Frontespizio


Praefatio.
Tit. I.
Tit. II.
Tit. III.
Tit. IV.
Tit. V.
Tit. VI.
Tit. VII.
Tit. VIII.
Tit. IX.
Tit. X.
Tit. XI.
Tit. XII.




archivio/testi su spinoza/de jure ecclesiasticorum

Lucii Antistii Constantis De jure ecclesiasticorum, liber singularis. Quo docetur: quodcunque divini humanique iuris ecclesiasticis tribuitur, vel ipsi sibi tribuunt, aut falso impieque illis tribui,...


Pieter de La Court, Alethopoli [i.e. Amsterdam], Pennatum, Cajum Valerium, 1665


 
 
|0|
Lucii Antistii Constantis
De Jure
ECCLESIASTICORUM,
Liber singularis,

Quo docetur: Quodcumque divini
Humanique Iuris Ecclesiasticis
tribuitur, vel ipsi sibi Tribuunt,
hoc, aut falsò impièque illis Tribui,
aut non aliundè, quam à suis,
hoc est, ejus Reipublicae sivè Civitatis
Prodiis , in quâ sunt constituti, accepisse.
ALETHOPOLI,
Apud Cajum Valerium Pennatum.
CI I CLXV.

|01|
PRAEFATIO
AUCTORIS.

Quemadmodum omnia, quaecunque noviter dicuntur, scribuntur aut fiunt, suspensos et incertos homines efficere soleant. Et maximè eos, qui suo diffisi ingenio, leves et inconstantes admirari omnium rerum Novitates quam inquirere malint: quorum, proh dolor! hominum multitudo est longè maxima; ita mihi quoque eandem ob causam nullo modo dubitandum est: quin hic Liber singularis argumenti sui novitate, non modo suspensos et incertos homines effecturus, sed longè plures etiam admiratores, quam
|02| Veritatis, quae eo traditur, inquisitores inventurus sit. Et ut est ingenium admiratorum ejusmodi, qui ipsâ re et argumento relicto, et ad Scriptorem conversi, illud inprimis scire et cognoscere sint desideraturi: Quis nam ille sit? Quaenam ium Ratio moverit? et quonam Auctore ad hoc opus conscribendum accesserit? Quae quidem tria qùamvis mihi perquam ineptum videatur quenquam scire et cognoscere velle, et otiosum, longâ et molestâ oratione prosequi: operae tamen esse pretium putavi, non nihil et quidem breviter, de singulis praefari. Et de Scriptore Operis semper ferè ineptè quaeritur: quoniam plaerumque
|03| pauci admodum sunt, qui eum noverint, qui suis tantum, quibuscum ei vitae consuetudo et familiaritas intercedunt, cognitus sit, et esse possit, vix cognitus caeteris, quibuscum eandem Remp. sive Civitatem, vel Municipium incolit. Nisi fiortè cognitionis loco ducatur, quod alii, quam Amici et Familiares Nomen ejus vel Cognomen Familiae, ut et speciem ejus externa sive etiam Corpus ejus sciant et cognoscant: Sed hos nihil amplius novisse, quam caeteros, qui horum nihil noverint vel ex eo plus quam manifestum est: quod hoc pacto nihil noverint ejus, quod ita cogitaverit, ut scriptum est, et ut ità scribi potuerit. Et hoc tamen
|04| leves illi et inepti homines, quoniam Scriptorem ipsum, i.e. Animam ejus ex Opere scripto scire et cognoscere non possint, se scire et cognoscere opinantur, si illa omnia, quae supra scripta sunt, aut vel partem eorum noverint et conspexerint. Quo nihil levius, nihil etiam ineptius est. Nam verissimum est, et Viri prudentes et graves jam dudum docuere: melius et incorruptius de eo judicaru, cujus Opera solum legimus, et de eo caetera illa non novimus, quam cujus haec omnia noverimus. Quoniam nullâ ratione aut modo melius, quam ex ipsis Operibus Homines ipsi, i.e. Animae hominum cognoscantur: et huic
|05| cognitioni eorum omnium cognitio, quae nihil ad animarum cognitionem pertineant, aut conferant, odio, invidiâ, vel amore obesse consueverit.
Quanquam autem, quae Ratio quemquam moverit, et quo Auctore ad Opus aliquod conscribendum quisquam accesserit, varias ob causas non omnino ineptè nonnunquam quaeratur: hîc tamen perquam ineptè, ut opinor, quaeratur. Tantum enim abesse à recta Ratione, et rerum humanarum non planè imperito oportere arbitror, ut quisquam quaereret, qùod mirari magis liceat et optimâ, neutiquam autem ineptâ ratione vicissim quaerere: Quamobrem Ego primus hoc
|06| argumentum tractaverim, aut ità tractaverim? Et Nemo me prior quod sciam extiterit, qui ita tractaverit? Quapropter si Rationem, quae me moverit quispiam scire et cognoscere velit: ea impia, inepta et perniciosa omnis aevi Ecclesiasticorum Ambitio est. Si Auctorem : Pia istius impiae, ineptae et perniciosae Ecclesiasticorum ambitionis Indignatio est. Quis enim sanâ mente praeditus et omnis Veritatis, praesertim Divinae, amans cupidusque, nullo Jure nullâque Ratione omnia omninò Ecclesiasticorum, quae dicuntur, Privilegia esse subnixa non videret, si animum modò ad Divinam hanc Veritatem cognoscendam applicuerit?
|07| Quis quaeso, qui viderit, eam privilegiorum doctrinam, ob impietatem, ineptias, et perniciem, non indignaretur? Ego certè Neminem tantâ non dicam, stultitiâ et impietate, sed nec animi stupore correptum fore arbitrari possum, qui summa Indignatione non commoveretur. Accedebat omnium ferè hominum incuria perquam deploranda, quae eam rem non curent aut Veritatem non inquirant: Et hinc in omnibus ferè huius Veritatis ignoratio, quam Ecclesiastici non modo fovent, sed etiam procurant, ne quid mali falsique suspicarentur. Denique et illud me vehementer commovit, et si nulla alia Ratio superfuisset, vel
|08| haec sola me ad hoc Opus conscribendum compulisset: Quod et Dei Opt. Max. et publicae privataeque utilitatis et salutis interesse arbitrabar totum hoc negotium Ecclesiasticorum ita patefieri et doceri, ut Sani homines ab illis posthac decipi non possent: Pii autem et Boni rectae Rationi, et proinde Deo Opt. Max. et publicae privataeque utilitati et saluti vitam convenientem instituerent. Quam obrem etiam mihi nequaquam convenire videbatur, ut, cum Tantopere prodesse possem, omnibus Animi Corporisque viribus prodesse non conarer. Caeterum longâ et Excogitatâ oratione bonam fidem, quâ primò animum ad
|09| hoc Opus conscribendum applicui, quâ suscepi, et susceptum perscripsi, non demonstrabo: quia omnimodò frustrà esset; Nam adversarii fidem dictis non adhiberent aut detraherent: Sanis autem et Piis et Bonis vel illae ipsae Rationes et Argumenta, quibus utor, plenam et indubitatam, ut confido fidem facient. Quemadmodum etiam calumnias et Captationes Lectorum non deprecabor: Nam illi nihilominus quid vis calumniabuntur et captabunt: hi autem nullam calumniandi et captandi causam rationemque se habere fatebuntur. Et eandem ob causam, cum vano et inutili labore illorum calumniis et captationibus
|010| responderem, jam nunc illis praedico, quaecunque adversus Me sive in hunc singularem Librum dixerint et scripserint, me non responsurum. Novi enim hoc genus hominum Ecclesiasticorum et artes eorum, ut et aliorum corruptos Mores et Iudicium, qui his praeceptoribus solis, et non suâ tantùm Ratione uti consueverint: ut mihi latere non possit, quaenam quibusque de causis dicturi et scripturi sint. Caeterum si fortè Viri Sani, Pii et Boni, quod fieri posset, illorum calumniis et captationibus à me responderi oportere judicaverint: alio Libro singulari; cui Arcana Ecclesiasticorum destinavi, plus satis forte responsum
|011| erit. Nam in eo, uti caeterae, ità et hae calumniandi Artes, et quandò et quomodo eas adhibere solent, detegentur et explicabuntur. Ad Me enim quod attinet, gravissimè errabunt, si Me ita levis, inconstantis et degeneris esse animi existiment, ut malevolos ineptosquè homines vel minimi faciam, eorumque calumnias et captationes perhorrescam. Nam provocare et irritare malim, ut illorum calumniis et captationibus, quemadmodum furiosorum vano impetù et dementium ineptiis, me delectem: Illi autem ipsi Mores suos, et Ingenium ostendant, et patefaciant, quae occultari omnia illorum solum,
|012| maximeque interest, non mea, qui ea usu et ab illis ipsis cognoscere malim, quam aliundè discere et excogitare. Et hoc tamen à me discant, quemadmodum Religionis publicae et externae Veritas non ita homines vulgò afficere et commovere soleat, quàm Opinio majoris doctrinae et probitatis Ecclesiasticorum, ita semper Religioni publicae et externae nihil magis obfuisse et nocuisse, quam malos Mores et Ineptias Ecclesiaticorum patefieri et doceri. Qui interitus omnium Religionum publicarum et externarum fuit. Denique hoc sciant, dicant licet et scribant, ut velint et possint, nullis artibus se effecturos, quo minus meae
|013| sententiae veritas saltem à nonnullis Piis, Bonis et suaâ tantum Ratione duce utentibus perspiciatur, à Cordatioribus etiam tueatur, usuque publico paulatim recipiatur ; et à me perficiantur, quicunque porrò libri singulares de ejusdem generis materiâ et argumento jam dudum excogitati, et incepti brevi post tempore in lucem edentur. Quod illis denuncvio, Piis autem omnibus et Bonis et Sapientibus promitto.
|1|
De Jure
ECCLESIASTICORUM,
Liber Singularis.

TIT. I.
De Ecclesiasticis, et quod EXTERNAM duntaxat Religionem et PUBLICAM procurent.

Ecclesiastici sunt, qui Externam et Publicam Religionem procurant. Quae verba ne quam ambiguitatem pariant, et quo lucidius ea, quae de Ecclesiasticis posteà dicturus sum, intelligantur, notandum est: Religionem non unius generis et naturae, sed vel
|2| Externam vel Internam esse; Et quidem Externam ab Interna eâ ratione distingui atquè separari, quod haec curam alterius, quam ejus hominis, cujus ea est, non recipiat: et quod proindè Prodii aliive, qui eorum auctoritate locoque Religionem Externam curant, procurantve, illam curare aut procurare non possint; Cum Καρδιογνῶσται non sint, ut scire et cognoscere possint, utrum quis Religioni Externae convenientem Internam exerceat: Et multo minus ea vi et potestate in alios praediti, ut illud efficere possent. Quamobrem etiam dicendum est, Deum ipsum, qui et omnia cognoscit, et simul efficere potest, ut ita sint, quemadmodum velit, hanc solum curare posse, et propterea eam solum curare, eique soli, qualis ea sit, ab homine reddi rationem ejus posse, et debere.
Docere etenim et erudire Populum Religionis alicujus Publicae
|3| rudem, aut ex sententiâ Prodeorum non satis peritum, non est Procurare, quemadmodum ea vox hoc loco à me accipitur; Cum eorum Doctrinae et eruditiones non jussa sint, aut ita rectè vocari debeant (frustrà enim aliquid jubetur, non modo cum qui jubet cogere Jussum nequeat, ut faciat id, quod jussum est, sed multò magis, cum etiam scire et cognoscere jubens nequeat, an Jussus jussum faciat) sed suasiones duntaxat et consilia ; quarum quorumque Veritas, sicuti antè pronunciationem judicata fuit à Docentibus, ita post eam ab audientibus et discentibus dijudicari oporteat.
Cui consequens est, omnem auctoritatem Docentium, et quidem in Statu Naturali apud Peritos, et Imperitos auditores, nihil aliud esse, quam Opinionem majoris scientiae conjunctae cum probitate : Quamobrem Periti eos audient,
|4| Imperiti etiam credent. Quemadmodum hoc vulgò contingere videmus, in omnibus aliis artificibus, qui alicujus artificii Vulgo magis periti existimantur.
Neque enim Veritas se per sola Religionis eam Prodiis commendat, ut publicè eam doceri velint, sive ut eam publicam faciant, sed nonnunquam etiam Utilitas, et ea quidem aliquando feré sola, quae ad Rempubl. indè Prodeorum judicio perventura est. Quae quidem res hanc rationem habet: quod Religionem aliquam Populum docere Privilegii sint privati, et quorundam, non autem publici et omnium Civium, sed quibus hoc à Prodiis concessum est, ut eam Religionem Prodeorum loco et auctoritate, aliorum munerum sive Ministeriorum publicorum exemplo, quae omnia Privilegio Publico administrantur, curent, hoc est procurent. Quos quidem Procuratores,
|5| ex quo hoc Privilegium et Ministerium Religionem publicam docendi à Prodiis acceperint, Ecclesiastici à me appellantur.
Religionem enim sivè Publicam, sivè suam et Privatam sinè Privilegio et publicâ auctoritate docere, non est procurare, sed curare. Quià eam suâ et privatâ auctoritate curarent: quae cum nulla sit, consequens est, nuhil Juris cuipiam privato competere Religionem aliquam in Rempubl. Sivè Civitate docendi. Et quidem, si suam, et privatam Religionem curent, quo minus ea publicae conveniat, eo longiùs à ratione illa res recedit. Nam sive ea Doctrina Religionis Religioni Docentium internae conveniat, sivè ab eâ differat, utroque modo et Prodiis et publicae auctoritati adversari; et proindè Ecclesiasticos eâ ratione appellandos non esse, quâ Ego eam vocem accipio, plusquam
|6| manifestum est: sed potiùs. Cives Reip. sivè Civitati noxios, malos, et hostes etiam, si sua Doctrina à Religione eorum Internâ differre, aut scientes prudentesque invitis Prodiis eam Religionem docere dicantur. Quae omnia, aut si quae ex his cuipiam minus explicatè scrita videantur, facillima paulò post videbuntur, cum deinceps hoc agetur, ut ea explicatius scripta et tradita, et intellectu facillima censeantur.
His itaque Prooemii loco praemissis, ut ambiguitatem vocis Ecclesiasticorum, de quorum Jure hunc Singularem librum scripturus sum, initio submoverem; nunc de ipso Iure eorum, cujus illud, Originis, quale, quantum illud, sive quae partes ejus sint, videndum est. Illud enim, contra atque omnes vulgò, qui se Ecclesiasticos esse, vel Ecclesiasticorum numero haberi volunt, sive sentium sive contendunt, probandum suscepi:
|7| Quodcumque divini humanique Iuris Ecclesiasticis tribuitur, hoc aut falsò aut impièque illis tribui, aut non aliunde, quam à suis, hoc est, ejus Reip. sive Civitatis Prodiis, in quâ sunt constituti, accepisse.
TIT. II.
De Origine et Progressu Juris et Potestatis Prodeorum: Ut appareat penes eos esse omne Jus et Potestatem Civitatis sive Reip. nihilque Juris aut Potestatis penes Cives esse.

Jus et Potestatem Prodeorum tantum esse in omni Civitate sive Rep. ut ab iis solis, quodcunque Juris et Potestatis Civibus competat, recteque tribuatur, derivari oporteat: quo lucidius possit intelligi, et ne mea à Veritate et rectâ Ratione sententia
|8| abhorrens vel aliena, sed convenientissima esse appareat, et à quòvis post hac credatur: Ratio rei tractandae et demonstrandae Veritatis postulare videtur, ut inprimis de Origine et Progressu tanti Juris et Potestatis Prodeorum videatur, et deinde ad alia hujus rei consequentia argumenta transeatur.
Primam omnis Juris et Potestatis Originem in ipsis Juris naturalis principiis quaerenti et indè repetenti, non aliam, quam hanc, quae vulgo omnium ore eruditorum imperitorùmque hominum circumferri et praedicari solet, Originem comperiet; Quod omnes homines, pari conditione nascuntur, ac proindè aequales sint, et hujus rei nullam aliam rationem esse, quam quod Deus hominem homini non praefecerit, nec subjecerit alium alii: uti nec caetera animalia aliis alia praeposuit; sed viribus licet inaequalibus,
|9| tantis tamen creaverit, quantae ad conservandum et tuendum suum cujusque Corpus utiles et necessariae essent. Quibus si fortiores non abuterentur, ut imbecilliores suo Juri et Potestati subjiciant, unusquisque sui Juris et Potestatis maneret: et sic Aequalitas inter fortiorem et imbecilliorem, et proindè omnium naturalis integra et in solidum retineretur: quemadmodum inter absentes et se mutuò ignorantes retineri palam est. Liberum enim esse nihil aliud est, quam sui Juris et Potestatis, nulliusque alterius subjectum Juri et Potestati esse. Et Aequalem esse, naturale illud in se Jus et Potestatem habere et nullâ ex parte penes alium esse, veluti eum, quocum quis comparatur, et cui aequalis esse dicitur: Par enim quisque in se Jus et Potestatem habet.
Praetèr vim et majorem Potestatem, quâ invitus homo homini
|10| subjicitur, alio quoque modo illud naturale Jus et Potestas amitti possunt: veluti Conventione. Nam nullâ ratione cogimur eo semper Jure et Potestate uti, aut prohibemur apud nos ita constituere, quod eo eâve non utemur. Voluntatis enim et facultatis hoc Jus et Potestas sunt, non necessitatis quâ cogimur, aut Juris, quo obligamur: sicuti nec caetera Jura, quocunque modo, sive Naturali sive Civili nobis acquirantur. Et ideo conveniri potest, ne eo quis Naturali in se Jure et Potestate tum utatur, cum alius suum in ipsum exercere Jus et Potestatem velit. Et hoc est non sui naturalis Juris et Potestatis amplius, sed alterius Iuris et Potestatis esse.
Si autem multi homines sui Juris et Potestatis taediò, desiderio autem et spe status et Conditionis Nnaturali melioris et commodioris, quod in Statu naturali multa occurrant mala et incommoda,
|11| quae superari et evitari posse status mutatione credunt, ita, unà conveniant, ut omne suum quisque in se Naturale Jus et Potestatem vel in Omnes pro indiviso simul, vel in Aliquos ex hac multitudine, vel etiam in Unum ex his omnibus, qui convenerunt, transferat; Et postquam ita de transferendo suo cujusque Jure et Potestate conventum est, ab uno quoque ex iis suum Jus et Potestas transferantur: quod fieri intelligendum est, simul ac promiserit unusquisque eorum suo se Jure et Potestate neque in Multitudinem, neque in Aliquos, neque in Unum, quibus aut cui se transferre suum Ius et Potestatem unus quisque declaravit, usurum, sed ut vel ea Multitudo, vel Aliqui, vel Unus in singulos et suo et omnium Iure et Potestate utatur et exerceat: ex Naturali Statu Civilis factus esse dicendus est.
|12| Quod autem duplicem Conventionem feci, unam, quâ de translatione Iuris et Potestatis multi homines paciscantur, et aliam, quâ suum Ius et Potestatem transferant: non ità accipiendum est, quasi Status Naturalis multorum in Civilem mutatio alio modo fier, quam duplici Conventione non possit: sed quià duplex Conventio solum fit multorum Jus et Potestatem et in Multitudinem, et in Aliquos, et in Unum communis modus transferendi. Nam in Unum multi eodem et diverso tempore transferre suum Ius et Potestatem unâ Conventione, hoc est, unus quisque pro se et extrà praecedentem aliorum societatem possunt; sed non ita simul vel in Omnes; vel in Aliquos sibi aequales possunt. Prior enim quaedam Conventio esse necessaria videtur, quâ quidem non ipsi, qui translaturi sunt, sed etiam illi, in quos multorum
|13| Ius et Potestas transferentur, conveniant, ut translatum Ius et Potestatem simul accipiant: Quam secunda Conventio de transferendo multorum Iure, et Potestate sivè ipsa translatio subsequeretur: aut si prior illa non praecesserit conventio, (quoniam nullâ ratione prohibemur rem aliquam communem citrà societatem nancisci) translationem ea Iuris et Potestatis subsequatur. Nam Civitatem sivè Rempubl. citrà conventionem societatis vel tacitam curare et administrare non video quâ ratione plures possent sinè divisione; quae etiam sine Conventione vel tacitâ fieri non potest: Et hoc modo in totidem Civitates sive Respubl. quot divisiones sint factae, una Civitas sive Respublica mutaretur atquè ita perimeretur: Ut quoquo modo res accipiatur, duplicem et aliquandò triplicem, Conventionem in omni translatione Iuris et
|14| Potestatis, quâ status Civilis primò constituitur, omninò necessaariam esse dicendum sit. Nam quo minus multi statui constituto sive compositae Civitati suum ei concedendo Ius et Potestatem posteà accedant, ratio nulla apparet. Ut tamen nihilominus duplici, quamvis tacitâ conventione, ut puta Accedentis et in Civitatem recipientium Prodeorum opus esse dicatur; Quemadmodum posteà clarius apparebit.
Triplicem quoque translationem Iuris et Potestatis feci: ut eodem opere et negotio, quo status Civilis Originem explicatam, Triplicem quoque statum Civilem (totidem enim esse communis omnium Politicorum sententia est, et natura omnis Status confirmat) indicarem. Et ut inde aut difficultèr omnes intelligerent, qui ineptâ opinione ducti, non idem et aequale omnis status in Cives Ius et Potestatem esse existiment,
|15| nullum discrimen Iuris et Potestatis Prodeorum in unoquoque horum statuum constituendum esse.
Nunc quantum illud Ius et Potestas sint in statu Civili sive Civitate, superest, ut tractetur. Quam quidem rem si quis ex me quaereret, eum non aliâ ratione melius, quam hac mutuâ interrogatione doceri posse arbitror. Quantum, quaeso, Iuris et Potestatis unicuique homini Deus Opt. Max. donavit, ut se ipsum conservando et tuendo administraret, et administrare posset? Et aliter respondere neminem posse palam est, quam tantum Juris et Potestatis omnibus hominibus et singulis generaliter donasse, quantum ipsi videbatur necessarium ad se quemque conservando tuendoque administrandum: Et tantum igitur Iuris et Potestatis naturalis omnium et singulorum ab omnibus et singulis vel in Multitudinem,
|16| vel Aliquos, vel Unum transisse, dicam, quantum Iuris Potestatisque est eritque necessarium ad hoc Civile Corpus conservando tuendoque à Prodiis administrandum. Conservari enim et tueri omnes et singulos simul, ejusque conservationis et tuitionis communis desiderio et spe tanquam in unum Corpus coierunt et Naturalem statum cum Civili permutando unum Civile Corpus effecti sunt. Et proptereà, nequid voluntati coeuntium et convenientium aliquid dissentanei fingantur, intelligendum et dicendum est, tantum Iuris et Potestatis naturalis omnes et singulos transtulisse, quantum ad id, quamobrem non retinere, sed transferre suum Jus et Potestatem naturalem voluerunt, optima ratione, modoque efficiendum, est eritque necessarium.
Quantum aurem Iuris et Potestatis transferri oportuerit, et proinde
|17| translatum esse dicendum sit, ut hoc Civile Corpus conservando tuendoque optima ratione modoque administrari possit, id non ex judicio transferentium, sed eorum ejusve, quibus, cuive suum Jus et Potestatem transtulerunt, existimandum est. Nam et hoc, transferendo voluerunt, ut suo non singulorum arbitrio, hoc Civile Corpus, et in eo singula Corpora naturalia Civium, sed arbitrio Prodei, Prodeorumve, cui quibusve omne suum Ius et Potestatem transtulerunt, administrarentur. Nam si suum quisque Corpus etiam post Status Civilis constitutionem, et quidem suo arbitrio administraret, nulla status Naturalis mutatio facta esset; qui in eo vel solo consistit, ut se ipsum quisque; prout sibi visum fuerit, administret, nec ab alio, sed à se solo administretur: Deinde et illud voluntati communi convenientium, et
|18| transferentium adversatur, ut singulorum judicio hoc Civile Corpus administraretur. Nam in singulos singuli simul suum Ius et Potestatem non transtulerunt (qui transferendi modus et sanae Rationi et rei ipsius naturae repugnat) sed singuli suum naturale Ius et Potestatem vel in Omnes simul, vel in Aliquos, vel in Unum, secundum ea, quae superius jam aliquoties notavi, transtulerunt. Et ideò, sicuti singuli in status mutatione naturalis, et in Civili Statu constituendo non voluisse amplius dicendi sunt suum Ius et Potestatem vel in se vel in alios pro suo arbitrio exercere, postquam status ille constitutus fuerit, ita post constitutionem amplius non velle (quia nulla voluntatis mutatio nisi novâ status mutatione et in naturalem conversione fieri potest) et proinde non velle aut posse quicquam dici oportere concedendum est, quod non modo
|19| ad conservationem vel tuitionem hujus Civilis Corporis nonpertineret, sed etiam ei adversari et obesse judicetur. Tantum enim Iuris et Potestatis unus quisque credendus, et ideò dicendus est transtulisse, quantum ad ejus communis Corporis commodum et utilitatem desideretur, et tantum modo Iuris et Potestatis naturalis, et non amplius retinuisse, quantum ad utilitatem et commodum sivè ad conservationem et tuitionem istius Civilis Corporis non necessarium et inutile judicetur; aut si quod Ius et Potestas singulorum sui naturâ translationem non patiantur, quod quaeque delusoriam translationem facerent. Ut hoc postremum vel uno exemplo Religionis Internae, cujus suprà mentionem feci, ne plura afferam, intelligi facillimè potest.
Illud enim summoperè notandum est: in statu Naturali, in
|20| quo omnes a naturâ, id est, à Deo constituti sumus, noluntatem et impotentiam naturali Jure et Potestate utendi, pro eâdem re accipi oportere, si illius Iuris et Potestatis vim et effectum intueamur; Et hac ratione dicendum etiam est, quia nolle credendi sunt suo Iure et Potestate uti, eo eâque proptereà uti non posse, perindè ac si utriusque expertes essent. Iudicium quoque et Arbitrium naturali Iure et Potestate utendi dicendi quoque sunt in status Naturalis in Civilem commutatione non retinuisse, sed quasi ea quoque alterius fieri possent, transtulisse. Quae translatio in eo consistit, quod noluerint suo amplius Judicio et Arbitrio, sed aliorum judicio arbitrioque vitae rationem instituere, quos sibi praeposuerunt. Re verâ enim ejusmodi facultates naturales transferri non possunt et aliis acquiri, sed definere tantùm possunt
|21| maxime cum interitù ejus, cui decedunt, ut tamen aliis non acquirantur. Eâ enim naturâ et conditione has et caeteras Animae facultates Deus Opt. Max. esse voluit, ut penes unum quemque iis à naturâ praeditum instructumque permanerent, non autem transferri in alios aut deponi possent. Et cum etiam noluerit salutem et commodum hominum, ipsis hominibus intereà conquiescentibus, immediatè (ut loquuntur) curare, praeter Ius, quo unicuique liceat, et Potestatem, quâ unusquisque posset se ipsum tueri, juvare, et propriam salutem curare, Ratione insuper homines donavit, cujus usu in singulis rebus gerendis adhibito Ius illud et Potestatem moderarentur. Per quam Rationem quia hominibus immediatè imperet et regat, eamque nihilominus hominum propriam fecerit, et ut ea talis sit animae facultas, quae ab Anima vel
|22| cogitatione separari non possit, et in quâ Animae substantia veluti consistat, ipsave sit Anima, et proindè potissima pars hominis; non ineptè, sed huic ipsi Rationi convenientèr dici potest, ipsos homines Deos quodammodo sibi factos esse, sibique ipsis à Deo Opt. Max. praepositos, cum haec Ratio, et Deus per eam ipsis imperet, et regat: Ut etiam Dei Opt. Max. vices gerere recte dici possint, quicunque in statu Naturali per omnia et in omnibus et in statu Civili, quatenus Jure Civitatis liceat, aut Animae facultates Prodeorum Juri et Potestati non sint suppositae, aut sui naturâ supponi non possint, solam Rationem ducem et magistram sequantur. Quamobrem, si illud naturale Jus et Potestatem eo modo, quo transferri possunt, in alios aliumve transtulerint, (quod fecisse intelligendi sunt simul ac se alienae Rationi et arbitrio commiserint)
|23| tum, quatenus dicantur dicive possint transtulisse, confestim etiam desierunt sibi Dii hoc est, sibi ipsis Dei Opt. Max. Vice et loco esse, et illi Dii Deus ve facti sunt, sive Dei Opt. Max. vices gerunt locumque obtinent, quibus vel cui omnis Juris et Potestatis translatio facta est; Quos quemve propterea jam ab initio hujus Libri singularis Prodeos Prodeumve appellare constitui.
Cum igitur tantum sit Jus et Potestas Prodeorum, quantum eos accepisse à singulis hominibus docui: facili opere et negotio ut erroneae redargui potuerunt Opiniones variae Multorum: distinguentium, non ita omne omninò dici debere translatum Jus et Potestatem omnium et singulorum esse, sed potius inspici Pctiones et Conditiones transferentium oportere, quibus inter positis illud illamve transtulerint. Quorum Opiniones mihi non
|24| modo omni prorsus ratione destitutae videntur, si fortè etiam aliis Conditionibus et Pactionibus interpositis, praeter hanc unam translatio Juris et Potestatis facta dicatur; Ut sola communis Omnium salus, et publica Utilitas quaeratur ; Verum etiam à ratione sanâ abhorrentes, et prorsus alienae. Nam praeter hanc unam et aliae Conditiones Pactionesque interponi non video quâ ratione modoque possint. Si quidem singuli sibi quid praecipui pacifici in transferendo non possint, quo aliis anteponantur aut praeponantur, nisi et eâdem Pactione à tacitâ illâ vel manifestâ societate recedant, quâ de singulorum naturali Jure et Potestate simul et aequaliter transferendo convenerunt, aut dicendi sunt convenisse. Cujusmodi societas omnem status Civilis constitutionem ante cedere sempèr dicenda est, nisi aliter inita manifestò probetur.
|25| Si tamen contingat, ut quidam aut omnes et singulis variis Conditionibus et Pactionibus suum Jus et Potestatem transtulerint, semper erunt illae et à Prodiis solis, et ita quidem interpretandae, ut ipsi eas tunc tantum, nec aliter sequi debeant, quam si ex animi sui sententiâ arbitrentur, communi omnium Saluti et publicae Utilitati convenire, et nullo modo aut ratione adversari. Quod quamvis durum fortè videatur, certae tamèn et expeditae rationis est. Quià eâ mente omnes tamen et singuli, et proptereà omnes simul suum Ius et Potestatem in Prodeos transtulerunt, ut non suo amplius judicio et arbitrio Prodeorum in omnibus et per omnia starent et obsequerentur: quibus solis se singulos, et omnes simul salutis et utilitatis publicae curam commiserunt. Ut hanc tamen mentem in paciscendo, quidvis
|26| licet pacti sint, credendi et dicendi sint habuisse. Ne quid per eas Conditiones et Pactiones contrarii eveniat et committatur, quod et communi omnium saluti et publicae Utilitati obesset, aut quo status Civilis in Naturalem quoquo modo conversus videri posset : Quo in statu sui solum commodi privati et privatae item utilitatis ratio habetur. Quamobrem ejusmodi Pactiones et Conditiones pro erroribus paciscentium habendae sunt, quos cum ipsi singuli ob translatum in Prodeos Ius et Potestatem denuò paciscendo corrigere et emendare amplius non possint aut debeant, et tamèn Civitatis sivè Reip. inter sit eas corrigi et emendari a solis Prodiis corrigi et enmendari possunt atque debent.
Atque ita pùto me ostendisse et probasse, quod sit singulorum hominum in se Jus et Potestas Naturalis; Quomodo etiam et quatenus transferantur in Civilis
|27| status constitutione. Sed quia vereor, ne ea quae de status Civilis Constitutione hujusmodi hactenus disputavi, variis nominibus causasque ob varias multi fortè calumniabuntur. Proptereà maximè; Quod eo modo nulli ferè Status Constituti esse reperiantur, et quod omnium ferè statuum Origines primae ignorentur, ut dici certò non possint ita, et eo Jure et Potestate constituti esse: Nonnihil antè dicendum erit, quam hoc argumentum à me deseratur, ut etiam hoc a me discant, quocunque modò Status Civilis constituatur, aut olim constitutus fuerit, et generalitèr, in omni Statu Civili, qualis qualis ille sit, penes quos summum sit Jus et potestas illud Jus et Potestatem in omnes et singulos Cives semper tantùm esse, quantum sempèr transferri, sempèrque translatum esse dici oportere suprà demonstraverim. Nam hoc utique omni dubio procul
|28| est, suam omnem statum sive Civitatem originem habuisse, et aliquando aut omninò non fuisse, aut talem non fuisse, qualis nunc est. Quamvis igitur primae illae omnium statuum Origines fortè ignorentur, quando ex statu Naturali olim constituti sunt (quod tamèn aliquandò non aliter factum esse ipsâ ratione magistrâ docemur, licet omni prorsus Vetustatis testimonio de Statuum singulorum primâ Origine et Constitutione destitueremur) nihilominus tamen dicendum est. Singulos status sive Civitates ejus esse naturae et conditionis, et Prodeos in iis tali tantoque Jure et Potestate praeditos, ac si aetates eorum nobis cognitae essent. Quemadmodum animadvertere licet in omni statu sive Civitate Prodeos tantum in omnes et singulos Cives Jus et Potestatem exercere, quantum eos ab omnibus et singulis nancisci nactoque esse
|29| docuerim. Ut propterea nihil rationis esse existimem, quarè Juris et Potestatis minor vis eorùm Prodeorum esse diceretur, quibus ità et quo tempore translationem Juris et Potestatis factam esse sciamus, quam de quibus ignoremus. Quoniam si eo modo argumentari liceat ad Prodeorum in singulis statibus sive Civitatibus Jus et Potestatem infirmandum, illisque totum vel ex parte adimendum, multo magis dicere liceret, status singulosve sive Civitates jam amplius status sive Civitates non esse, et proinde nequè Prodeos, neque Cives esse, qui pro talibus nunc tamen habentur. Nam quod Jus et Potestatem omnes et singuli non videntur manifestè transtulisse, nec Prodii acquisisse viderentur, et proindè omne Jus et Potestatem omnium et singulorum vel partem aliquam istius Juris et Potestatis penes omnes et singulos mansisse. Adeoque
|30| Usu et eo quidem tanquam precario penes Prodeos tantum esse, qui patientiâ singulorum et omnium, nulloque Jure utrumque exercent. Dicam amplius, post exiguum admodum tempus omnes status sive Civitates post primam Originem et Constitutionem integros superfuisse, utpote donec illi etiam omnes et singuli superessent, qui suum Jus et Potestatem transtulerunt, quique eâ translatione et per eam Prodii facti sunt: sed paulatim esse desiisse; Quando quidem nec Advena nec Aborigines, qui non multo post tempore soli superfuerunt, suum Jus et Potestatem transtulerunt, nec proindè primi illi Prodii illud illamque acquisierunt. Et qui post eos, Prodeos egerunt, nullâ translatione Juris et Potestatis (sinè quâ tamèn Prodii nulli fieri possunt) Prodii facti sunt. Verum longè aliter hanc rem se habere palam
|31| est. Nam qui statum Civilem sive Civitatem constituerunt, non eâ mente animoque id fecerunt, ut singulorum interitu Civitas quoque statusque Civilis interiret: Quod eodem momento, quo constituitur, ob vitae humanae incertum fieri posset, sed longa et aeterna commoda sibi in statu Civile sive Civitate constituendo ob oculos posuerunt, quaeque ad suos Liberos Nepotes, et qui ab his nascerentur pervenirent. Cum per hos solos superesse possint, cum superesse desierint: Ut alia infinita commoda diuturni et aeterni status sivè Civitatis praetermittam. Nec aliud sibi pretium translati Juris et Potestatis promiserunt, quam quod tam longitudine temporis et diuturnitate, quam commodorum magnitudine et multitudine ea translatio compensaretur. Quod etiam communia et publica omnium statuum
|32| sive Civitatum studia et negotia, et omnes Iuris Potestatisque Prodeorum partes, quae omnia certissima sunt mentis animique constituentium in omni statu sive Civitate indicia, demonstrant. Dicendum etiam est, neque hanc fuisse mentem animumque constituentium, ut qui peregrè post advenirent, omnium illorum commodorum, quae Iuris et Potestatis singulorum pretium sunt, participes essent, et suum tamèn Ius et Potestatem retinerent, sed eâ mente et conditione Advenas in civitatem recipi, ut idem etiam summum Jus et Potestatem in se exerceri patiantur, et sic aequali (si non deteriori) conditione, non autem meliori se essent qui statum Civilem primi constituerunt. quo pacto etiam horum Jus et Potestas transferentur. Quod multo magis dicendum est de Liberis eorum, qui quòd in Potestate Parentu sunt, in eorum
|33| etiam sunt potestate, quibus Parentes suppositi sunt. Dicendum enim est, in omni statu sive Civitate si non manifesta sit, tacitam tamen, quae usu publico satis est in omni statu sive Civitate manifesta, legem esse. Nequis adveniat, incolat, publicisque commodis utatur, qui suum naturale Ius et Potestatem in Prodeos transferre, proque translato translatâqué habere, haberique nolit. Et qui advenerit incoluerit, publicisque commodis usus fuerit, ut Ius et Potestas ejus his rebus transferantur, et is ipse illud illamque, et alii Cives pro translato translataque habeant. Et si quis pro translato translatâque habere haberique nolit, ut hostis, non Civis sit. Si quis igitur sciens prudensque adveniat, incolat, publicisque commodis utatur nisi eâ mente animoque hoc eum fecisse dicatur, quasi suum Jus et Potestatem pro translato translatâque habentis haberique ab aliis volentis,
|34| negari non potest, cum pro Cive se haberi nolit, et tramèn publica commoda, quae status Civilis sunt propria, sibi capiat, aliisque, quibus solis debentur, praecipiat, pro hoste habendum esse. Quidquid enim praecipit, praeripuit, et quidquid usus est, quod alii uti potuissent et voluissent, injurià alios uti videri prohibuisse. Ex quibus factis hostes judicari rectè solent. Quamobrem qui legi illi omnium Statuum sivè Civitatum communi obsequi velint hi tacitâ conventione non minus dicendi sunt suum Jus et Potestatem posteà transtulisse, atque illi, qui aliquando ipsum statum Civilem sive Civitatem constituendo suum Jus et Potestatem transtulerunt. Nam cum manifesta translatio sivè conventio verbis manifestata, nihil sit aliud, quam Voluntatis transferendi indicium magis conspicuum, et voluntate tamèn,
|35| non verbis, nisi voluntatem significantibus, Jus et Potestas transferantur, non minus Jus et Potestatem transferri dicendum est, quod quaeque non verbis, sed factis transferri significentur.
Atque hoc modo nos omnes, qui in statu Civili sive Civitate incolimus, publicisque status nostri sive Civitatis commodis utimur, Cives facti sumus, nostrumque Jus et Potestatem transtulisse intelligimur, et verè etiam transtulimus. Ut illam objectionem de Origine Statuum sive Civitatum, aliasque, de quibus suprà mentione habui, quaeque praetereà plures fingi possent, si malâ mente et dolo malo adversus Civitatem nostram fingantur, Crimen quodammodo Majestatis Cogitando committatur: Quoniam ejusmodi objectiones confingendo hostilem animum, et adversos saluti publicae et utilitati mores fingamus, et efficiamus:
|36| quod boni Civis animus et officium fieri non patiuntur. Apparet igitur ex his, quae breviter hoc Titulo disputavi: Quemadmodum status Civiles sivè Civitates generaliter constituantur, et perpetuentur: Aeternique esse possint atque fiant. Quae quidem in pluribus casis et speciebus, praecipuè ubi Prodii morte intereant, et Civitates singulive status vi armatâ tam internâ quam externâ, quasi dissolvantur, et rursus constituantur, tractare et disputare potuissem, quid de hujusmodi rebus singulis et aliis consimilibus sentiendum sit, nisi hujus Libri inscriptio, quae aliud argumentum magis desiderat, me prohibuisset. Quamobrem satis erit hoc loco id tantum admonuisse, in omni mutatione, quae statu Civili vel Civitate constituto vel constitutâ eveniat, sivè ea ipsi statui vel Civitati sive solis Prodiis contingat, si status Civilis sive Civitas
|37| vel mansisse nec dissolutus, vel dissoluta, vel post dissolutionem, licet momentaneam, rursus constitutus vel constituta esse dicatur, cum verus status sive Civitas nihilo magis, si non vetus, saltem novus, sit dicendus, valere Legem illam publicam, quam suprà posui, et ejus vi omnes status sive Civitates perpetuari et aeternos fieri: Quod exemplo Societatis privatae elegantèr declarari potest. Nam sicuti nihilo minus socii sunt, qui jam constitutae societati consentiunt, quam qui eam primi constituerunt; Neque minus commodi ex eâ pro ratione licet personarum, temporis, portionisque percipiunt, ita nihilominus legibus societati datis tenerentur, qui ab initio multitudini constituentium, quam qui post constitutae societati accesserunt. Ut hoc tantum in omni statu sive Civitate inspiciendum sit, an pars sive Civis ejus esse quis velit, et
|38| quinam in eo Jus et Potestatem supremum in privatos sivè Cives exerceant. Quos omnimodo revereri, eorumque jussis, non nostro arbitrio, vitam et negotia omnia instituere, et gerere debemus.
TIT. III.
Aequalitatem omnium hominum Naturalem status Civilis constitutione in Privatis non mutari.

Et proptereà omnem Inaequalitatem, quae singulorum hominum est in statu Civili sivè Civitate, à Prodiis descendere et derivari.
In statu Naturali eam esse conditionem omnium hominum, ut aequales sint, nec quisquam in alium, sed in se solum omne Jus et Potestatem habeat, et exerceat:
|39| nisi forte Vi naturale in se Jus et Potestatem amiserit, vel Conventione transtulerit, superiori Titulo expositum est. Ostendi etiam, quanta mutatio illius Juris et Potestatis fiat, si status Naturalis in Civilem commutetur. Nimirum, quod omne Jus et Potestas, quod quamque à naturâ singuli habent in se ipsos, transeant in Prodeos, nec maneant amplius, singulorum. Ut superflui laboris esset Deinceps exponere, quod Privatis Prodii inaequales eâ re facti sint; Et deindè, quanta Privatos intèr et Prodeos Inaequalitas inter cedat, cum ex Inaequalitate Juris et Potestatis, et utriusque Usu et Exercitio ea satis cognoscatur, et innotescat. Verum illud videndum est, an Aequalitas omnium naturalis, postquam status Naturalis in Civilem commutatus est, tantam rerum omnium mutationem attulerit, ut etiam ex aequalibus inaequales
|40| inter se Cives facti sint: Et si quidem Aequalitatis in Inaequalitatem intèr Cives commutatio Status mutatione Naturalis facta dicatur, eam duobus temporibus factam esse oportet, eove quod Conventionem tacitam vel manifestam de Statu Civili constituendo; Vel etiam eo, quod ipsam status Civilis constitutionem antecessit. Nam tertio tempore, sive eo, quod status mutationem et Civilis status constitutionem secutum est, ex translatione ejus Juris et Potestatis Naturalis, Inaequalitas introduci non potuit, quod quamque omnes et singuli jam antè in Prodeos transtulerant, nec erant amplius singulorum, ut id eamque transferre possent. Primo autem illo vel secundo tempore, quod vel Conventionem de statu naturali in Civilem commutando, vel ejusdem in Civilem commutationem antecessit, Inaequalitas ejusmodi inter
|41| eos introducta dici non potest, qui unà cum cateris suum Jus et Potestatem in Prodeos transferrent. Nam ex quo suum Jus et Potestatem in alios transtulissent, id eamque postea in Prodeos transferre non potuissent, et proptereà non transtulerunt: Cum praeterea, si quid Iuris et Potestatis illa pristinâ translatione Uni Pluribusve accessisset ex quo hi unà cum caeteris omne suum Ius et Potestatem in Prodeos transtulerunt, et hoc accessorium Ius et Potestas in Prodeos transierint: Quemadmodum hoc latè comprobari posset, nisi alibi latius tractaretur. Adeò ut hi, qui in Privatos antè suum Ius et Potestatem fortè transtulerint, caeteris non sint connumerandi, de quorum Inaequalitate, quae ex communi Status Naturalis mutatione orta esset, hoc in loco quaestionem institui, Et vel proptereà multò minus, cum his tantum inaequales
|42| eâ anteriori translatione effecti essent, in quos ea Iuris et Potestatis translatio facta est; Caeteris autem aequales manerent, quibuscum ratione Inaequalitatis comparandi non essent: Quando quidem in hos nihil Iuris et Potestatis acquisierint. Adeò, ut omni modo dicendum sit, Aequalitatem Naturalem inter Cives, Naturalis status in Civilem commutatione non mutari, sed integram et intactam manere. Nihil enim refert, quod quidquid erat Juris et Potestatis in statu Naturali penes singulos, illud omne jam translatum sit in Prodeos, ut vel eâ ratione sibi ipsis singuli dissimiles et inaequales sunt effecti: nisi etiam dici possit, uti sibi ipsis ita et aliis inaequales factos esse: quod tamen absque omni ratione diceretur: Cum hi alii, quibuscum Inaequalitatis ratione compararentur, in eos nihil Juris et Potestatis, Civilis Status constitutione
|43| acquisierint. Illud enim totidem verbis longiorique oratione hactenus demonstrare volui, à Civibus in Cives ipsâ Naturalis status mutatione et in Civilem commutatione nihil Juris et Potestatis transiisse, sed quantum Iuris et Potestatis singulis decesserit, tantum solis Prodiis accessisse; Et quibus proindè ob eam translationem Juris et Potestatis inaequales constituti sunt, et nequaquam aliis Civibus, quibus nihil ejus translati Juris et Potestatis accessit, aut acquisitum est.
Cum igitur demonstratum sit Aequalitatem omnium hominum Naturalem status Civilis constitutione in Privatis non mutari, sed aequales, ut in constituendo statu Civili, ita post constitutionem ejus mansisse; Et nihilominus in omni Statu Civili sive Civitate varia genera Inaequalitatis, multisque modis Inaequales inter se Cives reperiantur, operae pretium
|44| erit, ut de causis ejusmodi tamque variae Inaequalitatis nonnulla admoneam, quae universum hujus Operis argumentum egregiè illustrabunt.
Imprimis itaque notandum est: Nullam omninò Inaequalitatem, qualiscunque ea sit, a Privatis, sive à Civibus procedere, aut Jure privato acquiri posse; Cui consequens est, omnem omninò Inaequalitatem à Prodiis ad Privatos et Cives pervenire, et Jure publico pertinere: aut Inaequalitatem, cum aliunde procedere non possit, nullam omninò reperiri. Quae res vel ob id minus difficultatis habet, probatuque facilior est, cum usu quotidiano omnium Statuum sive Civitatum confirmetur. Sed non perinde modi, quibus tàm variae Inaequalitates à Prodiis proveniant, et ad Privatos et Cives pertineant, vulgò sunt cogniti: Quamobrem nonnihil de his breviter exponã.
|45| Quanta sit Inaequalitas Prodeorum et Civium, in quos illi omne Jus et Potestatem exercent, jam ante ostendi. Et porrò etiam ostendi, mutationem Juris et Potestatis Privatis quidem et Civibus accidisse, non tamen adjeci, et Prodiis aliquam accidisse. Nam hi integrum suum Jus et Potestatem non modo retinuerunt, ut ex his, quae hactenus disputavi, et ex ipsius rei naturâ constat, cum nihil Juris et Potestatis translatione amiserint, sed Naturali insuper ipsorum Juri et Potestati tanta Juris et Potestatis accessio facta est, quantum Juris et Potestatis omnium et singulorum ab omnibus et singulis translatione acceperint. Et huic consequens est, multo proptereà minus aliquam qualemcumque horum facultatibus Naturalibus mutationem accidisse cum eae transferri aut acquiri non possint: Quemadmodum secundo Tit. cum de
|46| naturâ Juris et Potestatis naturalis, quod quaeque in Prodeos transferuntur, et translatione iisdem acquirantur, tractarem, latius explicavi: Et proptereà non erit, ut òpinor, necessarium, sed planè supervacuum, ut Prodeos, perinde ac Privatos, et velle et nolle, voluntatemque et noluntatem verbis aliisve signis demonstrare posse ostendam. Et otiosum est docere, quod tam voluntas quam noluntas, quae verbis demonstratur, manifesta, et quae aliis signis manifestatur, tacita vocari debeat: veluti, si quis sciens patiatur quid fieri, quod ipso nolente vel non fieri posset, vel pro infecto haberetur, et tamen pro facto habeat: aut prohibeat quid fieri, quod ipso non prohibente fieret. Quibus casibus ea voluntas vel noluntas tacita vocaretur, cum verbis scriptove manifesta non sit.
Si cui igitur Privato sivè Civi
|47| partem aliquam Civium, aliudve negotium publicum procurare Prodii vel mandent, vel per se procurare scientes patiantur, et procurantem tamen non prohibeant, eorum manifestâ vel tacitâ voluntate eatenus caeteris Civibus inaequalis est effectus, quatenus aliquid Juris et Potestatis Prodeorum in alios, aut in rem ad se non pertinentem exerceat. Et hic quidem primus et nobilior modus est, quo quis Ministerio publico inaequalis efficitur.
Alia species Inaequalitatis ex Inaequali quantitate bonorum, quae quis prae aliis Civibus possidet, descendit. Neque sine ratione quis ab ea inaequalis cateris esse, et dicitur et habetur. Nam quamvis omnes modi bona acquirendi ob publice utilitatis rationem à Prodiis constituti, et omnibus proinde communes facti sint. Et praeterea is ipse, qui illis usus sit, per eos bona, vel majorem quantitatem
|48| bonorum, quam quae quantamve alii acquisiverunt, fortè acquisierit, non est superior aliis Prodeorum voluntate constitutus, aut praepositus, et tamen inaequalis illis est, qui aut nihil bonorum, aut inaequalem et minorem quantitatem acquisiverunt: Est enim cur eum pauperiores metuant, cum ejus naturale Jus et Potestas, quo quaque Prodeorum concessione communi uti possit, bonorum accessione majorem vim incommodi quid afferendi acquisierint aut cur eodem suo Naturali Jure et Potestate adversus eum alii uti nolint, sed magis illud illamve ei quasi commodare, ut vicissim ab eo beneficia accipiant. Quamvis enim nocere Cives Civibus suo Jure non possint, multum tamèn interest, Jus et Potestas alterius utrum nobis justi et liciti etiam incommodi nonnihil, multumve, an commodi indebiti afferant.
|49| Alia et tertia species Inaequalitatis, praeter eam, quae ex Ministerio publico, vel bonorum posseßione oritur, ex praestantiâ Iuris et Potestatis naturalis à Prodiis concessi concessaque descendit. Nam si cui suo Naturali Iure et Potestate prae aliis magis uti speciali privilegio, Prodii concedant, aut uti patiantur, et caeteris non concedant, aut alios ità uti non patiantur: hoc Iuris et Potestatis usu, quo caeteris praestat, caeteris eatenus inaequalis est effectus. Et hujus Inaequalitatis species sunt, quoties uni pluribusve ex Civibus quippiam etiam sibi et non in alios facere permittitur, quod omnibus ità non permittitur. Ut sunt omnes nudi honores et dignitates. Et has quidem Inaequalitatis species enumerasse suffecerit, ut earum exemplo caeterae quoque species Inaequalitatis cognoscantur, quibus omnibus universum hujus Operis argumentum egregiè illustrabitur:
|50| cum ex his et illis sciri et cognosci possit omnem omninò Inaequalitatem Juris et Potestatis variis quidem modis acquiri, variisque in rebus consistere, sed à solis tamen Prodiis procedere: nullumque civem aliundè inaequalem caeteris Civibus effici posse, quam à solis Prodiis, sive ex eorum tacità vel manifestà voluntate inaequalis efficiatur.
Denique notandum est: volendi nolendique facultatem naturaelm, uti in omnibus hominibus, ita proinde et in Prodiis mutabilem et ambulatoriam esse et et dici oportere. Ut vel indè et hoc discatur, quemadmodum manifestâ vel tacitâ voluntate Prodeorum inaequalis quis quandoque effici possit, ità contrariâ voluntate eorundem tàm manifestâ quam tacitâ rursus inaequalem effici posse. Et si aequalis rursus efficiatur, de mutatione Juris et Potestatis Jure queri non posse. Cum
|51| omnis inaequalitas à solâ voluntate Prodeorum et revocatoriâ concessione usus Juris et Potestatis naturalis pendeat, et cum eâ ambulet. Quod etiam dicendum est, quamvis Prodii verbis promittentibus et se obligantibus usi se non revocaturos Juris et Potestatis naturalis usum alicui promisissent: quòd ex omni ejus modi promissione Naturalis tantum obligatio oriri queat, quaeque proinde in statu Civili sive in Civitate nolentibus Prodiis nullam vim habeat, in quo quâve illi Cives sunt, et non amplius in statu Naturali: in quo solis Civibus, et non sibi leges praescribunt, aut praescribere possunt: Cum se ipsum quis jubere non possit, aut ita quid velle, ut idem post nolle non possit: Quemadmodum post eà, et alibi latiùs et explicatius disputabitur.
|52|
TIT. IV.
Omnem Inaequalitatem Ecclesiasticorum non minus aut aliter, quam caeterorum Civium à solis Prodiis procedere: Nec ullum illorum et horum discrimen esse.

Hactenus nullo discrimine habito omnium, qui in Statu Civili sive Civitate sunt, et Civium numero habentur, Aequalitatem, quam à se ipsis habent, et Inaequalitatem, quam à solis Prodiis acquirere debent, atque possunt, exposui. Verum an aliquid hos omnes inter et Ecclesiasticos Cives discriminis ponendum sit, hoc Titulo, et quidem explicatius, tractare constitui: quamvis facillimo negotio, repetitione quamvis levissimâ factâ eorum, quae superioribus scripta sunt Titulis sciri et cognosci
|53| possit, nihil nos inter et illos discrimis esse, cum Cives esse Ecclesiasticos constet, et hoc nomine eos insuper appellaverim.
Si quid enim discriminis ponendum sit, quo hi Cives a caeteris Civibus separarentur, Inaequalitatem eorum alterius esse naturae et originis necesse est, quam caeterorum Civium: ne si ejusdem esse conditionis concedatur, et hoc etiam concedatur sit necesse, à solis Prodiis eam provenire et procedere, eorumque voluntate et acquiri et amitti. Ostendendum igitur est, alterius conditionis eam non esse, ut appareat, et omnem horum Civium Inaequalitatem, sicuti caeterorum Civium Prodeorum tantum beneficio acquiri.
Equidem Aequalitatem Naturalem in eo totam consistere suprà ostendi, quod quis omne suum Jus et Potestatem suo Jure et arbitrio exerceat; Et Inaequalitatem Civilem, quod idem Jus et Potestas
|54| non nostro, sed aliorum, nempè Prodeorum Jure et arbitrio, et nonnunquam aliorum Civium, quibus id à Prodiis privilegio datum est, exerceantur.
Et quidem his conjunctis Iuris et Potestatis nominibus significatur, et re verâ cum hoc negotio ità comparatum est: Quod id ipsum, cujus ratione homines in Statu Naturali aequales, et inaequales in Civili dicuntur, nihil aliud sit, quam Potestas, quam aut Jure aut Injuria exercere dicuntur. Nam Iuris adjectio alio non pertinet aut ne pertinere quidem potest, quam ut indè, an licitum illicitumve illius Potestatis naturalis exercitium sivè usus sit, dicatur. Cum nudum Ius sivè quod Potestate destitutum est, nullius vis aut momenti sit. Si autem Potestas accedat, vim demum acquirit et alicujus esse momenti incipit. Usque adeò, ut solius tamèn Potestatis vi et beneficio aequales
|55| à Naturâ simus, et in Statu Civili inaequales efficiamur. Palam autem est, omnem hanc Potestatem Corpore exerceri, et perfici, ut proindè Actiones ejusmodi omnes Corporales sint, quae hujus Inaequalitatis Iure instituuntur. Et hujus conditionis quidem omnes sunt actiones Prodeorum, quae ab illis Iure Inaequalitatis fiunt. Ut videndum sit, an illae etiam actiones, quae Ecclesiasticos caeteris Civibus inaequales constituunt, Corporales sint, hoc est, corpore et in corpora instituantur? Et in ejusmodi Corporalis Potestatis usu et exercitio consistant? Quod penè otiosum esset, multis iterum argumentis et rationibus ostendere, cum ex praecedenti hujus Rei Tractatione possit intelligi, nisi jam antiqua hominum Ecclesiasticorum impietas totum hoc negotium variis, falsis et ineptis distinctionibus ita obscurasset, ut nullius ferè
|56| rei Veritas minus, quam hujus negotii, perpecta sit, et cognosci possit. Quam tàmen ego vel eâ solâ distinctione repetitâ, quam primo Titulo adhibui, manifestam et cognitam me facturum confido. Nempe si Religio externa ab Interna probè separetur. Et illud quidem Ecclesiasticos, non autem hujus, et multo minus utriusque curam gerere; aut hos aut quempiam alium gerere posse, dicatur. Et illam quidem solo corpore, hanc autem sola Anima exerceri. Nullam hujus curam alterius, sed omnem ejus solius esse, cujus ea Religio est. Quis enim, quaeso, jubere aut vetare posset quidquam cogitare alium, aut non cogitare. Has probare, et illas improbare cogitationes. Fidem habere dictis et acquiescere sententiae ejus, cujus Ratio dictorum et sententiae auditori non constet; sed ut, cur dubitet si ipsi non satisfiat, certusque reddatur? Cum
|57| aliter credere non possimus, et oratione quis sibi adversâ et contrariâ uteretur, qui credere ignorantem, alietr sentientem, aut dubitarent affirmaret. Ut d ehac materiâ alibi latius disputabitur.
E contrario autem palam est, quod Externa Religio, cum solo Corpore exerceatur, sicuti caeterae Corporum nostrorum actiones, aliorum etiam Potestati supposita sit. Juberi enim possumus, ut unum in locum conveniamus, docentem aliquem audiamus, capita detegamus, genua flectamus, conjunctas vel passas manus in caelum tendamus, Deum aliudve aliud praescriptis verbis invocemus, et honoremus: et alias actiones nostri Corporis infinitas, gestusque instituamus. Ut certum linguae vocisque sonum efferamus, et quaevis alia Corpore perficiamus, quaecunque, quaecunque externae sive publicae Religionis Curatores Prodii, aut Procuratores Ecclesiastici, aut fieri
|58| jusserint, aut etiam vetarint.
Et hujus quidem naturae et conditionis universa Religio Externa in caeteris Civibus est, nec huic ullâ ratione dissimilis illa Externa Civium Ecclesiasticorum, cujus solius ratione Cives illi, Ecclesiastici appellantur. Nam juberi possumus, ut eos qui unu inlocum ità convenerint, hanc vel illam sententiam doceamus, et persuadeamus. Quae item actiones et gestus Corporum nostrorum, quae Oratio, qui sonus et sic porro, Deo Opt. Max. placeant, quaeque displiceant. Item exemplo esse cateris Civibus, quemadmodum Deum Corpore coli oporteat. Quae quidem partes sunt praecipuae omnis exercitii Inaequalitatis Ecclesiasticorum, et ejusdem etiam naturae et conditionis caeterae eorum actiones, quas illis ut Inaequalibus instituere licet, et caeteris Civibus, ut inter se adhuc aequalibus, instituere permissum
|59| non est. Nam omnes eorum Actiones, ut ita dicam Ecclesiasticae, et Corpore fiunt et Corpore perficiuntur, et proinde Corporales fiunt. Undè etiam dicendum est, ejusdem eas esse conditionis, cujus sunt omnes caeterorum Civium actiones, quas non privato, sed Prodeorum Jure et Arbitrio instituere oportet. Nam et hae omnes Corporales sunt.
Et proptereà nullo pacto existimare possum, ratione quemquam ità destitutum, aut ab eâ abhorrentem et alienum esse, si haec omnia consultò perpenderit ut dubitare aut possit, aut videri velit, et Corporales omnes Ecclesiasticorum actiones esse, et proinde juberi et vetari posse, Prodeorumque Iuri et Potestati supponi et suppositas esse. Cogitet igitur secum, quisquis est, qui aut dubitet, aut dubitare videri velit; An non suâ voluntate et arbitrio tam actiones hasce, vel ejusmodi caeteras omnes
|60| faciat, quam eas omni ex parte moderetur, aut moderari possit, nolensque nihil harum rerum faciat, aut facere possit? Et fatebitur, omnes illas et voluntatis et arbitrii esse. Cui rei itaque consequens est, cum velle et nolle quid facere, actionum hujusmodi possimus, et sic, prou voluerimus aut noluerimus, eas aut faciamus aut non faciamus, juberi eas quoque et vetari posse, et proindè aliter, quam jussum vetitumve est, nulli Ecclesiasticorum facere licere, nisi etiam jubentibus vel vetantibus Prodiis parendum esse non opinetur. Quae opinio Christiano et vel bono Civi non convenit. Sed quid ego rem usu quotidiano omnibus manifestam, longiori oratione docere et confirmare conabor? Et non potius oculos aliunde mentemque convertam? Ut hanc rem ipse usu quotidiano edoctus, aliis quoque, qui eam ita non animadverterint, aut
|61| perspexerint, exemplis tradam. Quod nunquam aut rarò contingat, ut Prodii necesse habeant hujusmodi actiones Ecclesiasticas jubere, cum beneficii vel maximi loco ubique Gentium ducatur, et habeatur, Religionem Externam et publicam docere licere. Ambiunt enim Ministerium hoc Ecclesiasticum non aliter, atque aliud quodvis Ministerium publicum : pretio etiam nonnunquam redimunt, et donis vel aliis beneficiis benevolentiam captant eorum, à quibus eo, non dicam, onerari, sed honorari possint, et sperent. Postquam autem acquisierint, hae eadem, quae mea omnium eatenus etiam sententia est privilegio publico non privato Jure illud exerceri debere. Quamobrem etiam odio persequuntur, traducunt, veris falsisque injuriis onerant alitèr sentientes; Et omnes Cives, et saepè vel vilissimam Civium partem sivè Plebem in eos concitant,
|62| ut obsistant. Et rursus laudant, qui obstiterint, et remunerationem divinam saepe etiam confingunt, et vanis et male sanis auditoribus praenunciant, et Dei Opt. Max. nomine, tanquam ab eo jussi, pollicentur. Adeò, ut illud, tantum non jubere, sed vetare Prodii consueverint, et necesse habeant, ne injussu et suo Jure quis hoc Ministerium arripiat; Et ne privilegio publico licet acquisitum, suo quidem cum commodo et laude, sed cum incommodo publico, et dedecore Prodeorum exerceat. Nam in vetando magis cura Prodeorum consistit, ne quis injussu et sinè privilegio quis Ministrum agat; quam in jubendo, ut quis hoc privilegio se ornari patiatur. Sed de his Rebus in alio Tractatu et Libro Singulari, cui Arcana Ecclesiasticorum destinavi, prolixiori oratione disputabo; Et quae tamèn hoc loco quodammodo alieno leviter attingendae
|63| videbantur, ut indè etiam constaret, et intelligeretur, totum Ministerium Ecclesiasticum Prodeorum Juri et Potestati subjiciendum, et nulla ratione subducendum esse.
Postquam itaque probaverim actiones Ecclesiasticorum quae Jure istius Ministerii instituuntur ejusdem planè, et non alterius naturae et conditionis esse, cujus sunt caeterae aliorum Civium actiones, ut inde appareat, Ministerium quoque Ecclesiasticum ejusdem naturae et conditionis cum caeteris Ministeriis publicis esse, et hanc rem usu quotidiano omnium Gentium confirmaverim et comprobaverim. Quidnam aliud dicendum super est, quam omnem Inaequalitatem Ecclesiaticorum, uti caeterorum Civium, à solis quoque Prodiis procedere; Neque ullum propterea illorum et horum discrimen constituendum sive confingendum esse, quo illi ab his separentur, quibus
|64| omninò, quoquo modo res accipiatur, conjungendi sunt.
TIT. V.
Ecclesiasticos variis Privilegiorum extraneorum generibus caeteris se Civibus praepositos et hac ratione inaequales esse, dicere consuevisse. Quae Privilegiorum genera summatim enumerantur.

Superiorum Titulorum doctrinam nihil planè difficultatis aut ambiguitatis amplius continere existimo, quatenus dicatur, et probatum sit omnem Inaequalitate hominum aut à se, aut ab aliis provenire, vel procedere oportere. Et quidem in statu Civili sivè Civitate à solis Prodiis provenire vel procedere posse. Verum cum Ecclesiastici, ut se Juri et Potestati
|65| Prodeorum subtraherent, et sibi aliquid Juris et Potestatis in Cives nihilominus arrogarent, (quod erat necesse, ne Prodeorum arbitrio ad Aequalitatem reduci posse viderentur) varia genera Privilegiorum extraneorum, hoc est, quae aliundè, quam à Prodiis descendisse dicerentur, maximâ et horrendâ impietate in Prodeos confixerunt: Et ea quidem res quamvis falsissima, et indigna, quae multis argumentis et oratione longâ refutetur eo tamen pertineat, ut omnia hactenus a me dicta et probata, frustra dicta et probata videantur, nisi falsa esse insuper et haec res esse doceatur, sequentibus Titulis id agam, ut manifestò intelligatur, et postea ab omnibus, qui tantoperè ab Ecclesiasticis seducti et decepti sunt, ut huic falsissimae eorum doctrinae consenserint, credatur, Nihil planè cujuscunque Privilegii aliunde ad Ecclesiasticos extranei pertinere, aut
|66| pertinere posse, nisi à Prodiis id manifesta vel tacita voluntate datum vel concessum acceperint.
Ut autem id commodè et aptè agam, sommam Privilegiorum, quae aliunde, quam à Prodiis provenire, et ad Ecclesiasticos pertinere dicuntur, hanc esse constituam quod alia divini, alia humani Iuris sunt.
Quae divini juris esse dici possunt, ea trium esse generum. Alia enim reperiri in sacra Scriptura Veteris ac Novi Testamenti: Alia Ratione Naturali sive lege Naturae à Deo hominum inscripta cordibus animisque declarari. Alia denique ab ipsomet Deo extrà ordinem et praeter Rationem Naturalem, legemve Naturae hominibus patefieri.
Hanc autem tripartitam Privilegiorum divinorum, sive quae Deum habere auctorem largitoremque dicuntur, divisionem non modo cuivis placituram, sed etiam cuivis adeò fore probabilem opinor,
|67| ut eam porrò aliis confirmari rationibus aut argumentis non sit necessarium. Nam cum non aliis aut pluribus, quam his tribus modis Dei voluntatem cuiquam unquam innotuisse vulgò credatur, aut cognosci posse existimetur, quid causae esset, quamobrem cuivis non placeret, et probaretur? Praeter quam, quod si totum hoc negotium diligentèr excutiatur, attentèque perpendatur, nullâ ratione videam, aut intelligam: Cur alii aut plures modi fingerentur. Quia omnes alii id genus, quicunque excogitari possent, ad hos tres modos commodè reduci possint ut facto periculo confestim comperietur. Adeò, ut huic rei planè sit consequens, nequè aliis, aut pluribus, quam his tribus modis singularem Dei favorem, homini hominem praeficientis aut praeponentis, neque alii aliisve, ut se Praefecto Praepositoqve subditum subditosve gerat gerantve,
|68| innotescere posse, aut manifestum fieri. Nam is favor vel ipsa Dei voluntas est, cui obsecuturi, ut par est, Praefecto Praepositove Dei vice locoq; paremus: Aut voluntas Dei favens, idque ratione Praefecti Praepositive, quod hunc solum Deus et non alium alii aliisve praefecerit aut praeposuerit. Et sic res eodem revertetur, nec alii, aut plures modi invenientur.
Et hoc est, quod hoc Titulo praemittendum erat ut securius et commodius ad singulas illius tripartitae divisionis partes, sive singula hujus modi Privilegiorum genera explicanda et pertractanda progrederer.
|69|
TIT. VI.
Nulla divini Juris Privilegia in Sacrâ Scripturâ Veteris et Novi Testamenti reperiri, quae Ecclesiasticis Jure rectèque tribuantur.

Primi generis divina Privilegia, quae Ecclesiastici sibi ipsis, aliique ab his decepti illis attribuere, aut adscribere consueverunt, ea esse superiori Titulo admonui quae in Sacra Scriptura Veteris et Novi Testamenti reperirentur. Verum in eâ nihil minus, quam ejusmodi Privilegia reperiri, quae Jure rectèque Ecclesiasticis tribuantur, et adscribantur, ex his subjectis rationibus et argumentis, quas quaeque enumerabo primùm, et deinde latius explicabo, adeo puto fore intellectu facile et manifestum, ut de hac meâ Opinione et Sententia, nemo
|70| post justam dubitandi causam habiturus sit.
Ut igitur, quisquis haec lecturus sis, non tui culpâ Judicii, quod abominor, hanc divinae Veritatis lucem penitus nequeam intueri, te rogo atque obtestor, ut discussâ prius omnis praejudicii caligine, ita ad lectionem earumndem rationum et argumentorum accedas, ut liberrimo et omnis praejudicii vacuo animo easdem mecum expendas. Oportere nimirum ejusmodi divina Privilegia, quae in sacris Codicibus reperirentur, ut Ecclesiasticis Jure recteque tribuuntur, his simul praedita esse qualitatibus. Ut sint perpetua: Item Communia: Item Generalia: Et ejusmodi concessa Ecclesiasticis, quales sunt Ecclesiastici nostri temporis: Idque tam in Prodeos suos, quam Cives. Denique eadem illa, et non varia esse oportere.
Ajo; Perpetua. Nam si ad tempus modò quaedam erant concessa
|71| Privilegia: elapso tempore, quo seu termino Deus Privilegium aut Privilegia definivit, cessarent et ipsa Privilegia, quòd voluntas concedentis Dei deficiat, qui praestituto Privilegiis tempore, eo usque dum praestitutum tempus elabatur. Privilegia esse voluit, sed post illud tempus non voluit. Ut nova voluntas Privilegia concedendi, ipsaque concessio iterum sit necessaria.
Item Communia. Nam si uni fortè Ecclesiastico, et non pluribus quaedam olim fuissent concessa Privilegia: aut etiam pluribus, sed non omnibus istius et sequentis aevi, Privilegii personam personasve non trasgrederentur. Quemadmodum etiam non transgrederentur, etiam si universo Ecclesiasticorum Ordini, sed vel inPopulo Judaico tantum, et non etiam in Populo Christiano concessa fuissent: et vice versâ.
Item Generalia. Nam si propter
|72| aliquod speciale commodum, et utilitatem vel Populi Judaïci vel Christiani acquirendum: vel incommodum speciale praecavendum, quaedam olim Deus Privilegia Ordini Ecclesiastico concessisset, non tempore aut personis, sed ipsâ re confectâ sive confecto negotio Privilegia definirentur, et cessarent. Idem est, si olim Privilegia vel rationi Reip. vel morum alterutrius Populi, hoc est, Judaïci vel Christiani, vel alterius cujuscunque rei fuissent accommodata, et proptereà Ordini Ecclesiastico concessa. Nam et haec omnia Privilegia mutatione earum rerum sequuntur, et cum his intercidunt, nec iterum ipso Jure debentur, etiam si eadem Privilegiorum ratio revertatur: quod voluntas Dei deficiat eadem Privilegia concedendi: Neque prior voluntas implicet aut designet novam, et multo minus per omnia eandem voluntatem.
|73| Cujus dicti Veritas vel inde manifesta est, quod omnium temporum rerumque quamvis Deus omnia, quaecunque fiunt, aeterno arbitrio determinavit, et in tempore variis modis et instrumentis conficiat, non idem semper sit eventus.
Et ejusmodi concessa Ecclesiasticis, quales sunt Ecclesiastici nostri temporis. Vanum etenim est, et Rationi minimè consentaneum Privilegia Veterum Ecclesiasticorum nostri temporis Ecclesiasticis tribuere, si illi et hi inter se differant, qualecunque discrimen sit, quod hos quoquo modo, et eorum Privilegiorum et usus eorum incapaces efficiat. Adeò ut omnia Ordini Ecclesiastico concessa Privilegia, si sint aeterna, si communia, si generalia etiam, ad alios tamen non sint porrigenda, quam qui ejusdem per omnia Ordinis, id est, conditionis sunt. Nam alterius conditionis homines, alterius
|74| et Civilis sunt Ordinis, et non ejusdem Ecclesiastici. Neque rationis est, ab eodem nomine eadem derivari Privilegia, quod sibi ipsis dare potuerint, vel ab aliis hominibus, illis dari possit, ac detur.
Idque tam in Prodeos suos, quam Cives. Hae clausula non temerè, aut sine causâ adjecta est. Multum enim interest, utrum etiam speciatim in Prodeos et Cives illa Privilegia ab ipso Deo sint concessa, quae Ecclesiastici sibi tribuunt. Nam caeteris illa praedita esse et munita qualitatibus, quas suprà Enumeravi, non tantum illis tribuit auctoritatis, ut omninò Ecclesiasticis parendum sit, si haec una qualitas deficiat. Et plus momenti haec una separatim affert caeteris, quam caeterae conjunctim huic uni afferunt. Ubique enim Terrarum et Gentium sunt Prodii et Cives, qui animos Prodeorum dictis et arbitrio parentes
|75| gerunt. Et ipse Deus henc legem indidit omnium animis, et hanc rationem vivendi in imnibus ponit, ut Prodiis pareant, illisque parendo sibi ipsi parere credant, qui per Prodeus in omni Civitate Cives regit. Et Sacra consentit et jubet Scriptura, ut minus hanc Veritatem divinam negare Ecclesiasticis conveniret. Et si parendum sit, quinam omninò non, aut aliquando non parendum esse, aut quatenus parendum sit, discernent? Ecclesiastici ne? Qui et ipsi Cives sunt, et proinde Prodiis ipsi obedientiam debent. Adeò, ut pars muneris sivè Ministerii Ecclesiastici vel maxima et potissima sit, hanc obedientiam Cives docere: Illisque conveniat Prodiis parendo, caeteris Civibus exemplo esse. An verò unusquisque Civis prose, quando parendum, aut non parendum, aut quatenus parendum sit, discernet? Quod utique Rationi magis consentaneum est,
|76| quam quod Ecclesiastici Cives pro caeteris Civibus hoc discernerent. Et à Ratione quam maximè abhorrens, quod caeteri Cives Ecclesiasticorum arbitrio et judicio vitam Civilem instituerent: illisque jussa Prodeorum dissuadentibus parerent. Et mihi quidem eò redire omnis haec controversia videtur, et hac distinctione posse determinari. Statum Naturalem, quantum mores et omnis vitae institutum attineat, in eo consistere, quod Deo Opt. Max. per Rationem imperanti osequamur: et Statum Civilem, ut eidem Deo per Prodeorum Rationem, hoc est, per Prodeos imperanti pareamus. Ut neutiquam Ratio Naturalis inter Deum hominesque non intercedat, aut vivendi regulas non praescribat. Quamobrem ità sentio; Si Ratio Civis privata à publicâ Prodeorum dissentiat, parendum semper Rationi Prodeorum esse, qui ob hoc ipsum, hoc
|77| est, ob Naturalem hominum ad dissentiendum facilitatem, in omni Civitate sunt constituti, ut eorum Ratio quasi omnium Civium esset, et in eorum sententiam omnes Cives conveniendo, omnium Rationes consentirent, et in hâc re omne obsequium Prodiis debitum consistit. Si tamen quandoque eveniat, ut Ratio privata adeò à publicâ dissentiat, et differat, ut publicae Rationi parendo Deo non parere privata quemquam dictet: Cui utique Deo Opt. Max. et quidem semper parendum est, et parere nos existimare debemus, aut non aliter Prodiis parere, quoties illis pareamus: Is utique Civis obedientiam denegando, Civilem Statum re ipsa et hoc facto eatenus relinquit, et ad Naturalem revertitur: Et proinde rectè, et divinae Rationi convenienter facit, quod Rationi suae hoc est, Prodeorum obsequatur.
|78| Quos utique pro hominibus sibi aequalibus, et neutiquam sibi praepositis, hoc est, pro Prodiis habet, quoties et quatenus illis obdientiam denegat. Et sic omnia omnino cessant quoque Privilegia Ecclesiasticorum, cum sua ipsius Rationi, et non aliorum, hoc est, Ecclesiasticorum, parere quisque, Deo ipso per Rationem ita jubente, heabeat necesse. Quamobrem etiam illa hîc locum habebunt, quae de auctoritate Docentium in Statu Naturali, Titulo primo exposui. Apparet igitur ex his omnibus, quae ad hunc paragraphum dicta sunt, quae et quanta sit vis hujus unius qualitatis Privilegiorum Ecclesiasticorum, et quàm omnia sint infirma, si haec una qualitas caeteris qualitatibus non accedat.
Denique eadem illa et non varia esse oportere. Haec ultima qualitas quàm necessario caeteris quoque qualitatibus Privilegiorum accedat,
|79| et quantum caeteris decedat, si vel haec sola absit, operae pretium non puto multis demonstrare. Necessitas enim ipsa se ostendit. Et si quis animum proprius caeteras qualitates advertat, is sentiet et dicet hanc caeteris inesse, vel subaudiri. Placuit tamen, ne quid, quo conditiones horum Privilegiorum magis elucerent, deesset, hujus qualitatis ultimae vim paucis demonstrare. Quae in eo consistit, quod non satis firmitatis, auctoritatis ac virium haec Privilegia Ecclesiasticorum, caeteris licet omnibus sint qualitatibus munita, habitura sint, si distinctione hujus qualitatis ultimae possint infirmari.
Nam quod fortè sint Perpetua : Quod Communia ; Quod Generalia : Et ejusmodi concessa Ecclesiasticis, quales sint Ecclesiastici nostri temporis; Idque tam in Prodeos suos, quam in Cives : hae omnes qualitates ejusmodi tantum Privilegiis simul
|80| conveniunt, quae sunt Eadem id est, iisdem Privilegiis, quae his omnibus qualitatibus simul sunt munita, et non aliis atque aliis, sive variis variantibusque Privilegiis. Nam ut his omnibus qualitatibus illa Privilegia simul esse munita et instructa oporteat, ut Ecclesiasticos ab omni obedientiâ Prodiis debitâ liberos atque solutos; ut et ab omni denegatae obedientiae culpâ atque poenâ, praestent: ita non erunt admodum, et multo minus ab omni parte liberi solutique, si haec non Eadem per omnia sint Privilegia, quae illis omnibus qualitatibus simul munita et instructa sint. Nam si Prodeorum et Civium, caeterorumque hominum extrà Civitatem sivè in Naturali statu viventium Deus multa Privilegia Perpetua, Communia Generalia, et ejusmodi Ecclesiasticis, quales sunt Ecclesiastici nostri temporis. Idque tam in Prodeos, quam in Cives (addo, et in caeteros
|81| homines in Statu Naturali viventes) concessisset, non eluderet quis vim horum Privilegiorum, sed rectè et jure obsequium Ecclesiasticis denegaret; si modo rectè non Eadem ea esse Privilegia contendat, quibus illas omnes qualitates, ut vim habere justam necessariamque curent, Ecclesiastici adscribere et tribuere solent, et illas omninò convenire ajunt. Imò nequaquam impius in Deum Opt. Max. existimandus est, et proindè non sine justa causa Ecclesiasticis obedientiam denegare, qui eo usque eam illis denegandam arbitraretur, et re vera denegaret, dum Ecclesiastici Eadem illa esse Privilegia, quibus caeteras illas qualitates simul convenire praetendant, tàm manifeste probaverint, ut dubitandi nullam amplius, ac proinde nec obedientiam denegandi quidem causam se habere sentiat, à quo obedientia Jure Privilegii alicujus Ecclesiastici Exigitur,
|82| et postulatur. Nam justam dubitandi causam unusquisque sempèr habet, à quo homo alius quidquam non suo Jure (quae res non longam aut difficilem Veritatis cognitionem postulat; cum Jure Naturali cuivis manifesto, vel Jure Civili definiatur) sed alieno et quidem divino desiderat. Et quidem, quod omnium rerum est factu difficillimum, ut suâ ipsius Ratione neglecta, quam solam vivendi regulam omnium animis Deus Opt. Max. indidit, alterius hominis aliorumve hominum Dictis eandem fidem accomodet, ac si sua hoc ipsi Ratio dictavisset, quae nunc tamen fidem Dictis accomodari negat. Et quam fidem ob id tamen solum quis esset accomodaturus, quià Deus Opt. Max. eam fortè accomodari velit. Quoties igitur quis dubitat, et Iure denegat, quod postulatur: quoniam, quantum ad dubitantem attinet, idem est,
|83| ac si indebitum et injustum ab eo postularetur: quod si praestare recuset, nulla ratione debitum negare aut imjustus esse dicendus est. Sed Rationi suae, quam à Deo Opt. Max. ducem hujus vitae accepit, convenienter se instituere et proinde ipsi Deo Opt. Max. obedientem esse.
Et sic hactenus sex illis qualitatibus explicatis, quae Ecclesiasticorum Privilegiis adeò simul sunt necessariae, ut nequaquam Privilegiorum Jure sint censenda, si vel una ex illis sex qualitatibus, et multo mino si plures, aut etiam omnes abessent. Ut tandem etiam ex ratione earum appareat, et luce meridianâ clarius elucescat, Nulla divini Iuris Privilegia in Sacrâ Scripturâ Veteris et Novi Testamenti reperiri, quia Ecclesiastici Iure rectèque tribuantur : Quod argumentum est hujus Tituli, et sub eo probandum suscepi: rectae Rationis dictamini minus convenientèr
|84| me facturum existimo, si porrò aliàm probandi viam incederem, quam Ecclesiasticos id quod multis et supervacuis rationibus et argumentis probandum esset, interrogando. Nam alioquin multa repetendo forent, quae jam superius in explicatione et interpraetatione singularum Qualitatum Dicta sunt, aut, quòd perquam sint manifesta, singularem tractationem minimè postulant. Deinde nullo Jure nullaque ratione Exigi ab eo aliae confirmationesque, comprobationesque poterunt, qui factum neget: et propterea, etiam multo minus ejusmodi quid exigendum est, si non sine causa, et proinde justè et bona fide se negare factum quid esse ostenderit, uti me puto jam ostendisse.
Accedit, quod alioquin etiam omnium et singulorum Privilegiorum, quae Ecclesiastici sibi tribui volunt, rationes et argumenta,
|85| et earum eorumque rursus confirmationes omnes et singulas comprobare haberen necesse, ut tractandi rationi satisfiat; Quae res singulare, et quidem ingens Opus postularet: si non Satyram potius, cum omnia Ecclesiasticorum rationes et argumenta tantopere à rectae Rationis ductu aberrent et recedant: nisi haec res à serio et pio hujus Operis instituto abhorreret. Denique ipsos Ecclesiasticos in hâc re summâ et quidem suâ causâ Judices facturus sum, quo melior illis conditio afferri, et aequior à me desiderari nonpotest. Quaeso igitur, ubi nam in universa Sacra Veteris aut Novi Codicis Scripturâ Privilegia ejusmodi, aut vel unum ejusmodi ex illis omnibus, quae et ipsi sibi tribuunt, et ab aliis sibi tribui volunt, reperiatur, quod sex illis qualitatibus simul sit munitum, quae conjunctae tamèn vim debitam et necessariam illis solùm conferant. Et è
|86| contrario, an non ab omnibus et singulis omnes illae sex qualitates simul absint? Omnia, quaeso, et singula sua Privilegia, et omnia et singula, rationum et argumentorum momenta, quibus, seu fundamentis ea inniti, quibusque confirmari ea liquidò, aut alio quocunque modo posse arbitrentur, diligenter et praesenti animo, qui omni Praejudicii impedimento vacat, expendant, si fortè nundum expenderint. Res enim non ipsorum solum, sed et omnium aliorum hominum, et ipsius Dei Opt. Max. agitur. Et vel per se dignissima est, ut vel sola, caeteris intermissis ad aliquod tempus negotiis, expendatur. Praeterquam, quod non solum et eum peccare mecum sentient, qui sciens falsò sed etiam eum, qui dubitans, et qui incertus divini Juris tanquam sibi debiti aut Privilegii quicquam vel minimum, etiam minimum particulam certò arrogaverit, tribuerit,
|87| adscripserit. Et dubitandi causam non unam, sed multas, et ex quibus, si certi fieri velint, ut oportet, etiam plures confici possunt, suppeditasse aut suggessisse me confido. Ego quidem certus sum, et ex quo hanc materiam diligentiùs expendere cepero, in dies certior factus sum, neminem ex Ecclesiasticis esse, si ità expenderit, quin mihi consentiat: neminemque si post hac ità omnia expenderit, quin mihi sit consensurus. Sed vereor, ne haec mea sententia in triplex genus hominum Ecclesiasticorum incurrat et incidat. Et eorum, qui metu Veritatis Privilegia, quae dicuntur Ecclesiastica sivè Ecclesiasticis deberi, et eorum rationes et argumenta, rationumque et argumentorumque momenta singula non expenderint. Et aliorum, qui veteris praejudicii vitio et culpâ, quamvis expenderint, veritatem tamèn nequient intueri: Et denique eorum,
|88| qui postquam expenderint, et divinam Veritatem cognitam et perspectam, habuerint, animi superbientis vitio veritatem dissimulabunt. Et qui proptereà omnes in hoc convenient, et vocibus scriptisque consentient: Quod aut omnia, aut saltem plaeraque, quae vulgò Ecclesiastici sibi tribuere et adscribere, consueverint, Privilegia, Ecclesiasticis re vera, et ex voluntate Dei in Sacris patefactâ Codicibus debeabtur. Sed culpâ fieri malevolorum hominum, qui Naturali vitio et pessimae vitae consuetudine sunt corrupti, quod divina illa Ecclesiasticorum, Privilegia non agnoscantur. Et eandem ob causam Prodeos eadem non agnoscere Privilegia, et pati nolle, ut in se ipsos aut Cives suos exerceantur cum maximè ipsorum ambitionis intersit, in nullâ re duces et monitores, et multo minus magistros et praeceptores agnoscere, et observare.
|89| Quibus hominibus ineptis aut malevolis, ut etiam eodem opere et negotio ante satisfiat, quam ad alia pertractanda transgrediar, si sibi fortè satisfieri velint: ut nihilo minus appareat, non hujus Veritatis aut meâ, sed sui culpâ, ipsis non satisfieri, non nullas rationes et argumenta supradictis brevitèr adjiciam. Nego itaque culpâ fieri aut malevolentiâ hominum, tàm aliorum quàm Civium, nec praetereà ambitione Prodeorum, quod hujusmodi divini Juris Privilegia, sive quae in Sacris Codicibus reperirentur, Ecclesiasticis data et concessa negent. Et verissimum esse contendam, aliâ de causa non agnosci, quam quià in Sacris Codicibus ipsi agnoscere animadvertere sive reperire ejusmodi Privilegia non possint. Et quia sibi ab Ecclesiasticis, in illis Codicibus agnita, animadversa sive reperta non demonstrentur. Nam recta
|90| Ratio non patitur, qui Deum Opt. Max. omnia potentem et scientem credant: ut eum ob infinitam Potentiam non metuerent, et ob infinitam Scientiam fallere posse confiderent. Noverunt enim se viribus multo inferiores esse, quam ut rei resisterent: et scientiâ, ut eum fallerent. Et eadem Ratione docentur, expedire, quod propitium et non iratum sibi habeant eum, cujus voluntati, sua ipsorum voluntate post posita, ob infinitam illam potentiam parere habeant necesse: Et qui certò scire potest, utrum sua voluntati per omnia paruerint: Imò qui internas animae cogitationes cognoscit et prospicit, ante quam ita cogitent, et perspicit, cum ita cogitent. Cum nihil omninò magni, nihil parvi, etiam minimi momenti, quod Anima in homine cogitabit, quodque posteà cogitabitur: et quod ex Animae cogitantis et volentis arbitrio Corpus
|91| deindè efficit: sive quae Corporis motu Naturali fiunt; et ut omnia uno verbo complectar, quaecunque et quocunque modo ab Animabus et à Corporibus hominum proveniunt, et provenire possunt, tectum, occultum vel ignotum est aut tegi vel occultari potest, aut Ipsius omnia cognoscentis conspectui subduci quo minus sciat et perspiciat. Hunc necessario, si κατὰ ἄνθρωπον loqui liceat, (quod utique ab omnibus hominibus faciendum est, donec aliam Rationem ille idem Deus Opt. Max. Animabus nostris indiderit, et sic aliter ab eo eruditi simus, et ab hominibus etiam fit, scriptura sacrorum Codicium ità praeeunte, et κατὰ ἄνθρωπον loquente, quam ducem in rebus divinis sequimur) odio habere, et proinde illis obesse, qui suam ipsorum voluntatem ipsius voluntati praeposuerint, et benè velle, et proindè illis prodesse, quicunque suam ipsorum
|92| voluntatem ipsius voluntati postposuerint, et huic per omnia paruerint. Cui rei itaque consequens est, Veritatem eorum, quae homines inepti aut malevoli fortè praetendent, non modo longissimè à sanâ Ratione recedere, verum etiam ab ea planè abhorrere: cum ei per omnia adversentur: Quando quidem ipsius rei Natura, ut ejusmodi res eveniant, et contingant, nullo modo patiatur. Cum omnes et Deum Opt. Max. esse et isthaec omnia de eodem Deo indubitatò credant. Sed videor mihi exaudire hanc quotidianam vocem calumniantium, aut ineptorum hominum Ecclesiasticorum: Magnam, si non maximam partem hominum, tam aliorum, quam Prodeorum, Deum eße; et isthaec omnia de eo indubitatò non credere : et rursus aliam vocem ejusmodi hominum Ecclesiasticorum, qui superioribus in accusando mitiores sunt, aut videri volunt, dicentium;
|93| Quamvis magna, non tamèn maxima pars hominum, tam aliorum, quam Prodeorum, Deum esse, et isthaec omnia de eo fortè credat, tamen sibi ipsis et data illa Privilegia negando, et impediendo quo minus illis utantur et Deum eße, et isthaec omnia de eo credere non videri. Sed ad utramque vocem haec responsa habento. Et primum isti priores. Injustitiam et ineptam esse accusationem eorum, quod ejus Dei jussis et imperio non pareant, quem non esse certò credunt. Qui enim recta Ratione duce fieri potest, ut nullius jussis et imperio, hoc est, nulli, sivè nemini jubenti et imperanti parerent? Et quod proinde parendo Ecclesiastici in se se alterius, qui non est, obtentu et nomine, sibi ipsis jam demum Juris aliquid, quod anteà non habuerunt, adipisci viderentur. Et quibus proptereà usum Privilegiorum impediendo, et illis data esse negando, ostendunt
|94| illis se se nolle subjicere, illosque in se quasi Prodeos rerum sacrarum, quae antiquâ et prava consuetudine caeteras res humanas trahere solent, constituere. Et quidem hoc isti posteriores: Inepta et falsa ratione indè colligi, proptereà illos videri et Deum esse et isthaec omnia de eo non credere, quià ejusmodi Privilegia Ecclesiasticis data negent, et ob id usum eorum impediant: Nisi etiam simul et hoc verum esse probetur, utrumque contra animi sui sententiam facere. Nam si ex ea faciant, Rationi convenienter ea faciunt, quo nihil amplius à quoquam Jure desiderari potest. Cum unum quemque suae Rationi convenienter vivendo ipsi Deo recte servire, dicendum est et optimo modo in omnibus parere. Quod dici de illis Jure recteq; non posset, si sua ipsorum Ratione post posita incerti, et proindè dubitantes (ut certis
|95| esse non licet in rebus solâ Ratione cognoscendis, nisi nostra id nos Ratio doceat, ut alibi pluribus ostenditur) aliorum, id est, Ecclesiasticorum Rationem praeponeret et per omnia sequerentur. Cum hoc pacto hominibus magis, id est, Ecclesiasticis, quam Deo per Rationem contrarium jubenti; aut credere non permittenti, auscultarent et obedirent. Ut hinc palam et per omnia manifestum sit, omninò rectè facere eos, et qui Deum esse verè non credunt (si modo unus è millibus homo ejusmodi, Ratione tamèn sana praeditus fortè reperiatur) et qui Deum esse verè credunt; Et quidem illos, nisi et Deus esse, et deinde ejusmodi voluntas illis certò probetur; hos autem, nisi de ejusmodi voluntate Dei ipsis satis certòque constiterit. Et praetereà otiosum puto, hoc loco etiam commonuisse, ex iisdem rationibus et argumentis sub hoc
|96| Titulo ad ductis et explicatis, palam et manifestum esse, maximè, si his illa conjungantur, quae prolixiori oratione Tit. I. II. III. et IIII. de Jure et Potestate unius cujusque in se ipsum in Statu Naturali, et Prodeorum in omnes et singulos Cives in Statu Civili prosecutus sum, ut denuo evincam, Ecclesiasticos homines etiam in rebus ad Deum, et ejus cultum pertinentibus, nihil praerogative habere in homines in Statu Naturali constitutos: Et in Statu Civili unà cum caeteris Civibus Iuri et Potestati publice sivè Prodeorum suppositos esse ; distinctione tamèn sempèr servatâ Religionis internae et externae, secundum ea, quae sub iisdem Titulis non uno in loco, disputavi et explicavi.
|97|
TIT. VII.
Nulla etiam divini Juris Privilegia Ratione naturali, sivè lege Naturae à Deo hominum inditâ Cordibus Animisque declarari, quae Ecclesiasticis Jure rectèque tribuantur.

Sequitur, ut sub hoc Titulo ostendam; Nulla etiam divini Iuris Privilegia Ratione Naturali, quae ut Lex Naturae à Deo hominum insita est cordibus animisque declarari, quae Ecclesiasticis Iure rectèque tribuantur. Quae quidem quaestio videri posset supervacuo labore speciatim denuò tractari cum ea suprà sub Titulo II. III. et IV. satis supèrque tractata et explicata sit. Quòd quidem ex parte verum est, quatenus sub iisdem Titulis hujus Quaestionis quidem fundamenta sunt posita; Et quibus
|98| proptereà nihil novi apponam, quod meam me tum sententiam satis superque explicasse et comprobasse existimem, verum cum ea, quae ibi dicta sunt, non eo per omnia sensu, dicuntur, quo haec Quaestio sub hoc Titulo disputabitur, iisdem quidem rationibus et argumentis ad aliquid utendum, et nonnihil tamen antè dictis adjiciendum erit. Notandum itaque est, de eo genere hominum me disputationem instituisse, qui non in sui ipsorum Potestate suique Juris sunt constituti, sed aliorum, id est, Prodeorum Juri et Potestati sunt suppositi. Usque adeò, si ulla illis Privilegia deberentur, ea ejusmodi esse oportere, ut illis etiam in Statu Naturali in alios homines deberentur, vel jam in Statu Civili in caeteros Cives debeantur. Et proindè, si verum est, ut verum esse jam suprà ostendi, quod in Statu Naturali (in quo solâ Ratione suâ
|99| ipsius duce unus quisque utitur, et uti debet) omnes homines aequales sint, id est, nihil omninò Juris aut Potestatis, et proptereà multo minus quidquam privi Juris sive Privilegii in alios habeant, aut habere possint, praeterquam in se solos: quia sibi ipsi, id quicquid haberent aut adipiscerentur Juris, Potestatis aut Privilegii in Aequales, propter Aequalitatem dare non possunt; Nequè ab Extraneo adipisci, cum in hac vitâ nemo existat, qui hoc illis daret. Nam et is utique homo esse deberet, qui cum et ipse aequalis caeteris esset, proptereà eodem Aequalitatis Jure prohibretur. Consequens est, in statu Naturali nulla omninò Privilegia Naturali Jure illis deberi, aut competere posse. Et deindè, si etiam verum est, ut suprà quoque verum esse ostendi, quod in statu Civili, qualitate communi depositâ, omnes Cives, et qui Civitatem ab initio constituerunt,
|100| et qui ab his progeniti sunt, quique jam constitutae Civitati, ut extranei, accedunt, omne omninò Jus et Potestatem, quod quamq; in se quisque à Naturâ, id est, à Deo Opt. Max. accepit, in Prodeos transtulerint, aut communi omnium Civitatum lege fundamentali intelligantur transtulisse. Adeo, ut nullum Civitati utile et necessarium Jus et Potestatem retinuerint, et multo minus, in alios ejusdem jam constitutae Civitatis Cives acquisierint. Et quod omne omninò Jus et Potestatem, si quod quamque in alios Cives habituri sint, à Prodiis qui utrumque habent, accipere debeant: secundum ea, quae cum de caeteris Civibus, tum speciatim de Ecclesiasticis Civibus agebam, qui in eo a caeteris Civibus nullo modo differunt, sub speciali Titulo ostendi. Consequens etiam est, neque in statu Civili ulla omninò Privilegia Naturali aut Civili
|101| Jure illis deberi, aut competere posse. Quamobrem iis quae sub praecedentibus Titulis dicta et comprobata sunt, summatim ita repetitis et sententiae meae apertius declarandae causâ nonnullis additis, ità concludi res tota videtur posse. Quando quidem in alio Statu, quam aut Naturali, aut Civili Ecclesiastici homines considerari non possint, quod alius qui in tertio genere esset, Status neque sit neque animo comprehendi possit: et in utroque Statu nulla omninò Privilegia Jure quopiam illis debeantur, aut competere possint: Nulla ab id Ecclesiasticis his hominibus Privilegia ullo modo et ratione deberi, aut competere posse nisi et quae in singulos à singulis in statu Naturali, et in statu Civili à Prodiis in ipsos et in caeteros Cives accipiant acceperintve: Et proindè, quae non Iure recteque secundam Ratione Maturalem sive legem Naturae à Deo hominum Cordibus
|102| animisque inditam et insculptam, illis ipsis tribuerentur. Et haec quidem fortassis, ut scripta et comprobata sunt, Ecclesiasticis suffecerint, aut non ità oppugnabunt, aut pratereà hanc meam, quam sub hoc Titulo defendi sententiam non ab omni parte veram esse ex eo probare conabuntur: quod etiam si concedatur, quòd Ecclesiasticis nulla divini Juris Privilegia Ratione Naturali debeantur, proptereà quòd in statu Naturali à singulis hominibus in homines singulos; Et in Civili statu à Prodiis in se et in Cives, provenire deberent: non esse tamen per omnia sive ab omni parte ipsa haec Privilegia Juris humani. Evenire etenim, et fieri posse, et reverâ Evenire et quotidie fieri, ut nonnullas partes, quas ipsa Ratio Naturalis huic Ministerio maximè necessarias esse doceat, et sine quibus usu quotidiano Ecclesiastici erudiuntur,
|103| hoc Ministerium à se procurari non posse, à Prodiis denegentur. Ut dicendum sit, Rationem Naturalem in voluntate Prodeorum supplere, quae partes necessariae huic Ministerio desint. Sed hoc argumentum facili negotio subverti potest, et vel indignum longâ refutatione existimabatur, si ea, quae ex eo inepta et absurda sequuntur, breviter collecta enarravero, et Lectoribus antè oculos posuero.
Quid enim hominum animis ineptius, et quid auribus absurdius cogitari aut dici potest, quam quod illud argumentum contineat, quovè pertineat. Ut nimirum hoc sit Jus Prodeorum, et in eorum solum Potestate positum, ut Ministerium hoc publicum constituant, sed si constituant, in constituendo his ipsis non licere, eum modum ponere, et eos fines dare huic Ministerio, quem, quosque velint:
|104| hoc est, majus minusve Jus et Potestatem tribuere illis Civibus, quos aliis, ut hoc Ministerium ipsorum loco procurent, praeficiunt, sed infinitum Jus et Potestatem tributum esse intelligi. Quasi Ministerium hoc Ecclesiasticum à caeteris Ministeriis publicis in hoc differat, quòd quidem, et tantum nudo nomine, sed reverâ Ministerium non sit. Hoc est, Jus et Potestas, quidvis pro arbitrio voluntatis faciendi, (quod tamen Prodeorum tantum est) sed non aliquid certi, idque certo modo, tempore loco, et sic deinceps, faciendi. Quae omnia et omnibus Ministeriis conveniunt, et ut necessariae solum partes omnia Ministeria constituunt. Unde si qui Ministri secundum hujusmodi leges Juris et Potestatis sibi et Ministeriis suis à Prodiis concessas et datas, Ministeria procuraverint, ea rectè procurasse, et in procurando bonorum Civium officio functi
|105| dicuntur. Et si contrà hujusmodi leges, vel praeter eas quid fecerint, non Prodeorum loco Ministeria procurasse, sed debitam Prodiis fidem et obedientiam non praestitisse, se se aliis Civibus suo et proprio, hoc est, nullo Jure praeficiendo. Quod Civium non est, et Ministerium Publicum Prodeorum loco, Jure et jussu procurantium, sed salutis et quietis publicae hostium et inimicorum.
Deinde hoc argumento et illud continetur: Prodeorum non esse de omnibus rebus liberum et summum arbitrandi et constituendi Jus et Potestatem, sed in nonnullis rebus, et quidem, quarum etiam ipsi auctores soli sunt, arbitrandi et constituendi Jus et Potestatem Civibus in Statu Civili relictum esse, et deberi. Nam alioquin Ecclesiasticis Civibus etiam non liceret eas esse huic Ministerio necessarias partes arbitrari: si non necessarias Prodii eas
|106| arbitrati sint, et posteà quoque arbitrentur: et proindè numquam adjungant et suppleant.
Postermò, vel ab omni veritatis specie abhorret: Posse Ministerium aliquod à Prodiis constitui, et Jure Ministerii censeri, cui constituto unà vel plures posteà partes desint, sine quâ quibusve illud procurari non posset: hoc est, Ministerium esse, et simul non esse. Quod ut melius intelligatur, et nonnihil novi praedictis adjiciatur, ità distinguendum videtur. Fieri quidem posse, ut Ministerio alicui publico aliquid, tanquam pars ejus et quidem ei necessaria desit, ut illud vel hoc vel illo modo, tempore, loco, et sic deinceps, procuretur. Sed propterea non est ea pars omninò, et generalitèr necessaria: Quoniam hoc casu tantum, si Prodii Jus et Potestatem Ecclesiasticis tributum non augeant, et supplementum non addant, indicio est, nolle
|107| Prodeos, ut Ecclesiastici eam rem obtineant, quae hoc Ministerium hoc vel illo modo, tempore, loco, et sic deinceps, procurando obtineri posset. Sed nihilominus idem, et tale manet Ministerium, quale ab initio constitutum est, et praestituto modo, loco, tempore, et sic deinceps, procurari potest. Quemadmodum eâdem ratione indicio esset, nolle Prodeos Ministerium eâ cum utilitate Civium amplius procurari, quâ fortè procurari posset, si utilem fortè illi partem scientes negarent: aut si scientes mutari Ministerii conditionem nollent, quamvis pristinis legibus Ministerio datis, et mutatione lapsuque temporum et morum jam non ità utilibus, atque illae jam olim fuerunt, Ministerium etiam non ità utiliter procuraretur. Quanquam harum rerum nihil ad Civium Cognitionem aut arbitrium pertineat. Adeò, ut et Prodiis semper, et ab omni parte
|108| integrum et salvum Jus et Potestas servari et manere debeat; Et hinc etiam Ecclesiastici Prodeos hujusmodi omnium Privilegiorum auctores agnoscant.
TIT. VIII.
Nulla etiam divini Juris Privilegia Ecclesiasticis hominibus ex Voluntate Dei extra ordinem et praetèr Rationem naturalem Patefactâ deberi, quae illis Jure rectèque tribuantur.

Super est, ut post duo superiora divinorum Privilegiorum genera explicata et pertractata, etiam hoc, quod tertium et ultimum genus divinorum Privilegiorum esse dixi, pertractem. Nimirum, An ulla divini Juris Privilegia Ecclesiasticis hominibus ex voluntate Dei fortè extrà ordinem, et praetèr Rationem Naturalem
|109| patefactâ debeantur, quae illis Iure rectèque tribuantur. Quod ut Explicatius agam, illud praetermittendum est, non de illis me divinae Voluntatis Patefactionibus verba facturum, de quibus aut mentiones in sacris Codicibus fiunt, aut integri libri in iisdem conscripti reperiuntur. Si quidem de illis locus disputandi fuerit sub Tit. VI. cum de primo genere Divinorum Privilegiorum agerem. Sed de ejusmodi divinis divinae Voluntatis Patefactionibus, quae nostris nonnunquam temporibus, singulis hominibus contingere dicuntur. Quas ut posse contingere non negem (posse enim Deum omnia et quidvis illi facere licere, manifestum est) sed doceam, quemadmodum factas oporteat, ut ulla ex iis sive ob eas Ecclesiasticis Privilegia debeantur, et Jure rectèque tribuantur, illas ità definiendas censeo. Ut sint Patefactiones à Deo quibusdam hominibus extrà ordinem
|110| et praetèr Rationem Naturalem factae, et insuper jubente, ut eas aliis hominibus abnuntient. Et quidem operae pretium non est, ut multis explicem, quid nam his verbis: extra ordinem et praeter Rationem Naturalem, intellectum velim. Cum ex iis, quae prolixiori oratione superius non uno inloco disputata sint, satis superque intelligere liceat, extrà ordinem Divinam Dei Voluntatem patefieri, idem esse, quod praeter Rationem Naturalem et vice versâ: Quoniam Naturalis Ratio Dei vice Divinam nobis Voluntatem solito modo patefaciat. Adeò ut utrumque explicatioris tantum intellectus gratiâ scriptum sit. Sed plus operae in hoc ponendum est, ut rectè percipiatur, quamobrem in definitione haec verba adjecerim. Et insuper jubente. Quorsum enim Iussus, inquient? Et an sola divinae Voluntatis Patefactio non sufficit, ut quis annuntiandi Privilegio
|111| utatur? Equidem et Iussum insuper necessarium puto, et cum sit res perceptu facillima, paucis rationibus et argumentis certam meae sententiae veritatem ostendam. Nam si cui Voluntatis Divinae Patefactio modo insolito facta sit, nullo insuper Iußu interveniente, vel accedente, ut eam aliis annunciet: is quidem rectè dici potest, scientiâ istius Voluntatis Patefactio non contigit, ante positus, et huic illi postpositi esse: Quod Deus illos eâ singulari gratiâ et favore dignatus non sit: Sed nullo modo nullaque ratione dici potest, eam Voluntatem annuntiandi Jure sive Privilegio indè vel ob id praeditus esse: praesertim, si invitis Prodiis eam annunciaret. Et quidem non magis aliquo Jure Privilegioque est praeditus, quam alii aliquo Jure Privilegioque ob id praediti essent,
|112| qui eam Voluntatem ab eo eam palam annuntiante vel privatim narrante cognovissent. Nisi quis fortè modo cognoscendi eam Dei voluntatem, quod ille eam ab ipso Deo patefaciente, hi ab homine eam patefactam annuntiante vel narrante cognoverint, omnem Juris et Privilegii rationem adscribat, atque tribuat. Quod à recta Ratione nimium recedit, eaque ab omni parte destituitur. Nam nulla scientia, nulla cognitio alicujus rei, quamvis haec vel illa alicujus sola sit, scienti et cognoscenti Juris aliquid aut Potestatis in alios confert, aliisque praeponit: sed hoc tantum facit, ut sit aptior magisque idoneus quicquam ea duce et magistrâ peragendi: si modo peragere liceat. Adeò ut nuda scientia aut nuda cognitio, hoc est, Privilegio eâ invitis Prodiis utendi non munita, scienti et cognoscenti nullo modo Privilegium tribuat,
|113| sed solum illis proficiat et prosit, quibus eâ scientiâ et cognitione utendi Privilegium accedat. Quemadmodum usu rerum quotidiano Docemur, eum, qui scientiâ et multarum rerum cognitione caeteros longè superat et antecedit, non ob id Privilegio quidvis, vel hoc vel illud faciendi, alios superare aut aliis praepositum esse, sed nonnunquam Iuris et Privilegii causâ et vi hominibus ineptioribus tributi, his praestantissimos omni scientiâ et cognitione viros parere compelli. Et ob id tamen illos non queri, quamvis se postpositos et suppositos doleant, cum nullo Jure de injuriâ quererentur.
Quae ita à me disputata et nonnullis comprobata rationibus et argumentis, ut à calumniis adversariorum etiam tuta praestentur: ipse mihi argumenta confingam, quae potissimum meae videri possent sententiae adversari. Et primum
|114| quidem argumentum hoc esto. De ejusmodi rebus Divinae Voluntatis Patefactiones esse posse, quae non ad eum modo, cui eae contigerunt, verum etiam ad alios homines pertineant: veluti de aeternâ hominum salute. Ut aliorum non minus, quam illius eas scire et cognoscere intersit. Et proptereà fraternae charitatis et amoris, aliis hominibus debitae necessitate quis compellatur, quamvis Iussu Patefactionibus non insuper addito, res adeo scitu cognituque necessarias aliis hominibus annunciare. Sed hoc argumentum nullius momenti esse ab omnibus, ut confido, censebitur, qui in memoriam paulisper revocare velint, quae superius à me disputata et aliquoties repetita sunt, de omni et summa Prodeorum in omnes et singulos Cives Jure et Potestate. Nam confestim mihi in hoc consentient, unum quemque quantum
|115| ad necessitatem sciendi et cognoscendi attinet, sibi tantum et non aliis eam dijudicare licere: quae divina libertas est Religionis internae, et hominis Deum Opt. Max. ex animi solius sententiâ colentis: et in quam quemque Prodiis nihil Iuris aut Potestatis transferri potest, aut competit. Sed quatenus ea earum rerum scientia et cognitio etiam aliis hominibus adeò esset necessaria, ut eas illis annuntiari oporteret; cum Corporis et non Animae solius usus intercedat, et vel Corporis, tantum cum ore scriptove annunciatio omnis peragi debeat, Prodeorum tantum esse discernere et dijudicare, utrum annunciari eas res necne, et suae et suorum Civium saluti sit necessarium. Quod difficulter credendum est: cum utique in incerto erit, an Deus Opt. Max. res eas uni patefactas aliis etiam patefieri et annunciari velit, quibus eas patefacere aequè
|116| atque huic uni potuisset, si voluisset. Et quae non insuper jusserit, ut aliis annunciarentur: Cum tamen Prodii ipsius vice et loco Civibus imperantes, ut earum rerum et ejus Voluntatis ignari, annuntiationem omnem Jure sint prohibituri. Maximè, cum omni fide indignus videatur, qui incredibilia et Deo Opt. Max. indigna Civibus annuntiatus sit; veluti novam aliquam de aeternâ salute Doctrinam, eamque ut necessariam: sine quâ tamen omnes hactenus Deo Opt. Max. viventes morientesque confisi ad aeternam salutem prevenerint, aut pervenisse credantur. Quemadmodum et haec Doctrina superiori ad huc multò magis esset incredibilis: Decrevisse Deum Opt. Max. ex quo tempore quarumdam rerum alicui Patefactio facta est, neminem deinceps sinè earum scientiâ et cognitione, sed ea solum praeditos ad aeternam salutem perducere.
|117| Nam Voluntatis suae incertum et sibi non constantem Deum Opt. Max. fingeret, qui suum tamèn Decretum de aeterna salute hominibus largienda et donanda, ut aeternum, et conditiones, quibus sit largiturus donaturusque ut sempiternas in sacris Codicibus patefecit. Et suprà dictis alia porrò et haec nova de necessitate dubitandi ratio accedat: Quod vel idcircò aliqua sciendi et cognoscendi necessitas multò minus praesumenda sit, cum Deus Opt. Max. praeterquam, quod Patefactionibus Iussum non adjecerit, praetereà quoque non patefecerit, earum rerum scientiam et cognitionem aliis necessariam esse. Adeò, ut quocunque modo res accipiatur, aut nulla sit confingenda necessitas, aut si qua sit (quae tamen esse non potest, cum Deum Opt. Max. Voluntatis suae sive Decraeti poenitere non possit) ei soli earum rerum scientiam
|118| fuisse videri necessariam, cui Patefactiones Contigerunt, et eâ de causa huic uni videri contigisse.
Porrò, ut eadem opera non nihil de divinis Patefactionibus adhuc adjiciam, quod saepius usu venit. Fingant Patefaciones à Deo de rebus ejusmodi alicui factas esse, quae hactenus hominibus non latuerint, sed vel in sacris Codicibus commemoratae reperiantur, vel alioquin Ratione Naturali sint manifestae et cognitae, quamvis homines fortè eas non faciant, cum sint faciendae, aut faciant, cum non sit faciendae. Verum quis hinc necessitatem diceret ei impositam, eas aliis annunciandi? Quis Jus cuipiam acquisitum, eas Prodiis etiam invitis annunciandi? Et tamèn omnis Aetas vidit, homines eâ male sana vel prava mente praeditos, qui ex eo et necessitatem sibi impositam, et Jus invitis Prodiis annuntiationes earum rerum faciendi acquisitum et
|119| à Deo sibi datum dixerint. Cum tamen omnes mecum, quibus sola Veritas omni privato honore et utilitate potior est, fatebuntur: in his ipsis rebus à Deo ita cuiquam patefactis utilitatem quidem esse posse, vel fortè necessitatem, ut homines eas res doceantur, sed necessitatem nullam ei impositam, cui Patefactiones earum reru contigerunt, ut sine Iussu Dei patefacientis, et quidem invitis Prodiis ad docendum eas accedat. Cum è contrario idem Deus Opt. Max. et in sacris Codicibus jusserit, et quotidie per Rationem Naturalem quemvis jubeat, ut Prodeorum voluntati et imperio Cives in omnibus et per omnia pareant, et obtemperent; Et iis invitis nihil quicquam committant. Quorum tamen Permissu solo (sive tacita sive manifesta voluntate permittant, nihil refert) nec aliter Civibus quidquam Juris acquiritur, aut acquiri potest. Divinas
|120| Patefactiones aliis Civibus annunciandi.
Apparet igitur, ut quis Jure Patefactiones qualescunque Divinas aliis annunciet, Iussum Dei Patefactionibus accedentem omninò esse necessarium. Alioquin Prodeorum arbitrio totam rem committendam esse, ut annuntiationes fieri vel concedant, vel prohibeant. Iussum autem Dei patefacientis, non modo verum desidero, sed de quo Prodiis liquidò constare possit. Nec distinguo, sive idem Deus et prodiis patefaciat, ut concedant, sive alio quocunque modo Divinae Voluntatis Prodii scientes et certi fiant. Nam si ipsis de Dei patefacientis Iussu non constaret, quamvis etiam quis fortè annunciare jussus sit, Rationi Naturali sivè Deo per eam imperanti nihil adversi committerent sed etiam pie rectèque annunciationes prohiberent. Quando quidem Dei Iussus
|121| Jussum quidem obliget ad annunciandum, sed nullo modo injussos Prodeos, ut annuntiationes fieri patiantur. Nam quantum ad Prodeos Jussum Dei patefacientis ignorantes attinet, etiam verum Iussum pro ficto et falso habendum esse palam est.
Sed quid si Prodiis de Voluntate Dei cum patefacientis, tum insuper Jubentis, quocunque modo constiterint, et tamen ipsi jussi non sint rei rerumque patefactarum annunciationes non prohibere: an distinguendum erit? Et ego quidem distinguendum non puto, sive ipsi jussi sint, sive alio quocunque modo divinae Voluntatis certiores facti sint. Ut idem hic dicendum sit: quod de tacitâ et manifesta voluntate Prodeorum disputavi; In quâ utraque nihil esse constituendum discriminis ex eo quavis re clara et manifesta est evidentius, quod omnis Obedientia in eo consistat, quod
|122| voluntati vel Dei vel Prodeorum obsequamur. Et Divinae quidem voluntati non satisfieri à Prodiis palam est, si annunciationes scientes prohiberent, quas tamen fieri voluisse Deus Opt. Max. jubendo demonstraverit.
Ne autem haec disputatio mea in fraudem meae, sententiae quae eò pertinet, ut per me et Dei Opt. Max. Jus in Prodeos, et Prodeorum in Cives sartum, tectumque conservetur à quoquam ita accipiatur, quasi solus Dei Iussus et is quidem Prodiis cognitus sufficiat, ut Jussus ab omni parte Prodeorum Juri et Potestati factus infinitam sibi arroget annuntiandi licentiam. Notandum est, et negari non poterit; Uti Deus jubere voluit, et proptereà jusserit, si modum annunciandi Iussui adjecisset, Jus annunciandi modum Dei Iussui aadjicientis non excessurum: cum eo Voluntas Jus annuntiandi
|124| Jusso tribuens, terminaretur: Et proindè, id omne à Dei Voluntate non procederet, quod et quatenus eum modum excedat. Quamobrem si modum non adjecerit, qui modus in annunciendo servandus sit, non Iussi sed Prodeorum arbitrio decernendum à Deo relictum esse intelligitur: Cum eo Prodeorum Jus et Potesatem non imminuerit, aut dici possit imminuere voluisse. Quod tamen utique si fortè aliquando rationes dubitandi non desint, Jussus sibi soli, et non pro Civibus, et multò minus Prodiis, sine alio et novo Dei Privilegio, judicare liceret. Cum Prodiis idem Jus hunc Iussum divinum interpraetandi competeret, quod illis in utrisque sacris Codicibus interpraetandis competere, alio loco comprobavi. Et proptereà eaedem distinctiones et hic locum haberent, quas deProdiis, et qui Deum esse credunt, et qui non credunt, eodem loco confeci.
|124| Et sic ex iis, quae hactenus disputavi, manifestum esse arbitror, quales esse divinas Patefactiones oporteat, ut alicui Juris aliquid et Privilegii ex iis acquiratur. Sed ut evidentius appareat, quam difficulter cuiquam Juris quicquam acquiri possit, et Iussus necessitatem, et quod Prodiis innotescere debeat, considerari oportet. Et quidem in Patefactionibus saepe numero Iussus Dei desiderabitur. Multi enim ab omni Aevo homines extiterunt, Patefactiones rerum scitu necessariarum, vel futurarum sibi quidem factas esse gloriantes, sed pauci, qui se insuper Jussos dixerint, eas Patefactiones annunciare. Et si Iussus fortè Patefactionibus accedat, quo modo quaeso, de Veritate jussus Prodiis liquidò constare poterit, si oculos et mentis aciem in varia tempora, quae post Christum natum et nos intercesserunt et varias Ecclesiasticorum sectas, diversissima
|125| et contraria sentientes et docentes, converterint. Et maximè, si ipsorum de Deo et rebus divinis sententia, quamque per Ecclesiasticos Ministros. Cives docere voluerint, rebus illis, quae patefactae dicuntur, omni modo adversetur. Ut alias quam plurimas difficultatis causas et rationes praetermittam, quae ferè impossibilem Iussus cognitionem sint facturae, nisi praetereà Deus Opt. Max. et Prodiis jubeat, earum rerum annunriationes pati, quas ipsis ignorantibus quem annunciare jusserit.
Planè quamvis ità difficultèr cui quam Iuris aliquid divini Prodiis invitis acquiri possit, ut ferè nunquam cuiquam acquisitum dici, aut usui esse possit: nullo proinde modo, multoque minus perspicere possum, quo pacto ex divinis hujusmodi Patefactionibus aliquid Divini Iuris et Privilegii Ecclesiasticis omnibus, sive eorum
|126| universo Ordini acquiri posset. Cum Iussus illi Divini Uni, vel Quibusdam tantum hominibus contingerent, et qui quibusve proinde solis Iuris et Privilegii divini aliquid acquisitum esset. Et nulli ferè ulla aetate homines extiterint, qui cum Patefactiones sibi factas dixerint, Iussum etiam iis adjectum dixerint, aut si forte adjectum dixerint, eum etiam ad alios, quam ad se solos pertinere, voluerint. Quanquam, si pertinere dicerent, eadem difficultas Iussum cognoscendi impediret, quominus Iussum jure recteque exsequerentur. Illud autem Homines Prudentiores semper observarunt; Quoniam Ius hoc privatum, et non ad Universum Ecclesaisticorum Ordinem pertinere dixerint, hujusmodi hominibus nullos magis infensos et adversos hostes contigisse, quam ipsos Ecclesiasticos, qui se minoris fieri à Deo nullo modo aut videri voluerunt,
|127| aut etiam nunc patientur. Quamobrem demum ita Rem definire licet: Nulla enim divini Iuris Privilegia Ecclesiasticis hominibus ex Voluntate Dei Extrà ordinem, et praeter Rationem Naturalem patefacta deberi, quae illis Iure recteque tribuantur.
TIT. IX.
De Privilegiis humani Juris in genere. Et speciatim, quod nulla Privilegia cujuscunque Juris Extranei, tam antiqui, quam novi, ad Ecclesiasticos pertineant.

Hactenus de Divini Juris Privilegiis, eorumque tribus summis generibus, ad quae quodcunque Privilegium Divini Iuris vocari possit <aut> aptè revocari posse videtur, latissimè disputavi. Quamobrem ordinis ratio postulat, ut etiam de humani Iuris Privilegiis
|128| videatur. Quae quo attentius considero, eo magis inducor, ut credam, mihique persuadeam, quam aptissimè ea ad haec tria summa genera, quaecunque Juris extranei dici possint, reduci posse. Nimirum; Ut ea Iuris extranei, vel antiqui, vel novi esse debeant. Deinde; Vel ex pactis et Conditionibus faederum ab Extraneis Prodiis cum ipsorum Prodiis initorum descendere. Postermò; vel ex Usu et Consuetudine contrario, tam suorum, quam Extraneorum, veterum et recentium Prodeorum Provenire.
Quod autem, nulla ex tribus his summis generibus Privilegia, hoc est, nulla omninò Iuris humani et Extranei ad Ecclesiasticos pertinere possint, deinceps docturus, singula genera singulis tractanda Titulis destinavi. Et quidem primum genus Privilegiorum humani et extranei Iuris hoc Titulo explicabo, et palam planumque faciam, rectae Rationi et
|129| Juri convenienter me contendere. Nulla omnino Privilegia cujuscunque Iuris extranei, tam antiqui, quam novi, ad Ecclesiasticos pertinere.
Quod ut breviter et liquidò fiat initio notandum est, quod appellatione Iuris extranei, illud omne Jus intelligo, quod ab aliis, quam à suis Prodiis Provenit, aliosque quam suos ipsorum Prodeos auctores habet. Quamobrem etiam dicendum, est, omnia isthaec Juris extranei Privilegia ejus originis et conditionis esse, ut à suis auctoribus et extraneis Prodiis quibusdam ex ipsorum Civibus, ut caeteris in suâ ipsorum Civitate superiores vel praepositi essent, data tantum et concessa sint: non autem extraneis, hoc est, alterius sivè extraneae Civitatis Civibus, ut caeteris ejusdem extraneae Civitatis Civibus superiores vel praepositi <praepositi> essent. Cujusmodi tamen omnia extranei Juris Privilegia esse debeant, si ad alterius Civitatis
|130| Cives Ecclesiasticos pertinerent, et ipsis Iure deberentur. Quapropter, ut etiam ostendam, quod nulla ejusmodi Iuris extranei Privilegia sint, aut esse possint, breviter nonnulla hoc loco erunt repetenda, quae initio hujus Libri fusius disputavi, ut de eo amplius nulli liceat dubitare. Et primò; quod nulla Inaequalitas hominum, praeterquam in solo statu Civili oriri possit, et caeteros omnes ut in Statu Naturali, ita Aequales inter se esse, et manere. Et hinc etiam alterius Civitatis Prodeos, si cum alterius Civitatibus Civibus comparentur, hos, illis quamvis Prodiis, aequales esse: sicuti etiam Diversarum Civitatum Prodii inter se aequales sunt: cum utroque casu, nullâ Civitatis communione intercedente, omnes ut in statu Naturali Constitutos haberi et considerari oporteat. Quemadmodum etiam reverâ adhuc in statu Naturali manent
|131| constituti, qui per Civitatis unius constitutionem statum Naturalem in Civilem non commutaverint, aut licet diversarum Civitatum Cives sint, alii tamen ad aliorum jam constitutam Civitatem, statumque Civilem non transierint, et unius Civitatis partes sint effecti: Cui rei consequens est, cum in Statu Naturali et Aequalitatis nihil Juris aut Potestatis alii in alium competat, aut competere possit, nec alterius Civitatis Prodeos nostrae Civitatis Civibus Privilegia, et vice versâ, nec nostrae Civitatis Prodeos alterius Civitatis Civibus Privilegia dare aut concedere posse. Nam cum nostrae Civitatis Cives in alterius Civitatis Prodeos nihil Juris aut Potestatis Naturalis transtulerint, et ne transferre quidem, jam antè in nostros Prodeos omni Jure et Potestate per manifestam vel tacitam voluntatem translato, possint, nihil
|132| Juris aut Potestatis illis competit, ut alios Cives aliis et caeteris praeponant, vel alios et caeteros aliis quibusdam Civibus supponant. In quibus tamen rebus omnis Privilegiorum ratio et vis consistunt. Quapropter, si fieri per rerum naturam posset, ut alterius Civitatis Prodii nostris Civibus aliqua, qualiacunque Privilegia darent et concederent, et ea Jure rectèque dari et concedi dicerentur, et simul hoc dicamus necesse est, illos Prodeos etiam nostrae Civitatis Prodeos esse, nobisque omnibus prae esse: nostros autem quos vocamus Prodeos, ita falsò vocari, neque Prodeos esse, sed illorum Prodeorum ministros, qui eorum jussu et auctoritate nos nostraque omnia procurant, et administrant.
His autem, quae ità à me disputata sunt, nullo modo adversatur, quod quidem objici, quamvis nullâ ratione, posset? Quod in omnibus
|133| vel plerisque Civitatibus et Rebuspublicis Christianis usu veniat, quod antiquum Pop. Ro. Jus, itemque quod Canonicum sive Pontificium appellatur, et nonnunquam etiam aliarum Civitatum, sive Populorum, tam antiquorum quam recentium Iura et Consuetudines utilitèr allegentur, et huic usui sint, ut vel eadem, quae in illis Civitatibus Privilegia data et concessa fuerint, vel ad exemplum eorum similia et aequalia sibi Cives Iure rectèque tribuant, eorumque beneficio aliis se Civibus praeponant. Et quod idem Civibus Ecclesiasticis liceat, aut licere debeat. Nam isthaec Iura et Consuetudines non quatenus aliarum Civitatum sunt, sed ut manifesta, si isthaec jusserint observari, aut ut tacita praecepta, si illis uti Civibus Prodii non vetent, sed uti etiam patiantur, ad Cives nostros pertinent, et obligant. Et proinde desinunt extranea
|134| Iura et Consuetudines esse; simul atque vel manifesto nostrorum Prodeorum jussu vel consensu à nobis sunt recepta. Et nihil pristinae conditionis retinent, quam quod dici: possint olim aliarum Civitatum Jura et Consuetudines fuisse: et è contrario, ejus conditionis fiunt, cujus illa Jura sunt, quae ad exemplum jurium extraneorum à Prodiis nostris sunt constituta, et illae Consuetudines, quibu omninò consimiles in nostrâ Civitate usu introduci Prodii nostri passi sunt. Quamobrem, cum eodem Jure et ordine haberi debeant atque alia Prodeorum nostrorum Jura, quae primitus à nostris Prodiis sunt constituta, aliaeque Consuetudines, quae primitus eorum patientia sivè tacito consensu sunt introductae, super vacuo labore contenderim, cum eorum voluntate, sicuti caetera quoque Jura et Consuetudines ambulatoria esse;
|135| Et proinde nulla ex illis Privilegia, ut ex Extraneis, sed solum ex Prodeorum nostrorum Voluntate ad Ecclesiasticos pertinere.
TIT. X.
Nulla etiam Extranei Juris Privilegia ex Pactis et Conditionibus foederum ab Extraneis Prodiis cum ipsorum Prodiis initorum ad Ecclesiasticos pertinere posse.

Secundum genus Privilegiorum Extranei Juris, si quae ad Ecclesiasticos pertinerent, ex Pactis et Conditionibus foederum ab Extraneis Prodiis cum ipsorum Prodiis initorum descendere deberet. Quod autem neque ex hujusmodi Pactis et Conditionibus ulla ad eos Privilegia pertineant, quae Juris Extranei esse dici possint, per se erit
|136| manifestum, si comprobavero, vel ipsam omnis sivè cujiuscunque Reip. sive Civitatis rationem et naturam non pati, ut quaepiam extranei Juris Privilegia, ad alterius Civitatis Cives, tanquam extranea pertineant. Non quod Cives alterius Civitatis extranei Juris Privilegiorum sint incapaces, sed quia Extraneis Prodiis Jus et Potestas desint, aliis Civibus, quam suis, Privilegia qualiacunque concedendi. Quibus si idem Jus et Potestas adessent, quorum solâ vi omnis et cujuscunque Civitatis Civibus Privilegia dari et concedi possint, ut ea extranei Prodii dare et concedere possent, ita etiam eorum capaces alterius Civitatis Cives essent. Verum haec vel sui naturâ, et per se adeò sunt manifesta, et omnium judicio cognitu et judicatu facilia, ut supervacuo opere et labore amplius confirmarentur.
Illud itaque videndum erit,
|137| quamobrem Prodii non aliis Civibus quam suis, et consequenter non alterius Civitatis Civibus Privilegia dare et concedere possint. Quae res facilis operae est, ut etiam manifestò doceatur. Repetenda, enim tantum sunt ea, quae superius aliquoties à me tractata locum hîc denuo habere et tractari postulant. Nimirum omnes homines naturâ sive Jure Naturali aequales esse, et hanc esse vim et naturam ejus Aequalitatis, ut ab aequalibus in aequales nihil Juris transferri possit: Et quidem non Extranei, quia nondum habeant: alioquin jam tum inaequales esse eos, et superiores aliis oporteret: Neque sui, quia ejus translatione aliis inaequales et inferiores efficerentur. Quo casu ab inaequalibus et inferioribus in inaequales et superiores, non autem ab aequalibus in aequales quicquam Juris transiret: qui aequales utrinque non manserint. Et indè
|138| omnem Inaequalitatem in Statu Civili oriri, quod omnis Juris et Potestatis naturalis in Prodeos translatione factâ, hjomines se ipsos Cives, et Prodeos se ipsis superiores fecerint. Notandum etiam est, et eam hujus translationis vim et naturam esse, ut quandiu Cives sive in Statu Civili maneant, et hostes caterorum Civium et Prodeorum esse, vel fieri nolint, quod translatum Ius et Potestatem alio modo recuperare nequeant, nisi ab iis, qui utrumque possident, et iis quidem tacitâ, vel manifestâ voluntate restituentibus. Qui si uni vel pluribus Civibus quicquam Iuris translati Potestatisque rursum largiantur, et quatenus largiantur, caeterorum etiam num Civium Iure et Potestate retento, id ejus eorumve privilegium est, et quidem majus minusve, prout plus minusve Iuris et Potestatis pristini Prodii sint largiti. Nam omne Ius et Potestatem
|139| quibusdam vel omnibus Civibus restituendo, illo casu nonnullos Civitati eximerent, et ad Statum Naturalem reducerent, hoc vero universam Civitatem tollerent, et omnes tam Cives, quam Prodii ad pristinum sive Naturalem statum reverterentur: Et rursum omnes inter se aequales fierent, omni scilicet Inaequalitate cum interitu Civitatis sublatâ.
Apparet igitur, ab extraneis Prodiis in alterius Civitatis Cives nihil Iuris Transferri posse, Primò, quià transferre et transferendo restituere non possunt, quod nunquam habuerunt. Deinde: quià in statu Naturali sunt, uti duarum Civitatum Prodii et Cives, ita etiam extranei Prodii et alterius Civitatis Cives: cum inter hos omnes nulla Iuris et Potestatis Naturalis mutatio facta sit, nec promiserint eo eâve in se invicem non uti, et proindè, nihil
|140| hinc indè Iuris et Potestatis in alios dici possit transiisse. Postremo: quià omnis alterius Civitatis Prodeorum Iuris et Potestatis translatio extraneis Civibus facta, si quid Iuris et Potestatis extranei extraneis Civibus acquiri posset, id ipsis non in suos, sed in alterius Civitatis Cives competeret: quorum Juris et Potestatis translatio ipsis facta est. Quo pacto caeteris tamèn suis Civibus, quia et quandiu ipsi Cives manent, aequales etiam, et suis etiam Prodiis inferiores manerent. Nec aliter res se haberet, si uni pluribusve nostrae Civitatis Civi Civibusve omne alterius Civitatis Ius et Potestas transferrentur, et Prodeus Prodiive fieret, fierentve. Nam adhuc suis Civibus aequales, et suis Prodiis inferiores manerent: quoniam omnem et integrum omnium virium suarum usum, quem suis Prodiis jure Civitatis sive status Civilis debent, nundum
|141| illis invitis tanquam hostes receperint, aut à volentibus Prodiis recuperaverint: Et proindè adhuc obligati sunt ac maneant, quantum animi corporisve viribus possint, Prodiis suis hoc jubentibus illis quondam alterius Civitatis Civibus ex eorum arbitrio imperare, et eorum omnium vi et potestate uti tàm ad conservationem, quam ad commoda suae Civitatis sivè Reip. procuranda. Ità ut nostri Cives ità alterius Civitatis Civium Iure et Potestate donati, non aliter aliove modo sint habendi, aut accipiendi, nec haec res universa alitèr interpretanda, quam quòd per eos nostri Prodii omne illorum Civium Ius et Potestatem acquisierint; illosque Ex hac translatione hoc praecipui duntaxat retinuisse: quod Prodii nostri ipsorum, et nondum aliorum Ministerio utantur, in illâ jam non amplius Civitate, sed communis Civitatis
|142| parte andministrandâ. Nam et ipsis Prodii nostri vetare, hoc est, prohibere potuerunt, ne se extraneae Civitati praefici paterentur, et ut derelinquant, postquam translatum Jus et Potestatem accipiendo praefecti sunt. Et quidem hujus translationis et Praefecturae hanc vim esse ne quis cogitet, ut Jus aliquod ipsis adhaeserit. Nam ne momento quidem temporis in eorum personis translatio integra aut in solidum cosistit, quin, per eos ad et in suos Prodeos integra et in solidum transierit. Cujus rei ratio haec est: Quod ne momento quidem temporis Cives esse desierint, ut quidpiam ipsis acquiri potuerit, quod non simul et eodem tempore suis Prodiis fuerit acquisitum. Et modus quidem suis Prodiis acquirendi hic est: Quod in pristinâ voluntate perseverando, quâ, ut olim nihil Iuris et Potestatis sui sibi retinere, ita nec extranei acquirire
|143| voluerint, quo quâ ve ipsi sibi uterentur, sed mente animoque suis Prodiis acquirendi, et ut illi per eos ejus etiam usum acquirant, dicendi sint omne Jus et Potestatem per se in suos Prodeos translatum agnovisse. Nam alia mente animoque agnoscentes et accipientes bonorum Civium officio non fungerentur, semper aliquo Jure et potestate sivè viribus uti nolentium, verum etiam hoc omne Prodeorum arbitrio committentium, et Existimantium omne ipso Jure translatum, nihil sibi, sed per se Prodiis acquisitum esse.
Quamobrem si alterius Civitatis Prodii in faedere faciendo hanc conditionem nostris consentientibus Prodiis adjecerint, pactisque sint, ut nostris Civibus Juris aliquid et Potestatis restituant, hoc est, ut suâ voluntate sive volentes tale quid concedant: Pacisci enim debent, ut nostri Prodii
|144| quid faciant, ut eo facto licet ficto, putâ tacitâ concessione, aliquid privi Juris nostris Civibus acquiratur; quia ipso Iure sive per se nihil facere, nihil transferre, nihil restituere possunt, secundum ea, quae superius à me disputata sunt: Quis est, qui non videat, aut negare invita Ratione velit, pessimè et nullo modo extraneum hoc Ius, aut haec extranei Juris Privilegia dici posse: quod quaeve ab extraneis Prodiis ad nostros Cives pervenire, hoc est, extraneum Ius extraneive Iuris Privilegia dici non possit possintve, nisi ab illis ut Ius et Privilegia aliqua conferre valentibus per nostros Prodeos tanquam eorum Ministros ad nostros Cives pervenerint. Quod Ratio Civitatis fieri non patitur. Nam et sic nihilominus hoc Ius et haec Privilegia antè nostrorum Prodeorum fierent, illisque acquirerentur, quàam ad Cives pervenirent. Et
|145| proindè nostri Prodii hoc Ius ut suum, et haec Privilegia ut sua, non autem tanquam extraneum Ius, extraneive Iuris Privilegia nostris Civibus darent atque concederent. Sed cum hoc fugmentum à rei Naturâ et veritate est alienius, quam ut aliquâ Ratione locum habere debeat, meritò praetermittam.
Cum itaque haec Pacta foederum proprii pacti naturam non egrediantur, ut nec egredi possint, et pacta tamen manere, eorum etiam haec vis et potestas erunt, ut Aequitate Naturali Prodii ea debeant servare. Sed hoc modo ipsi Prodii neque suis Civibus sunt obligati ad haec Pacta servanda; quià cum his pacti noti sunt: neque extraneis Prodiis, quià ipsis ex iis Pactis nihil Iuris esset acquisitum, quod sibi pacti non sint, sed aliis et extraneis hominibus, quorum in potestate non sunt, nec unà cum illis in eodem Statu Civili, sive
|146| Civitate Constituti: quo casu nonnullarum Gentium Civili Jure aliis etiam, quam paciscentibus obligatio acquiritur: quae Jure Naturali nulla est. Sunt igitur, si ita voluisse, uti cum extraneis Prodiis convenerunt, nostros Prodeos dicamus, pacta quidem conventa hîc aliqua (quae ne essent quidem, si verbis duntaxat paciscentibus usi aliquid contrarii cogitassent, sive voluissent, quam quae verbis pacti sunt atque convenerunt) sed quae à solâ Prodeorum voluntate dependeant, an Civibus quippiam Iuris secundum ea pacta dare et concedere velint. Et sic re verâ nihil aliud, quam nuda Prodeorum nostrorum voluntas id faciendi, dandi et concedendi, quod alii et extranei Prodii petierunt, ut suis Civibus facerent, darent et concederent. Nulla igitur sive Iuris sive alia quaepiam vis Pactorum est ejusmodi, quam quod incertam vel vanam spem praebeant Iuris
|147| quippiam consequendi; Cum hominum voluntas sit ambulatoria, et ut ab initio non velle, ita postquam voluerint, velle desinere possint. Quamobrem tandem licet concludere: Nulla omninò extranei Iuris Privilegia ex Pactis et Conditionibus foederum ab extraneis Prodiis cum ipsorum Prodiis initorum ad Ecclesiasticos pertinere posse.
TIT. XI.
Nulla etiam Privilegia ex Usu et Consuetudine contrario tàm suorum, quàm extraneorum, Veterum et Recentium Prodeorum ad Ecclesiasticos pertinere posse.

Superest, ut de vi et potestate Usus et Consuetudinis contrarii, tàm suorum, quam Extraneorum, Veterum et Recentium Prodeorum, an indè ulla ad Ecclesiasticos
|148| Privilegia pertinere possint, dispiciatur. Quod nullâ ratione modoque fieri posse, ut dilucidè doceam: initio nonnihil de significatione verborum, quibus uti placuit, dicendum videtur. Equidem Usus nomine intelligo, si tacitâ voluntate Prodii suis Ecclesiasticis permiserint, Jure quodam singulari uti, sivè, quod idem est, si Patientia Prodeorum aliquo singulari Iure usi sint, quo caeteris Civibus aut uti non licuit, aut quo et caeteri Cives usi non sint. Eoque singulari Iure Ecclesiastici jam uti consueverint. Ut non tantum Usu istius Iuris singularis, sed etiam saepe iterato, et proinde etiam utendi consuetudine ab ipsis Prodiis muniti v<i>deantur. Quamobrem etiam Prodeorum hunc Usum et Consuetudinem appellavi, quòd invitis Prodiis quippiam agendo nihil Juris consequi queant, cum hoc pacto ut hostes sese, non ut Cives, gererent: Et ipsorum ob
|149| id Usus et Consuetudo nullius vis potestatis et momenti essent, nisi consuetudo Prodeorum. Usum istum et Consuetudinem patiendi accederet, et hi tali Ecclesiasticorum Ministerio in externâ Civium Religione procurandâ uterentur, vel etiam uti consuevissent. Neque enim necessarium esse puto, denuò docere, quod aliquoties longè latèque docui in omnium Civium actionibus, et omni eorum Iure et Potestate Prodeos adeò Iure Civitatis (prodivino, vel etiam divino dicere liceret) dominari, ut quidvis ipsis manifestò tacitèq; volentibus, nihil autem ipsis invitis sivè manifestò taciteque vetantibus agere facere, praesertim in alios Cives Civibus liceat.
Quibus ità praemissis, cum inde luce clarius appareat, Prodeorum Usus et Consuetudinis hujusmodi naturam et conditionem caeteris Usibus, Moribus et Consuetudinis
|150| cujiusque Reip. sivè Civitatis esse proximam, et consimilem; et consequentèr nihil aliud quippiam, quam tacitae concessiones, jussiones, et voluntatis sua declarationes, quae à legibus duntaxat in hoc differunt, quod non tacitè, sed voce vel scripto Civibus manifestentur: nihil sub hoc Titulo ad majorem sententiae nostrae confirmationem videtur desiderari, quam si docuero: Juris quicquam Civibus ita non dari et concedi, imò neque ità dari et concedi posse, ut id à Prodiis Jure revocari, reperi et recipi non possit, si velint: et omnes eorum manifestas tacitasque concessiones, jussionesque cum eorum voluntate, a quâ solum dependent, et nullo alio Iure aut vi sunt subnixae, mutabiles et ambulatorias esse. Quod cum toties à me dictum sit, totidemque Rationibus et argumentis comprobavero, nimis otiosum esset rem toties
|151| tractatam, denuò repetitam tractare: praesertim cum per se Cuivis sit manifesta, cui rectae et sanae Rationis usus, et eâ utendi consutudo non desint.
Quamobrem etiam de vi et potestate Usus et Consuetudinis extranei, sive aliorum Veterum et Recentium Prodeorum nihil proderit multa proferre: Cum indè non aliter quidquam Juris et Potestatis Civibus acquiri possit, (nulla enim vis, nulla etiam potestas, in alienâ Civitate Usus et consuetudinis contrarii alterius Civitatis) quam tacitâ Voluntate, Patientiâ, Usu et Consuetudine suorum Prodeorum. Nam recentes Prodii, ut nec manifestò, ita nec tacitè Iuris quicquam extraneis Civibus dare aut concedere possint. Et multò minus hoc Veteres Prodii possint. Et multò minus hoc Veteres Prodii possunt, quià amplius non existunt, et proinde, etiam si possnt, vel proptereà tamèn e Concedere non possent.
|152| Veru cum etiam de hac materia, quantum ad Iura Extranea, tam antiqua, quam nova attineat, dilucidâ oratione sub Titulo IX. disputaverim, rei dictae disputataeque repetitioni parcam: Cum ex his, quae alibi aliquoties dicta, disputataque sunt, satis superque jam constare existimen<t>: Nullam vim et potestatem contrarii Usus et consuetudinis esse tam nostrorum, et multò minus extraneorum, veterum et recentium Prodeorum: Et proptereà, nulla ex Usu et Consuetudine contrario ad Ecclesiasticos Privilegia pertinere posse.
TIT. XII.
Ratio hujus Operis: Series argumentorum, et Peroratio.

Postquam ità instituti Operis rationem insecutus eò tandèm pervenerim, ut nihil superesse tractandum videatur, quod
|153| Operis ratio instituti desiderat, quin et alibi non modo à me dictum, sed etiam multis insuper confirmatum sit rationibus et argumentis, quibus hujus divinae Veritatis ratio indubitatò constare posse videtur: laetus finem prospicio, et vel res ipsa flagitat, ut Operis instituti ratione prius repetitâ et exhibita, conclusionem pòst ipsius Operis subjiciam, et brevitèr perorem. Non enim, quae me causa moverit, quove auctore ad hoc Opus conscribendum accesserim, hic in fine Operis exponam, sed Praefationi destinatur, quâ hae res explicabuntur. Sed Quaestionis ipsius Statum, argumenta rationesque tam mea, quam adversariorum, quibus ego meam confirmo sententiam, et hi suam tueri solent, repetam, et hoc uno in loco exhibebo.
Status Quaestionis hic est. An Ecclesiasticis ulla aliundè Privilegia qualiacumque obvenerint, ad eosque
|154| pertineant: quin etiam obvenire, ad eosque pertinere poßint, quam quae à Prodiis suis profecta sint. Quod ego negavi: Et ne temerè et imprudentèr illud viderer negasse, ipsam meae Sententiae Veritatem ex ipsius Naturae et rectae Rationis Principiis ità demonstravi, et hisce post rationibus et argumentis confirmavi. Primo loco docui. Post ambiguitatem vocis Ecclesiasticorum remotam; Quod Ecclesiastici externam duntaxat Religionem, et quidem Publicam procurent. Secundo: Oratione ad Prodeos conversâ. De Origine et Progressu Iuris et Potestatis eorum ità disputavi, ut appareat, penes eos esse omne Ius, et Potestatem Reip. sivè Civitatis, et nihil Iuris aut Potestatis penes Cives esse. Et cum de naturâ Status Naturalis et Civilis potissimum, et utriusque discrimine imprimis agendum esset. Tertio loco docui: Aequalitatem omnium hominum Naturalem Status Civilis constitutione
|155| in Privatis non mutari. Et proptereà omnem Inaequalitatem quae singulorum hominum est in Statu Civili sivè Civitate à Prodiis descendere et derivari. Et ne quis falsa ductus opinione intèr Ecclesiasticos et caeteros Cives quippiam inter esse discriminis arbitraretur. Quarto loco: Omnem Inaequalitatem, Ecclesiasticorum, uti caeterorum, Civium, à solis quoque Prodiis procedere: Nec ullum illorum et horum discrimen esse. Atque haec totius Operis et meae sententiae prima sunt fundamenta, et principia. Caetera enim, quae subsequuntur, vel ad confirmationem meae sententiae, vel ad refutationem adversariorum Doctrinae pertinent. Nam cum Ecclesiastici variis Privililegiorum Extraneorum generibus, caeteris se Civibus praepositos, et hâc ratione inaequales esse dicere consueverint. Quinto loco Privilegiorum extraneorum genera summatim enumeravi : Et hanc quidem
|156| extraneorum Privilegiorum summam constitui: Quod alia divini, alia humani Iuris esse debeant. Tum ad ea, quae divini Juris dici possint, Privilegiorum genera transitu facto, hunc ordinem servavi, ut Sexto loco docuerim: Nulla divini Iuris Privilegia in sacrâ scripturâ Veteris et Novi Testamenti reperiri, quae Ecclesiasticis Iure recteque tribuantur. Et Septimo loco: Nulla etiam divini Iuris Privilegia Ratione Naturali, sive lege Naturae à Deo hominum indita Cordibus Animisque declarari. Ut et Octavo loco: Nulla etiam divini Iuris Privilegia Ecclesiasticis hominibus ex voluntate Dei; extrà ordinem, et praeter Rationem Naturalem patefacta deberi, quae illis Iure rectèque tribuantur. Et cum alia genera, aliaeve species divini Juris Privilegiorum non occurrerent, quae alio nomine appellentur: aut si qua fortè sint, ejus tamèn esse Naturae et Conditionis existimarem, ut tantopere
|157| ab his non differant, quin eodem opere et de illis dictum sit, aut videri possit: Nono loco ad humana Privilegia transgressus, porrò docui: Tria tantum esse, et quidem plura esse non posse humani Iuris Privilegiorum genera: Et speciatim: Quod nulla Privilegia cujuscunque Iuris extranei, tàm antiqui, quam Novi ad Ecclesiasticos pertineant. Et Decimo dein loco: Nulla etiam extranei Iuris Privilegia ex Pactis et Conditionibus foederum ab extraneis Prodiis cum ipsorum Prodiis initorum, ad Ecclesiasticos pertinere posse. Et Undecimo pòst loco: Nulla etiam Privilegia ex Usu et Consuetudine contrario tam suorum, quam extraneorum veterum, et recentium Prodeorum, ad Ecclesiasticos pertinere posse.
Et haec ratio hujus universi Operis, haec Series argumentorum est: ex quibus uno tanquam in loco perspici possit, et quibus meam rationibus et argumentis sententiam
|158| confirmavi, et adversariorum Doctrinam refutavi. Non quod omnes et singulae hoc uno in loco rationes et argumenta exhibeantur: aut hisce solis, quae hic exhiventur, meam confirmari sententiam, et adversariorum refutari doctrinam arbitrer. Quod aliter longè se hebere vel ipsa Titulorum uberior Oratio demonstrat. Cum ipsa hujus materiae dignitas et amplitudo, ut deesse rationes et argumenta non patiantur, quae etiam saepè et passim superfuerunt, ita insuper postularunt, ut rationes et argumenta novis rationibus et argumentis, confirmarentur: Et vicissim adversariorum Doctrina non unâ semper ratione unoque argumento contrario refutaretur, sed nonnunquam etiam ut ipse mihi objectiones, captationes et calumnias fingendo et refutando, adversariorum objectionibus, captationibus, et calumniis occurrerem et praevenirem.
|159| Usque adeò, ut bonâ fide profiteri ausim, ut nihil falsi sciens et dolo malo confinxerim, ità nec quippiam pro certo et indubitato statuisse, de quo ulla mihi qualiscunque ratio dubitandi superfuerit, et de quo ipsissimae eae rationes et argumenta, quibus usus sum, mihi non satisfecerint: aliisque satisfacere posse non crediderim. Ut ego tandem vel hunc fructum laboris mei mihi me polliceri et sperare ausim. Quod ipsi Prodii, qui ità suum hoc Jus et Potestatem in Cives suos sint cognituri, simul, simul et hoc cognituri sint à quibus hoc Jus et Potestatem suum et cujus facto et decreto acceperint. Ità nec Cives suos de opinione sui, et spe melioris status et vitae commodioris dejicient, aut defraudabunt. Ita non aliter Dei Opt. Max. voluntati et imperio in omnibus et per omnia in suis Civibus regundis obsequentur, quam sibi in omnibus et per omnia
|160| Cives suos obsequentes velint. Denique ità optimam Civibus et utilissimam imperandi rationem, omni privatae utilitatis ratione posthabita, sempèr sequentur quemadmodum et ipsi velint, ut in hoc et futuro saeculo ipsis utilissima et optima quoque à Deo Opt. Max. sempèr obveniant. Ità et ipsi Cives, qui quid et quantum Juris et Potestatis in Prodeos suos transtulerint, sint cognituri, simul et hoc cognituri sint; Omnia Prodiis licere, sibi autem ipso Jure nihil licere et hinc ipsum Deum Opt. Max. in Prodiis suis (Cujus divinae Majestatis Imago nulla clarior, quam in ipsis Prodiis conspicitur atque repraesentantur) in omnibus et per omnia obsequentur: ipsi Deo Opt. Max. ità demum rectè servire, nec meliori rationi modove in Statu Civili sive Civitate servire posse persuasi atque credentes. nec sic locum dabunt, auresque praebebunt cantilenis
|161| impostorum et impiorum hominum (et si qui fortassis ita turpiter errare potuerint, aut etiam num possint) qui se aliquid praecipui et privi Juris et Potestatis prae aliis Civibus consecutos, et consequi posse fingentes et simulantes, inobedientiam et hostiles mores ipsis suggerunt atque docent contrà Prodeos suos, et proinde in Deum ipsum, cui per Prodeos in Rep. sivè Civitate, et in rebus ad commodum et utilitatem ejus pertinentibus, bonorum Civium officium est per omnia et in omnibus obedire, atque ita servire. Quorum impostorum, impioru et pernitiosorum hominum consiliis et proposito non tantum non consentient, sed etiam prodeorum solum de his Jus esse judicandi et arbitrandi existimantes, non modo eorum judicio et arbitrio stabunt, sed et illis adversabuntur, omniumque suarum virium usum Prodiis non denegabunt in illis
|162| quâvis ratione coercendis. Ut ita et Prodii et Cives utrinque suo officio benè, ex animi sui sententiâ et bonâ fide fungentes, utrique Deo Opt. Max. rectè serviant: et sic omnis commodi et publicae utilitatis ratione solùm, sempèr et utrinque habitâ, omnia commoda et utilitates utrisque eveniant, et è contrario omnibus incommodis et damnis, quae ex neglectu utriusque officii oriri possent, nec non divinis castigationibus, occurratur et praeveniatur. Quod Deus Opt. Max. faxit.
F I N I S.

|163| Index

Titulorum

I. De Ecclesiasticis: Et quod Externam duntaxat Religionem et Publicam procurent.
II. De Origine et Progressu Juris et Potestatis Prodeorum: ut appareat penes eos esse omne Jus et Potestatem Civitatis sivè Reip. nihilque Juris aut Potestatis penes Cives esse.
III. Aequalitatem omnium hominum Naturalem status Civilis constitutione in Privatis non mutari. Et proptereà omnem Inaequalitatem, quae singulorum hominum est in statu Civili sivè Civitate, à Prodiis descendere et derivari.
IV. Omnem Inaequalitatem Ecclesiasticorum non minus aut alitèr, quam caeterorum Civium, à solis Prodiis procedere: Nec ullum illorum et horum discrimen esse.
V. Ecclesiasticos variis Privilegiorum extraneorum generibus caeteris se Civibus praepositos et hâc ratione inaequales esse, dicere consuevisse. Quae Privilegiorum genera summatim enumerantur.
VI. Nulla divini Juris Privilegia in sacrâ scripturâ veteris et Novi Testamenti reperiri, quae Ecclesiasticis Jure rectèque tribuantur.
|164| VII. Nulla etiam divini Juris Privilegia Ratione Naturali, sivè lege Naturae à Deo hominum inditâ Cordibus Animisque declarari, quae Ecclesiasticis Jure rectèque tribuantur.
VIII. Nulla etiam divini Juris Privilegia Ecclesiasticis hominibus ex Voluntate Dei extrà ordinem et praeter Rationem Naturalem patefactâ deberi, quae illis Jure rectèque tribuantur.
IX. De Privilegiis humani Juris in genere. Et speciatim: quod nulla Privilegia cujuscunque Juris extranei, tam antiqui, quam novi, ad Ecclesiasticos pertineant.
X. Nulla etiam extranei Juris Privilegia ex Pactis et Conditionibus foederum ab extraneis Prodiis cum ipsorum Prodiis initorum ad Ecclesiasticos pertinere posse.
XI. Nulla etiam Privilegia ex Usu et Consuetudine contrario tam suorum, quam extraneorum, veterum et recentium Prodeorum ad Ecclesiasticos pertinere posse.
XII. Ratio hujus Operis: Series argumentorum, et Peroratio.
F I N I S.

|165| Haec Errata Typothetica, quae Cuidam cursìm hoc Opusculum perlegenti notata sunt, Lector ità corrigito et emendato:
3. 8. (frustra
6. 11. tur,
15. Proemii
8. 18. circumferri
9. ult. homini
12. 18. unâ
15. 8. superest,
18. 11. ni Aliquos,
20. 5. pro eâdem
23. 2. miserint)
4. desierunt sibi Dii,
30. 10. integros
31. 14. Liberos,
33. 8. manifesta,
40. 16. ejus Juris et
20. erant
49. 23. numerasse
24. species
50. 24. rursus aequalem
25. aequalis rursus
55. 8. Inaequalitatis
59. 22. supponi et supposi-
61. ult. Plebem
62. 5. vanis
64. 12. merantur.
71. 4. et ipsa
72. 16. commodata,
73. 23. etiam,
75. 6. parere credant,
|166| 76. 3. hoc discernerent.
81. 6. clesiasticis
12. et illas
15. non sine
19. Ecclesiastici
20. caeteras illas
83. 20. meridianâ
85. 14. summâ
86. 24. tanquam sibi
25. ti aut
90. 13. habeant
91. 9. gnotum est,
12. perspiciat.
13. κατὰ
19. fit,
21. κατὰ
93. 5. credat,
19. ti et imperanti
95. 22. illis certò
99. 12. Aequales,
101. 21. in singu-
104. ult. bonorum
107. 25. Cognitionem
109. 11. Tit. VI.
110. 5. pretium
129. 24. praepositi
148. 1. pertinere
151. 13. potestas,
156. 21. aliaeve
|167| Caeterum, si quid vel in latinitate verborum vel eorum Constructione ab Auctore nonnullis fortè in locis non semel erratum sit: quòd Rerum tractandarum curâ detentus, verborum curam utcunque habuerit. Cujusmodi vitia Orationis ab hâc Divinâ, quam tractavit et explicuit, veritate quam longissimè ab esse velit: quamvis Homines egregiis Rebus agendis et docendis ineptiores hâc curâ verborum magis teneri non nesciat, quam qui Rerum scientiâ magis, quam verborum non ità utili cognitione delectentur. Spes tamen est, in secundâ et Tertiâ hujus Libri Singularis Editione pleraque, si non omnia, ejus generis vitia emendaturum, et insupèr explicatius traditurum, si qua obscurius scripta sint, et novis Rationibus et Argumentis confirmaturum, si qua cuipiam minus indubitato comprobata videantur. Quae nunc per alium, et quidem absente Auctore et in aliis et longinquis terris constituto et incolente, fieri nefas judicatum est.