, iam pridem etiam observavit
gerardus
ioannes vossius. **
Andreas, inquit,
Caesalpinus
censet, motrices coelorum causas non esse per se multas, sed solum
ob coelestes sphaeras videri multas, cum per se una tamen sit
substantia. Hoc equidem cum
Aristotelis quibusdam
effatis parum convenire censet, sed addit tamen porro:
Eoque
levior nobis in isto est auctoritas Caesalpini, quod idem nec Daemones
vel angelos, aliud esse censeat, quam particulas Dei corporibus tenuissimis
sociatas: imo et bestiarum et hominum animas itidem Dei particulas
existimavit. Daemones igitur multos fatebatur; sed ratione
materiae extra quam nullam esse multitudinem patavit. Ideo et unam
statuit intelligentiam humanam, sed multiplicari secundum hominum
multitudinem. Recte autem addit, cum haec enarrasset,
idem
vossius:
quae sane impietate non carent. A qua equidem
liberare nititur
Aristotelem, cum tamen paulo accuratius
eius sententiam intuenti, mos manifestum fiat, eam eodem
redire. Certe accuratissimum Peripateticae philosophiae
interpretem
caesalpinum magistri mentem ignorasse,
non adeo vero simile videtur, saltem probari rationibus luculentis
debet.
~ §. XVII. Sed inter
Scholasticos quoque forsan,
Aristotelis,
ut videri volunt, discipulos, reperientur, qui a Spinoziana
impietate non adeo procul fuerunt remoti.
Scotistarum gentem universam huius criminis arguere non dubitat
petrus
baelius. * Nec enim aliud
illlorum [illorum]
universale formale
a parte rei, aut unitatem formalem a parte rei sibi voluisse, quam
* in v. Spinoza p. 1097
** de Origine et Progressu Idol. l. II. c. XL. p. m. 531.
Inter Scholasticos Scotistae, speciatim Petrus Abaelardus, eiusdem impietatis rei aguntur.
in v. Caesalpin. p. 821.
|22| quod deinceps apertius elocutus est
spinoza, et maiori eruditionis
specie hominibus propinavit. Ex
abaelardi quoque
Epistolis * idem locum producit, ** Spinoziano errori
haud obscure faventem:
Erat in ea sententia de communitate universalium;
ut eandem essentialiter rem totam simul singulis suis inesse adstrueret
individuis, quorum quidem nulla esset in essentia diversitas, sed
sola multitudine accidentium varietas. Re ipsa nimirum, et citra intellectus
operationem existere universalia contendebant
Scotistae,
ut ad eos nunc reddeam, adeoque omnia individua de una
eademque essentia non specie, sed numero tali, participare.
Quod idem utique est, ac quod
spinoza docet, omnium rerum unam
eandemque esse essentiam, unamque adeo in hoc universo
dari substantiam. Existimo tamen paucos ex
Scotistis veram
magistri mentem perspectam habuisse, multominus vidisse,
quae ex ea sequerentur dogmata absona et plane impia. Id
namque et hodie ita usu venire solet, ut nulti aut
Aristotelicos aut
Cartesianos se profiteantur, quibus tamen nec
Aristotelis,
nec
Cartesii, vera et genuina mens cognita est aut explorata.
~ §. XVIII. De
Platone hactenus atque
Aristotele dictum,
disputatumque, quo iure illorum philosophia
Spinozismi arguatur. Nunc
Stoicos quoque in medium producimus,
quos inter omnes Graecorum philosophos quam proxime
ad
Spinozismum accedere, iam supra asseruimus. Eo
minus autem haec nos poenitet sententia, quod et hic praeeuntem
nobis habeamus
petrum baelium. * Ast iuvabit
in mentem
Stoicorum paulo accuratius inquirere. Deum eos
habuisse pro anima mundi,
notissimum, [notissimum] est, nec probatione
indiget. Supra quoque iam observavimus, non eos substantiam
quandam a Deo supremo separatam, quod faciebant
Platonici, sed ipsum supremum Deum pro anima mundi reputasse.
Nunc quaeri posset, an dum Deum animam mundi
dixerunt, eum habuerint tantum pro forma assistente, an vero
etiam pro forma informante? Ast respondit iam pridem
iacobus thomasius p. m. peculiari dissertatione ex
* Epist. I. p. 5.
** in v. Abelard. p. 24.
Stoicorum philosophiam quam proxime ad Spinozismum accedere probatur.
* in v. Spinoza p. 1084.
|23| instituto evincens,
Stoicum Deum esse formam mundi informantem. *
Praecipua eius paucis indicare iuvabit argumenta,
cum omnino instituti nostri hoc exigat ratio. Probat autem
suam sententiam, tum auctoritate, tum ratione. Auctoritatem
lactantius * subministrat, cuius de
Stoicorum doctrina
hoc extat effatum:
interdum sic confundunt, ut sit Deus ipse
mens mundi, et mundus sit corpus Dei. Quasi vero simul esse coeperint
Deus et mundus, ac non ipse mundum fecerit, etc. Ubi est ergo
illud, quod iidem ipsi aiunt, et factum esse divina providentia et regi?
Si enim fecit mundum fuit ergo sine mundo. Si regit, non utique sicut
Mens corpus regit, sed tanquam domum dominus, navim gubernator,
auriga currum. Ubi recte quidem
lactantius animadvertit,
Stoicos pugnantia secum docere, dum Deum animam
mundi faciebant, et nihilosecius providentiam illi tribuebant.
Enimvero raro ad modum sibi constabant veteres, nec
ullum illorum temere reperitur systema, quod quoad omnes
partes accurate cohaereat. Haec vidit equidem
spinoza,
hinc providentiam et libertatem Deo plane abiudicavit, adeoque
in hoc quidem capire istam contradictionem evitavit,
sed simul tamen, quoad alia, longe ineptiores absurdioresque
admisit contradictiones quod utique illi evenire necesse
est, qui causam in se pessimam et iniquissimam exornandam
defendendamque sumit. Sed ad
Stoicos nostros revertimur.
Hos Deum pro anima mundi seu forma informante, non assistente
habuisse, idem vir doctus ex ea etiam ratione probat,
quod ex
Stoicorum mente Deus cum materia insolubili nodo
connexus sit; in quo in tantum a
Platonicis recesserunt
Stoici, ut illi ne tertium quidem Deum, quem animam mundi
vocabant, inseparabili vinculo cum materia colligatum statuerint,
hi vero et supremo compedes eiusmodi atque vincula
iniiciendo, omni prorsus spoliaverint divinitate. Id vero,
cum luculenter demonstraverit, res confecta est, nec liberari
ullomodo a
Spinocismi [
Spinozismi] suspicione
Stoici possunt. Esto
enim, non conveniant cum
Spinocismo [
Spinozismo] aliae
Stoicorum hypotheses,
quod nonnulli urgent, ex hoc nihil aliud sequitur,
* de Exust. Stoic. Mundi p. 177.
* lib. VII. cap. III.
|24| quam systema philosophiae Stoicae non sibi constare in omnibus,
rectiusque forte haec incommoda evitasse
spinozam,
neutiquam autem ab errore Spinoziano prorsus eos liberandos
esse.
~ §. XIX. In summam ergo conferamus, quae hactenus
dicta sunt. Haec scilicet animo meo sedet sententia.
Graecanicam philosophiam omnem, quanta quanta fuit, et
atheismi et
Spinozismi labe fuisse infectam. Duae enim praecipuae
celebrantur Graecanicorum philosophorum sectae,
Ionica et Eleatica. Poeticam nonnulli addunt, quae tamen
merito non venit in censum, cum constet Poetas in loquendi
formulis ad vulgi captum se attemperasse. Italicam autem,
quam itidem nonnulli adiungunt, rectius ad barbaricas sectas
reserunt alii. Ad
Ionicos itaque quod attinet, ab atheismi crimine
eos neutiquam absolvendos esse, iam demonstratum est in
Tomo secundo
Observationum nostrarum Hallensium. * Et
sane dum omissa prorsus principii efficientis mentione, tantum
de principio materiali locuti sunt, aut me omnia fallunt,
aut ipsum inculcarunt
Spinozismum. Scio,
samuelem parkerum **
horum philosophorum suscepisse patrocinium, probareque
voluisse, licet de principio materiali tantum locuti
sint, hoc ipso tamen eos neutiquam reliquas causas negasse,
sed solum sua philosophandi ratione non attigisse. Quae sane
excusatio ut frigida est, et meris coniecturis nititur, ita eadem
qua profertur, reiicitur etiam facilitate. Ceterum ex
Ionica
secta tandem
socrates prodiit, ex cuius discipulis
cum plurimi novas condiderit sectas, tres tamen fuerunt
praecipue, et prae reliquis celeberrimae, Platonica, Aristotelica,
et Stoica. Eleaticae autem sectae propago fuit Epicuraea.
Iam vero, ad Eleaticam quod attinet, luculenter demonstravimus
eam
Spinozismo quam apertissime favere.
Epicuraea autem, si Platonicae, Aristotelicae, et Stoicae addatur,
exurgunt inde quatuor istae Graecorum sectae longe celebratissimae
florentissimaeque. De hisce omnibus quid pronuntiandum
sit, itidem ex dictis patet. Platonica nec atheismo
Concluditur praecipuas Graecanicae philosophiae sectas aut Spinozismum, aut saltem Atheismum docuisse, excepta Platonica quae ab his vitiis quam longissime recedit.
* observ. XXI. §. IV. seqq.
** de Deo et providentia divina Disp. I. Sect. V. p. 9. seqq. it. X. p. 14. seqq.
|25| favet, nec
Spinozismo: Epicuraea, non
Spinozismo quidem, sed tamen Atheismo: Stoica
Spinozismo quam proxime
accedit: Aristotelica ut Atheismo citra controversiam favet, ita
post
Stoicos, ad
Spinozismum quoque quam proxime accedit.
~ §. XX. Operae nunc pretium esset Barbaricae quoque, ut
vocari solet, philosophiae, perlustrare sectas, et
Spinozismi, si
forte in iis quaedam se offerrent, detegere vestigia modo ii,
quibus nos ipsi circumscripsimus, non obstarent limites. Certe
Chaldaeos, eandem cum
Stoicis hic fovisse sententiam contendit
iustus lipsius. * Affert documentum huius rei ex
philone, qui
Chaldaeorum ita exprimit sententiam, ut in
spinozae eruditi fuisse videantur schola.
Iidem inquit,
(latina tantum, brevitati studentes, damus verba)
apparentem
hunc et sensibus subiectum mundum suspicati sunt et ediderunt, aut
ipsum solum esse Deum, aut quae eo continetur universi animam.
Fatum autem et necessitatem Deificantes, ut sic dicam, et consecrantes,
summa impietate vitam humanam repleverunt, docentes, praeter
haec, quae conspiciuntur, nullam esse omnium causam.
zabiorum forte eodem collimavit sententia, si credendum
mosi maimonidi*:
ut nunc nihil dicam de Romanorum facile doctissimo
praecipuoque philosopho
varrone, cuius ita refert sententiam
augustinus, ut aut parum nihil, aut a
Stoicorum aut a
spinozae distare errore videatur. Sed hisce diutius
utut possemus, non tamen immorari volumus.
~ §. XXI. Solet ceteroquin ad Barbaricae philosophiae sectas,
etiam referri philosophia Ebraeorum. De qua licet nemini
forte Christianorum in mentem venire possit, quod summae
impietatis, quam
Spinozismi nomine designamus, arguenda
sit, nimis tamen inconsiderate hoc fecit
io. georgius
wachterus, * quem in eo peccasse, quod recentiorum Cabbalistarum
placita a sententia veterum philosophorum Ebraeorum
non distinxerit, in primo
Observationum Hallensium Tomo abunde comprobavimus, simulque a genuina et veteri
Ebraeorum philosophia, seu Cabbala, omnem
Spinozismi suspicionem
procul ibi removimus. ** Sed ut
Platonicis atque
Chaldaeis, Zabiis, aliisque Spinozismus non immerito obiicitur.
* Physiol. Stoicor. lib. II. Cap. X.
* Mor. Neb. part. III. cap. XXIX.
** lib. VII. de C. D. cap. VI.
Ebraeorum philosophiae Spinozismus obiectus fuit, sed nimis inconsiderate: item quo iure Cabbalistis, et philosophis Mysticis ac Theosophicis hoc crimen imputetur.
* in Spinozismo aus dem Iudenthum.
** Observ. XVI. §. VIII. seqq.
|26| Ebraeis, saltem veteribus, perperam
Spinozismus imputatur
ita dubio sane, an hoc nomine merito tam male audiant, qui
ex Cabbala Ebraeorum atque philosophia Platonica sua hausisse
creduntur, quique
Mysticorum ac
Theosophicorum nomine
vulgo
insigniuntur [insigniuntur.] Caput accusationis eo redit, quod
primo docuerint, omnia ex Deo esse, vel quod perinde
esse videtur. Deum rerum omnium causam esse per emanationem.
valentini weigelii atque
iacobi böhmii verba, ex quibus eiusmodi sequi videtur, exhibet
colbergius, *
sed ex iisdem, quae ibi adducuntur, verbis patet,
mentem
böhmii non esse, quod mundus hic aspectabilis
immediate ex essentia Dei profluxerit, sed
mediante verbo et sapientia, quae principia menti, et animae
mundi,
Platonicorum respondere dicuntur: multo
minus autem mundum ex Deo tanquam materia esse. Atque
in eo omnes etiam consentiunt, quod Cabbalistae non
immediate ex essentia divina mundum hunc aspectabilem
educant. Iam vero cum iidem porro in his omnibus liberrimae
voluntati Numinis nihil derogatum velint, aperteque
statuant, fuisse tempus quo Deus mundum aspectabilem non
produxerit, eundemque prorsus aboleri posse, ut nihilosecius
Deus fons et scaturigo omnis bonitatis atque perfectionis remaneat,
palam est eos a
Spinozismo toto, quod aiunt, differre
coelo.
Spinozae enim Deus est ens aliquod brutum,
cum materia necessario colligatum, libertate omni et intellectu
divino destitutum: una praeterea illa quam statuit, substantia,
hoc est totum hocce universum sempiternum est, uti
initii, ita et finis expers.
Cabbalistae contra et
Theosophici Deo et intellectum perfectissimum et liberrimam voluntatem
et cetera attributa divina tribuunt, in eo saltem a recepta opinione
recedentes, quod simul asserant, primo mundum intellectualem
Deum ex essentia sua, (non materiam sed originem
designantes) ast liberrime produxisse, et ex hocce tandem
mundum huncce aspectabilem profluxisse. Non defendo
* in Christianismo Hermetico-Platonico Part. II. cap. II. §. VIII. p. 106. seqq.
|27| hanc sententiam, nec definio haec ita se habere, imo modum
quo universum hocce productum sit, supra captum hominum
positum esse, lubentissime profiteor: saltem hoc assero,
δὶς διὰ
πασῶν illorum sententiam distare a sententia
spinozae. Sed
obiicitur illis porro, quod animam mundi Spiritumque
universi admittant: et iste quidem error itidem tanquam
Platonicus in iis notatur. Ubi tamen observari velim
quod isti per animam mundi et spiritum universi aut ipsum
Deum, aut substantiam quandam ab essentia divina separatam
intelligant. Si prius, quod mihi tamen, reliquas illorum
hypotheses, praesertim eam, quod mundum mediante
demum verbo et sapientia a Deo emanasse statuunt, cogitanti,
non adeo fit verosimile, non video quo pacto haec hypothesis
vocari possit Platonica aut Cabbalistica, cum potius dicenda
sit Aristotelica aut Stoica.
Aristotelem enim et
Stoicos ipsum Deum pro anima mundi habuisse, non autem
Platonem supra luculentissime est evictum. Rursus si posterius
admittant,
Theosophicos per spiritum huius universi
non ipsam essentiam divinam, sed substantiam quandam
separatam intelligere, propius equidem ad sententiam
Platonis accedent, sed eo ipso ab impietate Spinoziana longius
removebuntur. Fateor, occurrunt alia quaedam in scriptis
böhmii, quae alicubi dubium movere possent, cuiusmodi
praesertim ea sunt, quae
henricus morus collegit
in
censura philosophiae Teuconicae. * Sed a
Spinozismo tamen
eum penitus absolvit alibi, idem ille vir doctus, et si quis alius
accuratus philosophiae Böhmianae censor primo enim innuit,
videri alicui posse ac si consentiret: hinc exclamat: **
O! inopinatam duorum oppositissimorum ingeniorum, Mathematici
unius suaque omni a ordine Geometrico demonstrantis, alterius summe
Enthusiastici conspirationem et consensum! Ast statim subiungit:
Iacobus vero Behmen quippe homo simplex ac sincerus, nec a Mose aut
a Christo Apostata, aut ullorum principiorum, quae ad malos mores
tendunt, fautor ac patronus ad clariorem harum rerum
notitiam mature emersit, fixamque quandam ac tranquillam lucidamque * Q. 1. §. XI. seqq. T. I. opp. Philos. p. 588.
** in Columnar. Atheismi Spinoziani subvers. T. I. opp. Philos. p. 619.
|28| aeternitatem agnovit a Natura penitus distinctam. Hic vero (
spinoza)
in infimas Atheismi faeces immersus, quantum ego quidem
intelligo, ibi impoenitens expiravit. An non autem illi ex
Cartesianis, qui Deum pro immediata omnium motuum naturalium
causa venditant, aliquantisper ad
Spinozismum accedant,
videant quorum interest. Quae nostra aetate hac
de re inter viros doctos disputata sunt, neminem fugiunt.
Quodsi autem vel maxime ad
Spinozismum haec
Cartesianorum philosophia quoadammodo duceret, neutiquam viris illis
doctis qui talem sententiam fovent, imputandum, ac si Athei
sint aut
Spinozistae. Saepius enim fieri potest, ut nobis
non animadvertentibus ex nostris principiis conclusio quaedam
sequatur, quam tamen ex iis sequi non putamus, quamque
adeo toto detestamur pectore.
~ §. XXII. Hodie si ab Europaeis discesseris, vix ulla
philosophiae, in ulla gente, reperiuntur vestigia,
quam apud Chinenses. Cumque plerorumque apud nos
animos haec invaserit stultitia, ut peregrina admiremur,
fastidiamus contra domestica, licet longe praestantiora,
hinc
Confucii sapientiam tot laudibus in coelum evehi videas,
cum tamen ea quae in quibusvis libellis catecheticis
pueris apud nos instillantur, longe meliora solidioraque sint,
quam tota philosophia
Confucii. Namque in theoetica
philosophia nos multum Chinensibus praestare, fatentur omnes:
ast moralem illorum doctrinam cumprimis admirantur,
quae tamen, ut dixi, cum nostra, qua per Dei gratiam omnes
non modo urbes sed pagi personant, saltem personare
possent, collata, multis parasangis illis cedit. Sed quicquid huius
sit, totum Chinensium philosophiam in Atheismum tandem
seu
Spinozismum abire, erudite non ita pridem observavit
charmotus, in defensione edicti a
maigroto contra
Iesuitas pro Dominicanis editi, quae cum reliquis huc spectantibus,
monumentis, extstat in
Tomo primo Historiae cultus Sinensium
Coloniae A. M. DCC. editae. Profitetur autor iste diserte
literatos qui hodie in Sina vivunt, de principio huius universi
In Chinensibus denique, ac Indorum philosophis a nonnullis Spinozismus notatus fuit.
|29| ita philosophari, ut facile inde colligatur, eos nullum principium
immateriale admittere, sed ipsum coelum materiale,
quod
xangti vocent, eiusque partem subtilissimam
quam
li vel
taikie appellitent, pro causa efficiente rerum
omnium venditare. Hinc et ipsum Deum non alio vocabulo
quam
xangti eos designare, quae vox cum adeo
ad veram Dei notionem mentibus illorum imprimendam non
sit satis accomodata, haud immerito ea reiecerunt Dominicani,
ut alibi observavimus. Nec ipsum modernum Imperatorem
Sinensium
camhi hinc excipit auctor, sed refert,
illum nonnullos de Sinica philosophia libros composuisse, in
quibus de coelo et subtilissima eius parte eodem prorsus modo
disputet, ac reliqui Sinensium philosophi, praesertim recentiores,
disputare soleant, seque adeo revera Atheum ac Spinozistam
demonstret. Nec mirum sane, cum de Indorum philosophia
Spinozismo favente, iam pridem simile quid observaverit
bernierius * cuius huc spectantem narrationem
etiam exhibet
petrus baelius. **
~ §. XXIII. Ab hisce, quae hactenus commemorata sunt,
priusquam discedamus, unicum adhuc monendum est. Scilicet
cum summa et execrabilis sit
spinozae impietas, ne faciles
nimium simus in
Spinozismo aliis imputando, aut saltem
in viris doctis et piis, levissimas ob causas, in eandem cum
mortalium pessimo classem redigendis. Certe enim qui viros
innocentes, et tum a moribus, tum a placitis improbi hominis
longissime remotos, cum eo nihilo secius comparare, rem
levem putant, gravissimo citra controversiam se obstringunt
scelere, cuius supremo omnium hominum iudici reddere rationem
tenentur. Obstupuerunt itaque merito omnes, etiam
illi qui a certaminibus, quibus, proh dolor! nostra agitatur
ecclesia, alienissimo fuerunt animo, nec uni magis quam
alteri parti se addictos profitebantur, cum viderunt, virum
doctrina pariter ac morum innocentia integritateque prae ceteris
insignem
philippum iacobum spenerum, a Lipsiensium
quondam Theologo
io. benedicto carpzovio,
* Memoires sur l'Empire du grand Mogol p. 202.
** in v. Spinoza p. 1084.
Monitum de Spinozismo non temere alicui imputando.
|30| in programmate paschali, quod
a. m. dc. xcv. nomine Academiae
publico scripsisse videri voluit, cum Atheorum principe
perditissimo mortalium ita contendi et comparari, ut
utrique eadem protervitas in pervertendis scripturae oraculis
tribueretur. Non equidem insolens est, viros pios et cordatos,
ad invidiam illis conflandam, cum summe impiis
aut foedissimis haereticis conferre. Ipsum
lutherum nostrum
cum
porphyrio, iurato christiane religionis hoste
comparavit
Leo X. Pontifex. * Facultas autem Theologica
Parisiensis ** cum
montano, credo quod non deterior ex
veteribus haeresiarchis illis succurreret; ut quidam de nostra
ecclesia optime meritus Theologus observavit. Ast Lutheranae
ecclesiae principem Theologum eosdem usurpare mores,
et ita se gerere, ac sia religionis Christianae hostibus artes
dissentientes opprimendi edoctus fuisset, id quidem eiusmodi
est, ut miserrimum Ecclesiae nostra statum, (florentem
alii dixerint) hoc luculenter exhibeat. Illi quidem in
quem coniectum istud crimen fuit, hoc non magis nocuit,
quam nobis exprobratae a Romanensibus infinitae haereses,
aut veteribus christianis obiectus atheismus nocuit, sed par
tamen fuit ut intelligerent omnes, non leve crimen, ab Auctore
istius comparationis, fuisse admissum. Sed ad tertium
nunc nostrae disertationis caput accedimus.
~ §. XXIV. Omnis scilicet impietatis apparatus, in unico
spinoza profligari atque confici potest, quippe qui maximum
ingenium, industriamque, ad eam ornandam, atque poliendam
attulit. Otium equidem hic nobis fecerunt tot viri eruditi,
qui operam studiumque, licet non omnes aeque felici
successu, in
Spinozismo debellando posuerunt. Sed cum periculo
non careat, errorem producere sine confutatione, paucis
quorsum tota res redeat,
henrici mori atque
petri poireti potissimum ductum sequentes, indicabimus. Summa
nimirum Atheismi Spinoziani in duabus hisce continetur
propositionibus, ut recte observat
henricus morus: *
* T. I. Ien. f. 474. b.
** T. II. f. 419. b. 428. a. 429. b.
Fundamenta Spinozianae impietatis evertuntur, et dissertationis finis imponitur.
* in subversione columnarum Atheismi Spinoziani, T. I. Opp. Phil. p. 615. seqq.
|31| ad substantiam, quatenus substantia est, necessario pertinet existentia) [existentia] et unica saltem
in mundo est substantia. Sed cum posterior priori fere, eiusque demonstrationibus,
innitatur, hanc paulo accuratius revocare sub examen pro nostri
instituti ratione suffecerit. Septima itaque
spinozae propositio hae est:
Ad naturam substantiae pertinet existere. Haec propositio si universaliter capiatur
ac si ad naturam omnis substantiae pertineret, existere, falsissima est.
Namque nec ad materiam, nec ad spiritum necessario pertinet existere. Sin particulariter,
vera equidem est, sed ad institutum
spinozae tum nihil facit. Probat
autem hanc propositionem ex corollario propositionis sextae:
una substantia
non potest produci ab alia substantia. Haec propositio si rursus universaliter
capiatur, falsissima est. Nihil enim obstat, quo minus substantia infinitis perfectionibus
praedita, aliam producere substantiam possit. Infinitis enim istis perfectionibus
praedita, omnia efficere potest quae nullam involvunt contradictionem.
Ergo substantia infinitae perfectionis aliam substantiam producere
potest. Quod si autem et haec propositio particulariter capiatur, verum equidem
est, quod quaedam substantia, infinita scilicet atque divina non possit produci
ab alia, ast tum rursus scopo
spinozae nullo modo inservit. Demonstratio,
quam subiungit, quamque §. III. retulimus, praecipue redit ad propositionem
quintam:
inverum natura non possunt dari duae aut plures substantiae eiusdem
naturae seu attributi, hoc est, ut ipse interpretatur, commune aliquid inter
se habentes. Quae sane propositio longe est falsissima. Quis enim adeo et rationis
et sensus expers esset, ut negare auderet lapides, metalla, plantas, animalia
aut substantias inter se diversissimas, tamen in certo tertio convenire, adeoque
iuxta stylum Spinozianum, eiusdem esse naturae atque attributi? In demonstratione
huius propositionis itidem supra §. III. a nobis relata, praecipue res redit
ad propositionem IV quae haec est:
quod duae aut plures res distinctae distinguantur
inter se vel ex diversitate attributorum substantiarum, vel ex diversitate
earundem affectionum. Perperam utique. Datur enim, ut recte monet
henricus
morus, distinctio tertia, scilicet realis quaedam quae illic inveniri
potest, ubi eadem sunt plurium substantiarum attributa et affectiones, inter
omnes scilicet substantias individuas. Praeterea in sextae propositionis
demonstratione provocaverat ad propositionem II. et III. quas propositiones totum
fundamentum atheismi Spinoziani absolvere monet
petrus poiret. ** Secunda
itaque propositio haec est:
duae substantiae diversa attributa habentes,
nihil inter se commune habent. Inepte sane et prorsus ridicule.
Duae enim substantiae hoc ipso dum sunt substantiae, hoc inter se commune
habent, quod sunt substantiae. Adeoque homo lepidissimus, apertissime
imo turpissime sibi ipsi contradicit. Demonstrat hanc propositionem ex definitione
tertia,
per substantiam intelligo id quod in se est et per se concipitur, hoc est
cuius conceptus non indiget conceptu alterius rei, a quo formari possit. Ponamus
enimvero recte se habere hanc definitionem, nihil tamen ex ea sequitur minus
quam id, quod cupit
spinoza. Substantia, inquit, est id quod in se est, hoc
** in fundamentis atheismi eversis p. 767.
|32| est quod non est in alio; vel quod perinde est, substantia non est modus: Ergo
substantiae diversa attributa habentes, nihil habent inter se commune. Quis
hanc
ἀσυλλογιστίαν vel in puero ferret? Porro substantia est id, quod per se
concipitur, hoc est, cuius conceptus non indiget conceptu alterius rei, a quo
formari possit: ergo hae substantiae nihil habent inter se commune. Egregie!
Tertia denique propositio haec est:
Quae res nihil commune inter se habent, earum
una alterius causa esse non potest. Perperam hic prino supponit, dari substantias
quae nihil commune inter se habeant, quod falsissimum esse iam supra observavimus.
Ast posito, dari susbtantias, quae nihil commune inter se habeant, quid
quaeso obstat, quominus substantia infinitae perfectionis, aliam imperfectiorem
producat? Demonstratio, quam subiungit, ab
henrico moro in syllogismi
formam redacta suam statim prodit imbecillitatem, et ita proponi potest:
Quae se invicem respiciunt ut causa et effectus, eorum alterius tanquam effectus
cognitio a cognitione alterius, tanquam causae non dependet, eamque involvit.
Sed duarum rerum nihil commune inter se invicem habentium alterius tanquam effectus
cognitio, a cognitione alterius, tanquam causae non dependet, nec eam involvit.
Ergo duarum rerum nihil commune inter se invicem habentium altera alterius
causa esse non potest. Ast in hoc syllogismo utraque propositio et maior et
minor claudicat. Maior quidem, quia nihil obstat, quo minus substantiae quae
se invicem tanquam causae et effectus respiciunt, etiam absolute considerari possint.
Equidem si in ipsa relatione spectentur cognitio unius, involvit cognitionem
alterius. Ast extra hanc relationem, falsissimum est, quod cognitio unius
includat congitionem alterius. Si quis tam ineptus esset, ut diceret Patrem,
tanquam hominem, aut virum doctum non posse cognosci aut considerari sine
consideratione filii. Minor itidem aperte falsa est, cum in ea supponatur, dari
substantias nihil commune inter se habentes, quem tamen errorem supra profligavimus.
Quod si supponatur dari substantias quam minimam, quae cogitari
potest, inter se communitatem habentes, tum sane aut absolute considerari
possent aut relative. Si absolute, unius cognitio non dependeret a cognitione
alterius. Sin relative, certe una sine altera cognosci non posset. Sed quid
hoc errorem
spinozae iuvet, ego quidem non video. Et ita primum
et praecipuum systemati Spinoziani fundamentum sua sponte corruit. Alterum
nullam dari substantiam praeter Deum, huic innititur. Demonstratio enim propositionis
decimae quartae, in qua aperte hanc impietatem profitetur, praecipua
fundatur in propositione quinta, cuius iam falsitatem ostendimus. Sed ceteri
quoque auctores, qui suas contra
spinozam in aciem eduxerunt copias, abunde
hoc praestiterunt, ut vix sit, quod iam dictis addi possit. Faxit ergo Deus,
ut hoc
spinozae exemplo rectiora edocti, humanae mentis profundam pravitatem,
infernalisque genii fraudes, indies magis magisque agnoscamus,
et contra maxima, quae circumstant pericula, a
divina gratia unice petamus praesidium.
S. D. G.