Frontespizio


Caput I. Verba Apostoli
Caput II. De lege Dei data Adamo
Caput III. De quatuor hominum statibus
Caput IV. Peccatum fuisse imputatum ab Adamo usque ad Mosem
Caput V. Probatur idem quod superiori capite probatum est
Caput VI. Infantes peccavisse ad transgressionis Adami similitudinem
Caput VII. Infantes peccavisse ad transgressionis Adami similitudinem
Caput VIII. Anxietas Interpretum in explicatione horum versuum
Caput IX. Textus Apostoli
Caput X. Analysis versus decimi tertii
Caput XI. Analysis versus decimiquarti
Caput XII. Duo tempora notari ab Apostolo
Caput XIII. Creati homines ante Adamum non peccaverant ad similitudinem transgressionis Adami
Caput XIV. Peccatum dari materiale et formale
Caput XV. Quae sit vera similitudo transgressionis Adami
Caput XVI. Neminem potuisse unquam peccare actualiter sicut Adam peccavit
Caput XVII. Peccata facta ante legem
Caput XVIII. Introducitur vivus homo absque lege
Caput XIX. Peccatum Adami fuisse retro imputatum
Caput XX. Peccata praecedentia
Caput XXI. Quomodo censeri possit
Caput XXII. Analysis continua horum versuum Apostoli
Caput XXIII. Adamum dici primum hominem, qua ratione Christus secundus homo est
Caput XXIV. Adamum dici primum hominem, qua ratione primus homo peccator est
Caput XXV. Explicatur D. Paulus Actorum capite 17
Caput XXVI. Exercitationis epilogus




archivio/biblioteca di spinoza/praeadamitae

Praeadamitae. Sive Exercitatio super versibus duodecim, decimotertio, & decimoquarto, capitis quinti Epistolae D. Pauli ad Romanos. Quibus inducuntur primi homines ante Adamum conditi.


Isaac de La Peyrère, Amsterdam, Elzevier, Daniel e Lodewijk, 1665


 
 
|1|
PRAEADAMITAE.
SIVE
EXERCITATIO
super Versibus duodecimo, decimotertio,
et decimoquarto, capitis
quinti Epistolae D. Pauli
ad Romanos

QUIBUS INDUCUNTUR
Primi Homines ante Adamum
conditi.
ANNO SALUTIS,
M. DC. LV.

|2| |3|
ELENCHUS
CAPITUM

quae continentur in Exercitatione

CAPUT I. Verba Apostoli. Imputationem peccati coepisse a transgressione legis Dei, quam Adamus violavit: desiisse in Christo. Antithesis inter Adamum et Christum.
II. De lege Dei data Adamo. Item de variis legibus humanis et divinis, quae fuerunt ante legem Dei datam Mosi.
III. De quatuor hominum statibus: sub natura: sub lege: sub gratia: sub gloria. Tempus legis statuendum esse ab Adamo, non a Mose.
IV. Peccatum fuisse imputatum ab Adamo usque ad Mosem.
V. Probatur idem quod superiori capite probatum est.
VI. Infantes peccavisse ad transgressionis Adami similitudinem. Et de variis similitudinis acceptionibus.

|4| VII. Infantes peccavisse ad transgressionis Adami similitudinem, secundum superiores omnes acceptiones similitudinis.
VIII. Anxietas interpretum in explicatione horum versuum. Statuere, primos homines creatos ante Adamum, neque officere doctrinae Christianae, neque historiae Geneseos: imo utramque elucidare. Congruere omnino cum historiis et monumentis Gentium.
IX. Textus Apostoli. Analysis versus duodecimi. De imputatione peccati, et de regno mortis.
X. Analysis versus decimi tertii. Legem hic intelligendam, datam Adamo. Asseritur vulgata lectio.
XI. Analysis versus decimiquarti. De regno mortis ab Adamo usque ad Mosem. Mosem hic sumi pro lege data Mosi.
XII. Duo tempora notari ab Apostolo. Unum, a lege. Alterum, ante legem. Sive, quod idem est, Unum ab Adamo; Alterum, ante Adamum.
XIII. Creati homines ante Adamum non peccaverant ad similitudinem transgressionis Adami. Legendum hic, peccaverant, non peccaverunt.
XIV. Peccatum dari materiale et formale: non imputatum, et imputatum. Similitudinem transgressionis Adami positam in imputatione, non actu transgressionis ejus.

|5| XV. Quae sit vera similitudo transgressionis Adami, per Oseam Prophetam.
XVI. Neminem potuisse unquam peccare actualiter sicut Adam peccavit. Infantes verius peccavisse ad similitudinem transgressionis Adami quam adultos. Legem Mosaicam expressam ad similitudinem legis Adamicae. Legem Adamicam hoc loco intelligendam.
XVII. Peccata facta ante legem, neque imputata, neque ad similitudinem transgressionis Adami. Peccata facta post legem, imputata, et facta ad similitudinem transgressionis Adami. De peccato mortuo, et vivis hominibus ante legem et Adamum.
XVIII. Introducitur vivus homo absque lege, vel ante legem et Adamum, loquens secundum mentem D. Pauli.
XIX. Peccatum Adami fuisse retro imputatum primis hominibus ante Adamum conditis: et damnationem mortis ex illo peccato, retro regnavisse in illos. Qua de causa illud fieri debuerit.
XX. Peccata praecedentia, de quibus locutus est D. Paulus cap. 3. hujus epistolae; eadem esse quae facta ante legem et Adamum; quia legem et Adamum praecesserunt.
XXI. Quomodo censeri possit, peccatum Adami fuisse retro imputatum primis hominibus ante Adamum conditis: nec non da

|6| mnationem mortis ex illo peccato, retro regnavisse in illos.
XXII. Analysis continua horum versuum Apostoli.
XXIII. Adamum dici primum hominem, qua ratione Christus secundus homo est.
XXIV. Adamum dici primum hominem, qua ratione primus homo peccator est. Imputationem peccati Adamici, non fluxisse ex Adami traduce.
XXV. Explicatur D. Paulus Actorum capite 17. Ex uno sanguine , non esse, ex uno Adamo.
XXVI. Exercitationis epilogus.

|7|
EXERCITATIO

Super Versibus, duodecimo, decimotertio,
et decimoquarto, capitis
quinti, Epistolae D. Pauli
ad Romanos.

CAPUT I.

Verba Apostoli. Imputationem peccati coepisse a transgressione legis Dei, quam Adamus violavit: desiisse in Christo. Antithesis inter Adamum et Christum.

Paulus Apostolus, Epistola quam scripsit ad Romanos, capite quinto, versibus 12. 13. et 14. haec ait.
XII. Sicut per unum hominem peccatum intravit in Mundum, et per peccatum mors: ita etiam in omnes homines mors pervasit, in quo omnes peccaverunt.
XIII. Nam usque ad legem peccatum erat in Mundo. Peccatum vero non imputabatur, non exsistente lege.
XIV. Regnavit autem mors ab Adamo usque ad Mosem: In eos etiam qui non peccaverant ad similitudinem transgressionis Adami; qui est typus futuri.
Vulgati Interpretes explicant illud, Usque ad
|8| legem, decimitertii versu; de tractu illo temporis qui intercessit ab Adamo usque ad Mosem. Per quod tempus statuunt peccatum quidem fuisse in Mundo, sed non datum fuisse crimini; sive non fuisse imputatum, ut vulgo dicitur. Statuunt, inquam, peccatum coepisse imputari a Mose, non autem ab Adamo.
Verum hoc (praefabor pacem tantorum Virorum) pugnare mihi videtur fronte adversa, cum eo quod voluit dicere Apostolus: imo quod significanter expressit, quamvis leviter attigisse videatur. Voluit enim illud, et hic est sensus perpetuus hujus loci. Homines a Deo depulsos propter unum hominemccatorem, redisse in gratiam propter unum Hominem-Deum. Peccatum intravisse in Mundum, per unum hominemccatorem, qui legem Dei praetergressus est: absolutionem de peccato illo, quae Iustitia et Iustificatio appellatur, intravisse in Mundum, per unum Hominem-Deum, qui legi divinae paruit, et piacularis factus est ob culpam illius hominisccatoris. Hominem illum peccatorem typum fuisse, sed typum oppositum, hujus hominis-Dei. In hac tamen oppositionis comparatione voluit Apostolus, imputatiorem, ut ita dicam, fuisse gratiam hujus hominis-Dei, transgressione hujus hominisccatoris: potiorem hujus justificationem reatu illius: plenius et potentius hujus obsequium illius pervicacia. Ubi perpetua viget antithesis inter illum et hunc. Ille est Adamus, hic est Iesus Christus. Ille est primus Adamus, hic est secundus Adamus.
|9| Voluit autem Apostolus, per temeratam illam primam legem Dei, ab illo primo homine Adamo, homines omnes inimicos et hostes Dei evasisse: per transgressionem illius legis omnes homines peccavisse: per contumaciam illius hominis, omnes homines peccatores effectos: per illud peccatum, quod est transgressio illius legis, mortem pervasisse in omnes homines, mortem regnavisse. Illud autem demonstravit Apostolus evidentissime: nec coecutire possumus in tanta luce, nisi forte quia nimia est. Nimirum ut nobis constet, imputationem peccati coepisse a transgressione legis Adamo datae, non autem a lege data Mosi. Coepisse ab Adamo, desiisse in Christo. Nulla enim hic antithesis inter Mosem et Christum. Typum, sive antitypum Christi unicum, constituit hoc capite Adamum D. Paulus.
CAPUT II.

De lege Dei data Adamo. Item de variis legibus humanis et divinis, quae fuerunt ante legem Dei datam Mosi.

Lex Dei data Adamo illa fuit, cujus transgressio, ut praedixi, Adamum, et in illo omnes homines fecit hostes Deo: quae armavit Angelum ense fulmineo, ut illum, et in illo omnes homines Paradiso detruderet. Lex Dei illa fuit, quae Adamum, et in illo omnes homines effecit peccatores, reos, contumaces: per quam peccatum intravit in Mundum: per quam omnes homines peccaverunt: per quam mors pervasit in omnes homines. Et de illa lege intelligenda sunt verba haec
|10| Apostoli: Usque ad legem peccatum erat in Mundo. Quippe quae lex Adami, vel data Adamo, princeps fuit legum omnium. Quae lex legum, et per excellentiam LEX simpliciter dici debuit.
Reliquae leges sua nomina sortitae sunt. Lex enim naturae illa est, quae dicitur recta ratio: unde leges gentium ortae sunt: a quibus itidem fluxerunt leges civiles, quae secundum varios Legumlatores varia sibi induerunt nomina. Tales olim fuerunt, vel duriores Lycurgi leges, vel molliores Solonis constitutiones, vel quae tulere strictiora jura Decemviri, vel quae edixere remissiora Praetores.
Imo et leges Dei varias indictas fuisse Iudaeis, longe ante legem datam Mosi, constat ex Genesi ipsa, cap. 26. ubi Deus Isaacum affatur his verbis. Benedicentur in semine tuo omnes Gentes terrae, eo quod obedierit Abrahamus voci meae, et custodierit praecepta et mandata mea, et ceremonias legesque servaverit. Quibus patet manifestissime, praecepta et mandata Mosaica non fuisse prima praeceptorum et mandatorum Iudaeis praescriptorum, ut creditur: Caeremonias Mosaicas non fuisse primas Caeremoniarum Iudaicarum, ut creditur: Leges Mosaicas non fuisse primas legum Iudaicarum, ut creditur. Sed longe ante Mosem praecepta et mandata alia statuta Iudaeis; caeremonias alias institutas; et leges alias Dei populo huic sancto et electo decretas et sancitas fuisse. Iudaeos autem hoc loco intelligo: non filios Abrahami tantum, qui vocantur semen Abrahae; sed et patres omnes Abrahami ipsius, Adami posteros.
|11| Verum inquies: Quae praecepta et mandata legimus praescripta unquam fuisse Iudaeis ante Mosem? Laudabo sanctificationem Sabbati: mundorum et immundorum discretionem: abstinentiam a suffocatis: quae legimus mandata et praecepta fuisse Iudaeis longe ante Mosem. Quas inquies caeremonias legimus ante Mosem fuisse unquam in usu apud Iudaeos? Caeremonias laudabo illas, quibus sacrificiorum ritus constitit apud Iudaeos, longe ante Mosem. Quin et cultus Dei varios institutos; ab Adamo, usque ad Enos filium Sethi: ab Enos filio Sethi, usque ad Abrahamum: ab Abrahamo usque ad Mosem. Scriptum nimirum est Geneseos cap. 4. Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos. Iste coepit invocare in nomine Domini. Certe invocabatur Dominus nomine aliquo, ab Adamo et Setho, ante Enos. Sed invocare coepit Enos Dominum nomine alio, quo Adamus et Sethus illum invocaverant. Additam vero legimus circumcisionem Abrahamo. Et revelatum nomen Iehovae, Mosi; Iudaeis antea inauditum.
Quas vero legimus, inquies, sancitas unquam fuisse leges Iudaeis, ante legem Mosis? Leges asseram audacter illas, quas hoc loco Geneseos servavisse dicitur Abrahamus. Imo, secundum quas notum est, longe ante Mosem, honoratos fuisse parentes a filiis suis: animadversum in homicidas: prohibita adulteria: interdicta latrocinia: imo et vetitam concupiscentiam, scelerum causam et fomitem. Quae omnia vulgus Theologorum putat initium habuisse a Mose tantum: quamvis certissi
|12| mum sit, communia illa fuisse legum omnium divinarum et humanarum: instituta et observata longe ante Mosem. Utpote quae emanaverint, non a Mose ut vulgo creditur; sed a jure ipso naturali, gentium, et civili: imo a praecepto ipso divino, longissime ante Mosem.
Lex sane Mosaica jus suum, illudque praecipuum, habuit apud Iudaeos; sed suum successive tempus, distinctum ab aliis et primis legibus Iudaicis. Qualis mos est apud omnes populos, quorum posteriores leges priores antiquant. Imo proprie, constitit lex Mosaica in caeremoniis peculiaribus; in peculiari ratione sacrificiorum; et in peculiari jure Sacerdotii. Quae non erant in usu ante Mosem; et a Christo abrogata sunt.
Nullibi autem scriptum est, peccatum fuisse imputatum omni generi humano, propter leges illas violatas, sive naturales, sive gentium, aut civiles: propter temeratas leges illas Dei quae in desuetudinem abierunt: propter abdicatam circumcisionem, et inobservatum Mosem. Sed scriptum est disertissime et conceptissime; peccatum intravisse in Mundum, per legem perruptam ab Adamo: Imputatam fuisse transgressionem legis illius omnibus hominibus: et per transgressionem legis illius mortem pervasisse in omnes homines. Unde innotescat, legem datam Adamo, tanquam generalissimam, et legem legum, Legem simpliciter dici et audiri debuisse hoc loco.
|13|
CAPUT III.

De quatuor hominum statibus: sub natura: sub lege: sub gratia: sub gloria. Tempus legis statuendum esse ab Adamo, non a Mose.

Status hominum optime partiti sunt, qui illos quadrifariam diviserunt, posueruntque hoc ordine: primum, sub natura: secundum, sub lege: tertium, sub gratia: ultimum, qui erit sub gloria. Allucinari mihi videntur qui numerant tempus legis a Mose, quod statui debuit ab Adamo. Tempus inquam legis illius de qua hic dedita opera egit Apostolus. Locutus enim est de lege illa, in cujus transgressione homines omnes peccaverunt: et de illo homine qui legem illam perfregit, in quo mors pervasit in omnes homines. Quae omnino conveniunt legi datae Adamo, et Adamo ipsi: nullo modo autem legi Mosaicae, neque Mosi ipsi. Iudaei enim soli peccaverunt in transgressione legis Mosaicae. Iudaeos solos affatus est Deus cum legem illam Mosaicam promulgavit. Neque juste et juridice actum fuisset cum omnibus hominibus, si mors pervasisset ex transgressione illius legis, in illos etiam homines quibus lex illa non data fuisset: atque adeo qui nullo pacto, et nullo foedere sancito, lege illa tenebantur.
Moses certe missus fuerat Iudaeis solis; non ut in quo Iudaei peccarent: Id est, non ut Iudaei peccarent in Mose peccante: sed ut unicuique Iudaeo sua sibi legis illius Mosaicae transgressio imputaretur. Res non ita se habuit in Adamo. Peccave
|14| runt omnes homines in transgressione legis illius quam Adamus egressus est. Peccatum illud quod sibi soli peccavisse visus est Adamus, transiit in omnes homines, qui peccaverunt in Adamo peccante. Ratio est; quia lex illa data Adamo, lata fuit omnibus hominibus. Et quo momento allocutus est Deus Adamum, cum legem illam suam ei dabat; allocutus est homines omnes. Ita ut juste et juridice egerit Deus cum omnibus hominibus; quando mors in illos pervasit ex peccato Adami, et transgressione legis illius quam Adamus violavit. Quia lex illa putata fuit data omnibus hominibus; qui involuti et astricti fuerunt pacto et foedere illo, quod Deus cum omnibus hominibus in Adamo, tanquam Syndico et defensore omnium hominum, pepigerat, et percusserat.
Quae cum ita sint, atque adeo certa ut de illis dubitare religio sit: fateor me non intelligere, qua ratione tempus illud legis quod quaerimus, non debuerit assignari ab Adamo. Lex enim primum data Adamo, denotat evidenter, legem primum coepisse ab Adamo. Imo legem illam de qua hic loquitur Apostolus; a qua fluxit imputatio peccati. Quae imputatio coepit esse ab Adamo, a quo et regnum legis coepit esse.
Hujus autem rei veritatem quid attinet quaerere per alium interpretem quam per Apostolum hoc loco? Nullum scilicet fuit regnum mortis, quod non prius pependerit a regno peccati: nullum quinetiam regnum peccati, quod non prius pependerit a regno legis: legis inquam illius, a cujus trans
|15| gressione peccatum imputari, mors regnare coepit. Causa igitur antecedens et primigenia peccati et mortis, constituenda est Lex eadem. Atqui regnum mortis coepit esse ab Adamo per Apostolum ipsum hoc loco. Regnavit mors ab Adam usque ad Mosem. Coeperit ergo necesse est multo magis regnum legis ab Adamo ipso, per eundem Apostolum loco eodem. Regnavit lex data Iudaeis in Mose, a Mose ipso. Regnavit lex data omnibus hominibus in Adamo, ab Adamo ipso. Regnavit inquam lex ab Adamo, usque ad Mosem: vel usque ad Iesum Christum. In quo scilicet, lex omnis Adamica et Mosaica, et tempus ipsum periit legis utriusque. Utpote, a quo tempus Gratiae coeperit esse.
Conveniens ergo est ut definiamus et circumscribamus tempus Legis, ab Adamo ad Christum. Qua ratione definiemus et circumscribemus tempus Gratiae, a Christo quando venit in carne, ad eundem Christum cum venerit in spiritu ad Gloriam: quae erit in aeternum.
CAPUT IV.

Peccatum fuisse imputatum ab Adamo usque ad Mosem.

Sed neque illud assequi possum, quantumvis meditatione contendam: qua ratione probari possit, peccatum non fuisse imputatum per totum illud tempus quod fluxit ab Adamo usque ad Mosem. Contrarium enim colligitur ex locis omnibus Geneseos.
Incipiam ab Adamo ipso. Quare ergo peccatum fuit imputatum Adamo ipsi? Quare imputatum
|16| omnibus hominibus, qui in illo peccaverunt? Quare fugatus Adamus, et in Adamo fusi omnes homines Paradiso? Quare maledicta terra propter peccatum Adami, nisi terrae, et toti Mundo fuit imputatum? Quare timuit Cainus qui occiderat fratrem suum, cum dixit Deo: Major est iniquitas mea quam ut veniam merear ? Quare major iniquitas, si non mage imputata? quare deneganda Caino venia, si non imputanda iniquitas? Quare dixit Lamech uxoribus suis: Quoniam occidi adolescentulum in livore meo; septuplum ultio dabitur de Caino: de Lamecho vero septuagies septies ? Quare ultio dabatur de peccato, quod non putabatur esse peccatum? quare ultionis, nisi fuissent imputationis gradus? Quare legimus Deum flagellavisse Pharaonem plagis maximis, propter Saraï uxorem Abrami: nisi reputavisset Deus adulterium et Regi et regno? Quare dixisset Deus de Sodomitis: Aggravatum est peccatum eorum ? Quae fuit illa peccati aggravatio, nisi peccati imputatio? Et si tunc temporis nullae fuissent imputationes; quare justitia decem Iustorum si degissent Sodomis, reputata fuisset reliquis Sodomitis in justitiam: quae illorum peccata, quae peccatorum clamores et aggravationes, id est imputationes, sustulisset? Quare per illud tempus imputata fides Abrahamo, per quam imputatio peccati auferenda erat? Remedium certe praesupponit morbum. Imputatio fidei praesupponit imputationem peccati. Quare percussisset Deus Onanum eo quod fecisset Rem dete
|17| stabilem ? Quae res illa detestabilis; si non imputanda; quae percussione vindicanda foret? Quare noluit Iuda polluere manus suas sanguine Iosephi fratris sui ? Quae fuit illa pollutio quam timuit, si non est imputatio? Locuti sunt ad invicem fratres Iosephi, credentes non intelligi: remordebat eos quod in illum peccaverunt. Idcirco, aiebant, venit super nos ista tribulatio. Et inferius Ruben. Nonne dicebam? Nolite peccare in puerum. En sanguis ejus exquiritur. Nimirum, exquisitio sanguinis imputatio effusi erat. Quare Moses et ipse ante legem suam latam, precipiti cursu aufugit in desertum, propter occisum Aegyptium; nisi supplicium veritus est a Iudicibus Aegyptiis, qui ejus sanguine parentassent occiso Aegyptio? Quare ergo ab Adamo usque ad Mosem, instituta fuerunt sacrificia, quae fuerunt peccatorum expiationes; nisi fuerunt per illud tempus peccatorum imputationes? Ratio enim postulat, ut quod remittitur, non imputetur, quod imputatur, vindicetur.
Quod si demum nobis licet, ut par est, judicium ferre de reatibus et imputationibus peccati, per poenas quae sequuntur reatus et imputationes peccati: nullum certe peccatum fuit aeque imputatum, a Mose usque ad nos, qualia fuere imputata ab Adamo usque ad Mosem. Non enim dicuntur cataracta coeli effusae, vel fornaces superae descendisse et crepitavisse, in perniciem hominum peccantium a Mose usque ad nos; qualia leguntur de diluvio, et de conflagratione Sodomitarum, ab Adamo usque ad Mosem.
|18|
CAPUT V.

Probatur idem quod superiori capite probatum est.

Verum, quid procul a me quaero quod juxta me est, quodque in hoc textu est? Quare dixit Apostolus, peccatum intravisse in mundum per Adamum; et per peccatum mortem? Ad quid enim intravit peccatum in mundum, nisi ut mundo imputaretur? Quae enim est irruptio illa peccati in mundum; si non est imputatio peccati, quae ab Adamo involvebat mundum sub condemnationem mortis, ex peccato Adami? Quod vero expressius argumentum imputationis expressissimae potuit adduci quam illud; quo censentur homines omnes inimici, et facti hostes Deo? Quae rursus major imputationis nota potuit inuri peccato illi, vel potuit exprimi ab Apostolo; quam poena mortis quae tale peccatum ulta est? Quae enim est relatio mortis ad peccatum, eadem est ultionis ad imputationem. Apostolus autem asseruit ipsissimis verbis hoc loco; Mortem regnavisse, ab Adamo usque ad Mosem. Regnavisse; per imputationem peccati. Contra enim rerum ordinem regnavisset mors, per illud tempus quod intercessit ab Adamo usque ad Mosem; nisi per illud etiam tempus imputatum fuisset peccatum. Quorsum enim poena ubi non est reatus? Quid porro reatus est, si non est imputatio? Sunt certe haec reciproca, poena et reatus, mors et peccatum. Poena praesupponit reatum; mors praesupponit peccatum. Regnavit mors ab Adamo. Recte concludetur, Ergo impu
|19| tatum fuit peccatum ab Adamo. At si voluisset Apostolus, peccatum non fuisse imputatum ab Adamo usque ad Mosem, sed coepisse imputari a Mose: nec debuerat dicere, mortem regnavisse ab Adamo. Imo illud tantum; regnavisse a Mose usque ad Iesum Christum, qui finis fuit legis Mosaicae: per quod tantummodo tempus intelligunt Interpretes peccatum fuisse imputatum.
Hoc autem me magis movet: quod Interpretes ipsi vertentes verba haec versus 18. hujus capitis: ?(??? ??(? ??? ??? ?????? ????????????? ???? ??????? ??????????? ???? ??????????: transtulerunt hoc modo. Sicut per unam offensam (intelligunt autem offensam Adami) reatus venit in omnes homines in condemnationem. Quare subaudiverunt Interpretes reatum illum, qui non est in Greco? Quis est reatus ille ex offensa Adami, si non est imputatio ex offensa Adami? Patet ergo per ipsos etiam Interpretes, peccatum fuisse imputatum ab Adamo, per totum illud tempus quod ab illo usque ad Mosem interjectum est.
CAPUT VI.

Infantes peccavisse ad transgressionis Adami similitudinem. Et de variis similitudinis acceptionibus.

At, quam facile abyssus abyssum invocat, tam proclive est, incommodum sequi incommodum. Hinc factum est quod Interpretes, qui noluerunt peccatum fuisse imputatum ab Adamo usque ad Mosem; cum venerunt ad illam partem decimiquarti versus hujus capitis, qua dicitur: Mor
|20| tem regnavisse, in eos etiam qui non peccaverant ad similitudinem transgressionis Adami: cogitaverunt dissimilitudinem inter peccata adultorum, et peccata infantium: inter peccata actualia, et peccata originalia: de quibus nec minimam fecit hic mentionem Apostolus: hic enim non erat his locus. Voluerunt scilicet Interpretes, Apostolum intellexisse hoc loci; Infantes non peccavisse ad similitudinem transgressionis Adami, quia non peccaverant actualiter quemadmodum Adamus peccaverat. In eos tamen mortem regnavisse sicut in adultos, qui peccaverant actualiter, quemadmodum (ut autumant) Adamus peccaverat: ac proinde (ut sibi volunt) ad transgressionis Adami similitudinem.
Verum quaererem: Qua ratione potuisset mors actualiter regnare in Infantes, quemadmodum mors eadem regnaverat in Adamum: nisi Infantes actualiter peccavissent quemadmodum Adamus peccaverat? Qua ratione, inquam, potuissent Infantes mori revera et actualiter, ad similitudinem mortis quae infligebatur ex peccato Adami: neque peccavisse revera et actualiter, ad similitudinem transgressionis et peccati ipsius Adami? Praesertim, cum mors sit peccati opsonium, ut loquitur Apostolus capite 6. hujus epistolae; et sequatur naturam, quae similitudo est, peccati sui.
Quaererem rursus: Qui fuissent illi adulti, vel qui fuissent illi infantes, ante Adamum geniti, qui peccavissent vel non peccavissent ad similitudinem peccati Adamici? Dixit enim disertissime
|21| Apostolus: Mortem regnavisse ab Adamo, in eos etiam qui non peccaverant. ????? ????? ??? ??????????????. ???, peccaverant, denotat tempus praecedens tempus illud primum, quo mors regnare coepit. ???, etiam, denotat aliquid quod extra ordinem videtur: Mortem scilicet regnavisse, retro etiam a suo principio. Neque sane tam facile esset expedire se ab his incommodis, si pressius urgerentur.
Sed his omissis, ulterius progredior: proboque, Apostolum intellexisse; Infantes etiam Adami nepotes peccavisse ad ejus transgressionis similitudinem. Dixit enim, omnes homines: non aetatem distinxit: neque enim adultus magis est homo quam infans: dixit, inquam, omnes peccavisse in Adamo. At, si peccaverunt Infantes in Adamo: Ergo multo magis ad ejus transgressionis similitudinem. Censetur enim quasi in eandem Adami transgressionem impegisse, qui in transgressione Adami peccavit. Imo quotquot fuerunt adulti ut infantes, insiti a cunis ipsis in Adamo, et in radice transgressionis Adamicae: per hanc suam insitionem participes facti fuerunt radicis, id est ipsius transgressionis. Ergo multo magis participes similitudinis ejus.
Potuit rursus peccari ad similitudinem transgressionis Adami, vel similitudine spiritali, vel similitudine naturali. Similitudine spiritali, quae imputatio est: qua spiritu et mente concipitur idem quis peccavisse quod alius peccavit. Similitudine naturali, quae naturae propagatio est: qua fortes creari fortibus, et peccatores peccatoribus generari putantur.
|22| Similitudo porro haec naturalis, dicitur duobus modis. Primo, sumitur pro imagine. Imo idem sunt similitudo et imago, Genes. 1. Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Atque ea significatione Infantes referre patres suos, et similes patribus suis dicuntur. Hinc illa sunt apud Iureconsultos repraesentationum sive imaginum jura, concessa infantibus ut adultis: imo nondum natis, ventres in possessionem missi. Sed de his satis. Sufficiat hic reposuisse, quod scriptum est Geneseos 5, Adamum genuisse filium Sethum, ad imaginem et similitudinem suam: ut ad rem, et expressim significans similitudinem illam, quae est inter Infantes filios, et adultos patres qui illos genuerunt.
Similitudo naturalis secundo modo accepta, dicitur comparatio, sive proportio. Simile est, quid comparativum, quid proportionale.
Sic canibus catulos similes, sic matribus haedos
Noram: sic parvis componere magna solebam.

Secundum hanc significationem, similes figurae definiuntur a Geometris; quae circum angulos aequales latera habent proportionalia. Unde filios Infantes, similes patribus suis adultis, ita definire possumus: Qui circum eandem et aequalem formam hominis, functiones habent corporis et animi proportionales. Eadem quippe est et aequalis forma hominis in infantibus, quae est in adultis. Functiones autem corporis et animi, si non sunt eaedem et aequales in Infantibus, quae sunt in adultis; deprehenduntur certe comparatae, et proportionales cum adultis.
|23|
CAPUT VII.

Infantes peccavisse ad transgressionis Adami similitudinem, secundum superiores omnes acceptiones similitudinis.

Certum est Infantes peccavisse ad similitudinem transgressionis Adami, similitudine illa spiritali, qua intelligitur transgressio Adami imputata omnibus hominibus, Infantibus ut adultis: nec non finguntur omnes homines idem peccavisse quod Adamus peccavit; ratione similitudinis quae imputatione peccati Adamici exprimitur. Neque enim exortes fuerunt imputationis illius Infantes; quia enim transgressionis Adamicae non mage puri quam adulti.
Probatur autem Infantes peccavisse ad eandem transgressionis similitudinem, similitudine naturali; secundum utramque acceptionem similitudinis ipsius naturalis. Probatur inquam exemplo eodem quod proposui Sethi Infantis, quem Adamus genuit ad imaginem et similitudinem suam. Id est, quem genuit ad imaginem organorum et functionum omnium corporis et animi, quae fuerunt in Adamo adulto. Habuit ergo Sethus infans intellectum ad imaginem intellectus qui fuit in Adamo adulto. Habuit rationem ad imaginem rationis quae fuit in Adamo adulto; habuit voluntatem ad imaginem voluntatis quae fuit in Adamo adulto; peccatricem scilicet, et propensam ad peccatum. Ergo intellexit Sethus infans ad imaginem intellectus Adami adulti. Ergo ratio
|24| cinatus est Sethus infans ad imaginem rationis quae erat in Adamo adulto. Ergo voluit et peccavit Sethus infans, ad imaginem voluntatis et peccati, sive transgressionis Adami adulti. Atqui imago, ut dixi, eadem est quae similitudo. Peccavit ergo Sethus infans, ad similitudinem transgressionis Adami adulti.
Haec autem similitudo qualis sit, clarius dignoscetur per alteram similitudinis acceptionem, quatenus est proportio: Qua nempe Sethus infans genitus est ad similitudinem Adami adulti. Id est, proportionalis cum Adamo adulto; si ratio habeatur eadem totius infantis ad totum adultum, quae partium illius infantis ad partes istius adulti. Habuit ergo Sethus omnia organa corporis similia et proportionalia; functiones omnes animi similes et proportionales, cum organis omnibus et functionibus omnibus, corporis et animi, quae fuerunt in Adamo adulto. Intellexit ergo Sethus infans ad similitudinem intellectus Adami adulti: Id est, secundum illlam proportionem quae est inter infantem et adultum: inter intellectum infantis qui vagit, et intellectum qui viget in adulto. Ergo ratiocinatus est Sethus infans ad similitudinem rationis quae erat in Adamo adulto: Id est, secundum illam proportionem quae est inter rationem infantis balbutientis, et rationem quae regnat in adulto. Ergo voluit et peccavit Sethus infans, ad similitudinem voluntatis et peccati, sive transgressionis Adami adulti: Id est, secundum illam proportionem quae est inter voluntatem tene
|25| ram, et peccatum infantis nondum renati; voluntatem nodis et cortice duratam, et peccatum robustum quod est et luxuriat in adultis.
Quibus omnibus colligitur, peccatum procedere eadem similitudine et proportione, qua progrediuntur corpora, qua evadunt organa et functiones omnes corporis et animi, ab infantia ad adultam aetatem. Patet inquam infantes dici proprie peccare ad similitudinem transgressionis adultorum, secundum illam similitudinem, sive proportionem peccati, non secundum actum ipsum peccati. Quem scilicet actum non possunt infantes: et quem si possent, jam non peccarent ad similitudinem, sed ad veritatem ipsam transgressionis adultorum. Peccavisse ergo censendum est infantes ad similitudinem sive proportionem illam transgressionis Adami adulti. Demonstrabitur autem inferius nullam dari similitudinem peccatorum actualium, secundum illam acceptionem qua similitudo intelligi hic debuit.
CAPUT VIII.

Anxietas Interpretum in explicatione horum versuum. Statuere primos homines creatos ante Adamum, neque officere doctrinae Christianae, neque historiae Geneseos: imo utramque elucidare. Congruere omnino cum historiis et monumentis Gentium.

Neque vero mirum prorsus mihi videtur, quod Interpretes Versus illos Apostoli tractantes, feliciter minus elucidaverint. Angebantur enim undique in explicatione hujus
|26| loci, usque ad Legem. Vel enim Lex illa intelligenda erat de lege data Mosi, vel de lege data Adamo. Si lex illa intelligebatur de lege data Mosi: asserendum erat, peccatum fuisse in mundo, ante Mosem et usque ad Mosem; peccatum vero per illud tempus non fuisse imputatum. Si lex illa intelligebatur de lege data Adamo: statuendum erat, peccatum fuisse in mundo ante Adamum, et usque ad Adamum: peccatum vero ante Adamum non fuisse imputatum. Ponendi ergo erant alii homines ante Adamum, qui quidem peccavissent, sed qui non peccavissent imputative; quia ante legem peccata non imputabantur. Inter utrumque incommodum positi Interpretes, dubitabant, neque plane sciebant quo se verterent. Quia vero minus grave apparebat asserere, peccata non fuisse imputata ante Mosem et usque ad Mosem; quam statuere alios homines fuisse vel creatos vel genitos ante Adamum: posthabuerunt illi secundum incommodum primo. Rejecerunt Interpretes fabulosos illos homines, qui Adamum praecessisse credendi erant: et sibi alios acciverunt qui non peccavissent imputative ante Mosem.
Verum, si licet per Dominos et Magistros meos, Doctores orthodoxos; penes quos jus est summum inquirendi et statuendi de Theologicis, et quorum judicio, me, meaque omnia, obsequenti et caeca religione devoveo: experiar num facilior accomodetur his versibus explicatio, si dicimus, illud usque ad Legem, intelligendum esse de Lege data Adamo.
|27| Non inficior, quin primo obtutu statuere primos homines ante Adamum conditos, praeter communem Theologorum omnium sententiam, conturbare videatur conscientias, non in tranquillo illas collocare. Exhorrescent scilicet et refugient, non dicam dictu, sed cogitatu, quotquot sunt religiosae vetustati addicti. Neque rursus illud me latuit, quam male multatus fuerit ille apud veteres, qui demonstrabat, homines esse Antipodas, et hemisphaeria ad diametros nostri Orbis opposita. Metuendum nempe mihi fuisset temporibus illis antiquis et rigidis; neque facilius mihi cessisset nova tempora cogitanti, quam infeliciter cesserat novo illi Cosmographo, novos Mundos indaganti. At certe, nunc non est ut et olim fuit. Melioribus natus seculis et auspiciis, Deum veneror ut talem avertat invidiam: et tam benigne accipiantur quae cogitavi super his, quam sincere, et ingenue, et exercitationis causa hic a me exhibentur.
Primum ergo, et praefiscine dicam: eo me lubentius animum appulisse ad investigandos alios homines ante Adamum creatos; quod putavi nullum hinc posse oriri incommodum fidei quae est ex Euangelio. Idem enim fore concepi fatum positionis hujus apud Theologos, quale est celeberrimae quaestionis de motu terrae apud Astronomos. Sive enim coelos credimus circumagi, sive terram existimamus subverti; succedunt nihilo minus vice perpetua, et dies nocti, et diei nox: revolvuntur itidem statis et praescriptis temporibus, tempestates quaeque anni: segetes florent vere, quae aestate ma
|28| turae fiunt; spumant vina autumno, quae hieme defaecantur. Pari eventu, sive credimus Adamum fuisse creatum solum, et primum omnium hominum; sive ponimus alios homines ante Adamum fuisse genitos: stabit semper suo loco, et suis mysteriis religio omnis Christiana. Summa enim et fundamentum redemptionis nostrae, quae Religio Christiana est, in eo consistit; ut credamus homines omnes damnatos in Adamo, innocentes probatos in Christo. Quemadmodum autem non necesse erat, Iesum Christum fuisse ultimum omnium hominum, qui aulaea Mundi tolleret, ut Mundum et homines omnes absolveret: ita neque necesse erat Adamum fuisse primum omnium hominum, qui Mundi proscenia iniret, ut Mundum et omnes homines condemnaret. Manent ergo suis locis, primus Adamus et secundus Adamus: remanet semper inter Adamum et Christum, typus ille sanctus circa quem redemptio nostra, et doctrina omnis Christiana reciprocantur; etsi dicimus primos homines fuisse creatos ante Adamum.
Imo certe, ut perfectior constituatur antitypus inter Adamum et Christum; commodius multo erit asserere, Adamum non fuisse primum omnium hominum, qua ratione Christus non fuit ultimus omnium hominum. Commodius inquam erit asserere, imputationem ex peccato Adami (secundum quam culpae Adamicae rei facti sumus) retroactam fuisse in illos homines qui Adamum praecesserunt; qua ratione imputatio absolutionis quae est in Christo (secundum quam labe peccati Adamici
|29| diluimur) retroacta est in illos homines qui Christum praecesserunt. Minus ergo perfecte consitueretur Adamus antitypus Christi, si poneretur primus omnium hominum: neque eadem converteretur reciprocatio imputationis ex peccato Adami, cum imputatione absolutionis in Christo; nisi retroageretur peccatum Adami in primaevos homines ante Adamum, quemadmodum retroacta est absolutio Christi de peccato illo in primaevos homines ante Christum.
Opinione, ut saepe fit, et vulgato magis consensu, quam exquisita veritate credi videtur, Adamum fuisse primum omnium hominum qui in luminis oras prodierunt. Illud enim neque dicunt usquam, neque intelligunt sacrae et canonicae paginae. Imo e contra, colligitur ex iisdem, quod probare in promptu erit; alios homines Adamum antecessisse.
Adde, quod expositione hac, quae statuit primos homines ante Adamum creatos, clarior multo apparet historia Geneseos. Conciliatur eadem cum se ipsa. Conciliatur item miris modis cum monumentis omnibus prophanis, sive antiquis sive recentioribus; Chaldaeis puta, Aegyptiis, Scythis, et Sinensibus. Conciliatur vetustissima rerum creatio, quae exponitur capite primo Geneseos, cum hominibus Mexicanis quos non ita diu Columbus penetravit. Conciliatur eadem cum hominibus illis Australibus et Septentrionalibus, qui nondum cogniti sunt. Quos omnes, sicut et illos primae et vetustissimae creationis rerum, quae enarratur cap. 1.
|30| Geneseos; probabile est creatos fuisse cum terra ipsa in terris omnibus, neque ab Adamo propagatos.
Per hanc rursus positionem, conciliatur fides cum recta ratione, quae non patitur ut statuamus Mundum natum his initiis, a quibus secundum Hesiodi computum, vix dimidia corvi unius aetas confecta est. Conciliantur demum hoc posito, quae videntur contraria versibus his Apostoli, de peccato originis, in quo recumbit doctrina omnis Christiana; quod est maxime instituti nostri. Differam in aliud tempus probationes illas, quae pro hac hypothesi peti possunt, tum ex historia Geneseos, tum ex historiis Gentium, tum et nupere lustratis terrarum populis. Quod vero instat peragam, et totus insistam Versibus his Apostoli, quos hinc explicare incipiam.
CAPUT IX.

Textus Apostoli. Analysis versus duodecimi. De imputatione peccati, et de regno mortis.

Versus XII. Sicut per unum hominem peccatum intravit in Mundum, et per peccatum mors: ita etiam in omnes homines mors pervasit, in quo omnes peccaverunt.
XIII. Nam usque ad legem peccatum erat in Mundo. Peccatum vero non imputabatur, non exsistente lege.
XIV. Regnavit autem mors ab Adamo usque ad Mosem: In eos etiam qui non peccaverant ad similitudinem transgressionis Adami.
HI VERSVS explicari mihi videntur commodissime hoc modo.
|31| Sicut per unum hominem. Per Adamum qui transgressus est legem Dei: sive per transgressionem legis quam Adamus violavit.
Peccatum intravit in mundum. Ortum et natum est peccatum, originem accepit; sive quod idem est, intravit in mundum, a transgressione legis quam Deus dederat Adamo. Peccavit enim Adamus ex quo violavit interdictam arborem, et ex quo transgressus est legem quam Deus illi dederat.
Et per peccatum mors. Intravit mors in mundum per peccatum, qua ratione peccatum intravit in mundum, per violatam legem ab uno illo homine Adamo.
Ita etiam mors in omnes homines pervasit, in quo omnes peccaverunt. Pervasit mors in omnes homines, per eundem hominem per quem omnes peccaverunt. Quae vero proxime dixerat Apostolus, Intravit peccatum in mundum, et per peccatum mors: erant satis ad demonstrandum introitum peccati et mortis in mundum; ad demonstrandam item relationem quae est inter peccatum et mortem; ut posito peccato, mors necessario poneretur et sequeretur. Verum, ut plenius significaret introitum illum, et totam relationem adimpleret, convertere voluit propositionem Apostolus: ut quemadmodum posito peccato, ponitur et sequitur mors; ita etiam reciproce, posita morte inferretur necessario peccatum.
|32|
CAPUT X.

Analysis versus decimi tertii. Legem hic intelligendam, datam Adamo. Asseritur vulgata lectio.

Sequitur versus XIII. Nam usque ad legem peccatum erat in mundo. Usque ad legem: intellige legem Dei datam uni illi homini Adamo: per ea quae jam dicta sunt, et quae dicentur inferius. Usque ad legem inquam illam, peccatum erat in mundo. Adde vero, vel subaudi: Et per peccatum, mors etiam erat in mundo. Voluit scilicet Apostolus, peccatum et mortem fuisse in mundo, usque ad legem Dei; sive usque ad transgressionem legis illius divinae, quam unus homo ille Adamus violavit: Nullum jus tamen habuisse in mundo, ut illius dominium et possessionem invaderent, et in illo tyrannidem occuparent. Rationem reddidit hanc: quia Peccatum non imputabatur non existente lege. Quod idem est atque si dixisset Apostolus. Ante legem Dei, sive usque ad legem illam Dei quam violavit homo ille Adamus, peccatum et mors erant in mundo: nullum jus tamen in eo usurpaverant, nulla eis erat in possessione mundi legitima collocatio, nullum ejus legitimum dominium. Ratio est, quia ante illud tempus lex nulla data erat a Deo. Lex enim Dei sola illa fuit, cujus transgressio peccati imputationem effecit, et mortis regnum constituit: quae reatum induxit peccato, et mortem instituit poenam istius reatus: quae peccatum fecit imputatum, mortem ulciscentem et regnantem.
|33| Legendum vero est hoc loco: Peccatum non imputabatur; quamvis recentiores versiones habeant, Peccatum non imputatur. Vetus enim et vulgata versio legit expressim, Imputabatur. Et verisimiliter oportuit veteres Graecos codices ita conceptos fuisse, ?????????? ??? ???? ??????????? ??? ?(???? ??????. Incuria vero Notariorum, qui primum pedem literae ?, adverbii ???, continua serie scripserant cum verbo ???????????: reliquum vero literae ejusdem ?, longiuscule, et disjunctum a primo pede: accidisse ut ???????????? primum corruptius, deinde ???????????? repositum fuerit: quamvis vere scribendum fuisset ?????????: quod postulat brevior et genuina magis hujus loci sententia.
Utrumque certe ut idem significans, potuit legi impune; et utrumque semper erit hoc loco subaudiendum, sive ???????????? sive ??????????? scribatur. Posito unum alterum consequetur. Scribatur enim primo, Imputatur. Posita hac praemissa: Peccatum non imputatur non existente lege: elicienda semper erit haec conclusio. Ergo ante legem, vel usque ad legem, peccatum non imputabatur. Scribatur rursus, Imputabatur: ut fiat hic sensus: Ante legem, vel usque ad legem, peccatum erat in mundo; sed peccatum tunc temporis non imputabatur. Ratio erit subaudienda, quam suppressit Apostolus, orator elegans: Quia peccatum non imputatur non existente lege. Verius ergo, ut brevius et elegantius, legendum est hoc loco, Imputabatur, non Imputatur.
|34|
CAPUT XI.

Analysis versus decimiquarti. De regno mortis ab Adamo usque ad Mosem. Mosem hic sumi pro lege data Mosi.

Addit Apostolus versu decimoquarto. Sed regnavit mors ab Adamo, usque ad Mosem. Regnavit mors: per imputationem peccati. Regnare incepit mors per imputationem peccati: qua ratione imputari coepit peccatum, per transgressionem legis Dei. Ante legem Dei, et antequam Adamus temerasset legem Dei; peccatum erat in mundo, sed non imputabatur. Ante Adamum, et ante legem Dei; mors erat in mundo, sed non regnabat. Superiori versu et hoc, ut patet, promiscue sumuntur, et idem sunt quoad tempus, Lex et Adamus. Lex enim Dei data fuit primum, et primo omnium hominum Adamo: et mors regnavit ab Adamo, ratione illa tantum qua lex Dei violata est ab Adamo.
Usque ad Mosem. Regnavit mors ab Adamo: id est, a momento illo quo Adamus transgressus est legem Dei: usque ad Mosem: id est usque ad legem Dei datam Mosi; et quamdiu lex illa Dei data Mosi viguit. Moses enim sumitur hoc loci, pro lege data Mosi; quemadmodum sumptus est Adamus, pro lege data Adamo. Ita quando in divinis scriptis, Deus vocat populum suum Iudaicum, filium suum Iacob, sive Israël: intelligit Deus Iudaeos, non filios carnis, sed filios promissionis. Et Iacob sumitur locis illis, pro promissionibus
|35| quas Deus fecerat patribus Iudaeorum. Ita passim apud humaniores auctores, Decemviri sumuntur pro legibus duodecim tabularum. Sic in jure vulgare est, Ait Praetor. Ubi Praetor sumitur pro legibus remissioris juris, quas praetores olim edixerant. Pari ratione Moses, est lex Mosaica. Voluit autem Apostolus, mortem regnavisse ab Adamo, sive a lege Adamica; usque ad Mosem, sive usque ad legem Mosaicam. Imo quamdiu lex Mosaica obtinuit. Vel clarius, usque ad adventum Domini nostri Iesu Christi: cujus mors utriusque legis fuit consummatio, et datae Adamo, et datae Mosi.
Lex data Adamo, tanquam generalissima, et prima legum divinarum, indicta omni generi humano; illa fuit, cujus transgressione peccatum, et per peccatum mors, intraverunt in mundum, et pervaserunt in omnes homines: qua peccatum imputari, mors regnare coepit in omnes homines. Lex data Mosi, appendix fuit legis illius generalissimae, ad particularem usum Iudaeorum. Christus autem moriens sustulit imputationem peccati, a violata prima illa lege in mundum invectam; et legem Mosis, quam Iudaeus et ipse Christus observaverat, antiquavit. Qua ratione vero, sublata causa tollitur effectus; eadem Christus legi in genere obtemperans, et morte sua transgressionem legis expians; tollens imputationem peccati quae erat per transgressionem legis, sustulit regnum mortis quod erat per illam peccati imputationem. Ita ut a morte Christi tantum
|36| desierit regnum illud mortis, quod inceperat a peccato Adami.
CAPUT XII.

Duo tempora notari ab Apostolo. Unum, a lege. Alterum, ante legem. Sive quod idem est. Unum, ab Adamo. Alterum, ante Adamum.

Patet ex praedictis, Apostolum posuisse hoc loci duo tempora. Unum, quo peccatum et mors primitus intraverunt in mundum, et pervaserunt in omnes homines: quo peccatum primitus imputari, mors regnare coepit. Alterum, quo quidem peccatum et mors erant in mundo, sed non imputabantur, non regnabant: nullo jure pervaserant in omnes homines; non vivebant. Peccatum tunc temporis erat mortuum: mors erat mortua, et nullus erat sepulchri aculeus.
Tempus primum exprimitur his verbis. Per unum hominem peccatum intravit in mundum. Mors in illo pervasit in omnes homines. Item; Regnavit mors ab Adamo. Tempus secundum notatur per haec verba. Usque ad legem peccatum erat in mundo: peccatum vero non imputabatur non existente lege. Atque adeo non imputato peccato, non regnabat mors.
Tempus autem illud primum, quo peccatum primitus imputari, mors regnare coepit; fuisse illud quod incepit ab Adamo, a lege, et transgressione legis illius quam Adamus violavit, sive a peccato Adami; patet ex verbis ipsis Apostoli, et
|37| luce meridiana clarius patet. Peccatum enim Adami illud, fuit omnium peccatorum ut ita dicam, imputatissimum: imputatum omni genere humano. Peccatum illud, primum omnium vixit: et recte dictum est originale; quia primum omnium intravit in mundum per Adamum. Verba illa, intravit in mundum; quasi nascens peccatum, et Adamum quasi parturientem significant. Sed quo inficientem jugules: Imputatum fuit peccatum ab Adamo, quia regnavit mors ab Adamo. Peccatum Adami illud primum omnium regnavit; quia mortem intentavit omnibus hominibus. Ius gladii et mortis inferendae, summae est animadversionis, et nota meri imperii. Hac de causa usus est Apostolus verbo hoc, regnavit; ubi dixit, Regnavit mors ab Adamo. Et significavit, peccatum et mortem imputari coepisse, vixisse, et regnavisse ab Adamo; sive a momento illo quo Adamus legem Dei pratergressus est.
Iam vero investigemus tempus illud, quo peccatum, et mors erant in mundo; sed non imputabantur, non vivebant, non regnabant. Certe, quaerendum illud erit ante legem: quod voluit Apostolus verbis conceptissimis. Usque ad legem peccatum erat in mundo: peccatum vero non imputabatur non existente lege. Usque ad legem: intellige legem Dei datam Adamo: quae lex Mundi, et Lex, simpliciter et sola dici potuit: utpote per cujus transgressionem solam peccatum potuit imputari et mors regnare toti mundo. Nequaquam vero intelligenda hic est lex data
|38| Mosi. Ut enim supra et fuse demonstratum est, imputabatur peccatum ante legem datam Mosi; et ex imputatione peccati, regnabat mors ante illam.
Quaerendi ergo erunt alii homines ante Adamum, non ante Mosem; quorum neque peccata fuissent imputata; neque mors regnans: cum ab Adamo, non a Mose, imputari peccatum, mors regnare coeperit.
CAPUT XIII.

Creati homines ante Adamum non peccaverant ad similitudinem transgressionis Adami. Legendum hic, peccaverant, non peccaverunt.
-
Adjuvat investigationem hanc quod proxime sequitur. Regnavit mors ab Adamo, etc. in eos etiam qui non peccaverant ad transgressionis Adami similitudinem. Notanda verso sunt curiose verba illa: In eos etiam qui non peccaverant. ????? ????? ??? ??????????????. ??? ??????????????, ??? peccaverant; denotat tempus praecedens, Graecis ??????????, latinis indeterminatum: praecedens inquam definitum illud tempus ab Adamo, a quo peccatum intravit in mundum. Denotat homines qui peccaverant ante Adamum, sed non ad transgressionis Adami similitudinem. Peccaverant quidem primi illi homines ante Adamum conditi, sed nullius in legem Dei admissae fraudis rei erant: ad similitudinem Adami, qui primam fraudem legi Dei fecit. Nulla enim erat promulgata lex Dei ante Adamum:
|39| atque adeo non existente lege Dei, nullum erat illorum hominum peccatum; quia non erat imputatum, quale fuit peccatum Adami.
Vulgata versio legit hoc loco, Peccaverunt, non Peccaverant. Ut fieret vulgatus ille sensus: mortem regnavisse ab Adamo in Adami posteros; qui in illo, et ab illo, peccaverunt; sive peccavissent ad transgressionis Adami similitudinem, sive non peccavissent ad illam similitudinem. Quod si ita esset, nihil hic novi portavisset Apostolus. Quis enim nescit mortem regnavisse ab Adamo, in omnes Adami posteros qui in illo peccaverunt?
Verum inquiunt Interpretes: nihil hic vulgare vel jejunum attulit Apostolus; quando dixit mortem regnavisse ab Adamo, usque ad Mosem, etiam in eos qui non peccaverunt ad transgressionis Adami similitudinem. Quippe qui intellexerit mortem regnavisse in Infantes, qui non peccaverunt ad transgressionis Adami similitudinem; quia non peccaverunt actualiter, quemadmodum Adamus peccavit.
Refutavi haec pluribus supra: et nullam hic cramben recoquere in animo est. Sed ne in illis deinceps vel minimus supersit scrupus, probandum est: Peccavisse actualiter quae Adamus peccavit, non fuisse peccare ad hanc peccati sive transgressionis Adami similitudinem, de qua hic egit Apostolus. Evincendum insuper et hoc: Infantes Adami posteros, peccavisse actualiter ad hanc veram transgressionis Adami similitudinem.
|40|
CAPUT XIV.

Peccatum dari materiale et formale: non imputatum, et imputatum. Similitudinem transgressionis Adami positam in imputatione, non actu, transgressionis ejus.

Utrumque autem brevi methodo absolvam, si licet uti verbis Scholae, distinguendo peccatum in materiale et formale. Peccatum materiale voco illud, quod manat a natura nostra, a materia, a carne, et sensibus nostris. Peccatum formale illud, quod manavit a lege, cujus transgressione peccatum formam imputationis accepit.
Latini nomen peccati mutuati sunt a pecore. Quoties enim homo delirat a recta ratione illa quae hominem constituit: quoties impulsu materiae suae quam habet communem cum brutis, quid agit dignum pecore et indignum homine; toties cadere videtur a specie sua, et incidere in speciem pecoris sive bruti. Quicquid enim fit ab homine, vel incuria numinis, vel ira, vel libidine, vel aliquo alio appetitu; commune ei est cum pecudibus quas natura finxit ad terram pronas, neque ad coelum conversas. Communis est homini cum brutis, rapacitas, sitis effera sanguinis; communes incestae nuptiae, libidinosae illae nefandarum venerum prurigines, et caetera de genere hoc, quae leges Gentium naturali suo illo rectae rationis ductu coërcuerunt: caverunt scilicet, ut qua possent homines, starent in suo gradu, in sua specie, nec declinarent in bruta.
|41| Deus autem quid egerat sublimius cum homine. Voluerat ut homo qui pronis sensibus, et inclinante materia vergebat in brutum; vi spiritus et formae suae elevaretur in Deum: ut essentiae quodammodo, sicut imaginis divinae, fieret particeps. Legem ergo illi dederat qua id posset, si eam observaret: et ei imputaretur si violando legem illam, non ascenderet ad sublimem illum statum, et ad gradum illum gloriae quem Deus illi adornaverat. Ex quo igitur legem illam transgressus est Adamus, eo nomine quo gerebat personam totius generis humani: peccatum quod per se et materialiter, absque lege Dei, non imputabatur; a lege Dei, vel a transgressione legis illius, coepit formaliter imputari. Peccatum quod erat peccans simpliciter et materialiter ante legem, factum fuit peccans ???? ????????????, ut loquitur Apostolus, capite 7. hujus epistolae, vers. 13. forma superveniente, vel adventu legis; sive per imputationem violatae legis. Et hoc est verum peccatum formale quod peccavit Adamus, quod peccaverunt omnes homines in Adamo. Unde manifesto constat, potuisse ante Adamum peccari actualiter quoad materiam, quemadmodum Adamus peccavit: non autem quoad formam et imputationem peccati: quae est vera similitudo transgressionis Adami, de qua hic agitur. Ratio est, quia ante legem non imputabatur peccatum. Ubi non est lex, inquit Apostolus capit. 4. hujus epistolae, neque praevaricatio est. Praevaricatio autem eadem est, quae transgressio legis: illa ipsa
|41| proprie quae peccatum imputationis labe infecit.
Quod ut compingatur in oculos: pecudes actualiter et materialiter eadem faciunt, quae transgrediuntur homines; incestant, rapiunt, occidunt: nec erit tamen uspiam adeo supinus qui dicat, pecudes peccare ad similitudinem transgressionis hominum: quia pecudes quae haec peccant, sequuntur tantum suam naturam, et suam materiam; neque legum transgrediuntur ullam, quia nulla eis data est cujus transgressione formetur in eis et imputetur peccatum. Peccavisse igitur actualiter quemadmodum Adamus peccavit, non fuit peccavisse ad similitudinem illam transgressionis Adami, de qua hic loquitur Apostolus.
Hinc probare erit facile, Infantes peccavisse actualiter, ut ita dicam, ad illam similitudinem. Nam si non peccaverunt infantes ut adulti peccant, quoad materiam, quia non habent actu aeque vegetam: peccaverunt certe aeque actualiter quoad formam, et quoad imputationem peccati. Actualiter enim imputatum fuit peccatum Adami infantibus ut adultis; actualiter mortui sunt infantes ut adulti, propter illud peccatum Adami, quod eis imputatum fuit. Quae est vera similitudo transgressionis Adami, de qua hic agitur. Peccavisse igitur Infantes actualiter censendum est, ad transgressionis Adami similitudinem illam quam intellexit hoc loco Apostolus.
|43|
CAPUT XV.

Quae sit vera similitudo transgressionis Adami, per Oseam Prophetam.

Sed omissis distinctionibus Logicis; videamus manifestissime quae fuerit similitudo illa peccati Adamici, per Oseam Prophetam, capite 6. versu 7. Qui locus unicus occurrit in bibliis sacris, ubi explicatur praecise et lucide; quid fuerit peccare ad similitudinem peccati sive transgressionis Adami.
Objurgans Deus eo loci Iudaeos, quod rupissent pactum ejus, sive quod egressi essent legem quam dederat Mosi Dominus, haec ait. Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum meum. Quod idem est aeque si dixisset Deus; Peccaverunt Iudaei sicut Adamus peccavit: vel quod perinde est, peccaverunt Iudaei ad similitudinem transgressionis Adami. Quare? Quia transgressi sunt Iudaei pactum meum, sive legem meam; sicut, vel eadem similitudine, qua transgressus est Adamus pactum meum, sive legem meam. Quia transgressi sunt Iudaei pactum meum, quod in Mose cum Iudaeis pepigeram; sive legem meam quam dederam Iudaeis in Mose: sicut, vel eadem similitudine, qua transgressus est Adamus pactum meum, quod in Adamo cum omnibus hominibus pepigeram; sive legem meam quam dederam omnibus hominibus in Adamo.
Patet hinc perspicue, longe ante Mosem pactum Dei fuisse conventum cum Adamo; sive legem
|44| Dei primam indictam fuisse Adamo. Quod pactum, sive quam legem Dei, primus omnium hominum rescindens et evertens Adamus; quicunque homines transgressi sunt alia pacta; sive alias leges Dei: dicti sunt homines illi peccavisse sicut Adamus peccavit: vel quod idem est, dicti sunt peccavisse ad similitudinem transgressionis Adami.
Concluditur hinc tandem: peccavisse ad similitudinem transgressionis Adami; fuisse transgredi pactum, transgredi legem Dei; sicut Adam transgressus est pactum, transgressus est legem Dei. Ergo non peccavisse ad similitudinem transgressionis Adami, fuisse, nullum pactum Dei rupisse, nullam Dei legem perfregisse: quales illi homines non peccaverant ad similitudinem transgressionis Adami, de quibus hoc loco D. Paulus: quibuscum Deus nihil pepigerat: quibus nullam legem Deus indixerat: qui peccaverant ante legem Dei: qui nullo jure, qui nullo pacto divino tenebantur: qui non peccaverant imputative, quia ante legem peccata non imputabantur. Ante legem inquam illam quam Deus dedit Adamo: a quo peccatum coepit imputari, quia lex ab illo coepit esse.
|45|
CAPUT XVI.

Neminem potuisse unquam peccare actualiter sicut Adam peccavit. Infantes verius peccavisse ad similitudinem transgressionis Adami quam adultos. Legem Mosaicam expressam ad similitudinem legis Adamicae. Legem Adamicam hoc loco intelligendam.

Notanda porro sunt ex hoc loco Oseae Prophetae. Primum. Neminem unquam mortalium, vel adultum, potuisse, proprie loquendo, peccare actualiter sicut Adam peccavit. Ratio in promptu est: quia arbor scientiae boni et mali evanuit ex oculis omnium hominum, ex quo Adamus Paradiso ejectus est. Ita ut impossibile fuerit ulli unquam mortalium vel adulto, carpere fructum illum vetitum quem Adamus comedit. Atqui, non alia ratione credendi sunt homines peccavisse in Adamo quam illa, qua censentur omnes comedisse fructum illum vetitum quem Adamus comedit. Ergo si non credendi sunt comedisse fructum illum vetitum actualiter, sicut Adam illum comedit; neque censendi sunt peccavisse actualiter sicut Adam peccavit. Restat igitur ut credantur omnes homines qui peccaverunt in Adamo, peccavisse ad similitudinem peccati Adamici. Credantur inquam Gentiles, quibus lex Dei nunquam innotuit, peccavisse per imputationem istius peccati; qua censentur peccavisse non actu sed similitudine manducati fructus prohibiti, ita violatae legis ab Adamo. Credantur porro Iu
|46| daei quibus lex Dei nota fuit; peccavisse secundum eandem similitudinem, dupliciter: primo, quatenus transgressio Adami imputata eis fuit, aeque ut Gentilibus: Secundo, quatenus et ipsi transgressi sunt legem Dei quam noverunt; sicut Adamus pater eorum primus, transgressus est legem Dei quam et ipse noverat. Et hoc est proprie quod voluit Oseas hoc loco, Iudaeos peccavisse sicut Adamus pater eorum primus peccaverat.
Labitur hinc rursus in cineres quod ad hunc locum D. Pauli attulerunt Interpretes, ubi voluerunt adultos peccavisse ad similitudinem transgressionis Adami, quia peccaverant actualiter quemadmodum Adamus peccaverat. Ex eo enim quo censentur adulti peccavisse actu peccatum Adami, non amplius censeri potuerunt peccavisse ad similitudinem peccati illius: quia plus est peccare actu, quam ad similitudinem; ratione illa, qua actus qui est veritas rei, plus est quam similitudo quae est imago rei. Imo infantes verius censendi essent, secundum Interpretes, peccavisse ad similitudinem peccati Adamici, quam adulti. Certissimum enim est infantes peccavisse in Adamo. At nullo alio pacto potuit quis peccare in Adamo; quam vel actu, quod peccavit Adamus, et peccaverunt adulti secundum Interpretes; vel ad similitudinem istius peccati. Atqui infantes non peccaverunt actu peccatum Adami, secundum Interpretes. Peccaverint ergo necesse est, secundum Interpretes, ad peccati illius similitudinem.
Notandum insuper est, eandem esse rationem
|47| legis ad legem, quae peccati ad peccatum quod manavit a transgressione suae legis. Ac proinde, si peccatum Iudaeorum est similitudo peccati Adamici: consequi hinc, legem Mosaicam, quae peccato Iudaeorum causam praebuit, similitudinem fuisse legis illius quae peccatum Adami fecit. Atque adeo legem Mosaicam, neque primariam neque originalem dicendam; sed secundariam ad similitudinem primariae et originalis Adamicae expressam.
Notandum ultimo est: legem Mosaicam subaudiendam esse, ubi agitur de peccato Iudaeorum: legem vero Adamicam intelligendam, ubi agitur de peccato illo originali quod transiit in omnes homines, Iudaeos et Gentiles, ex peccato Adami. Atqui egit hoc loco Apostolus de peccato illo originali. Ergo et intellexit hoc loco legem Adamicam, non Mosaicam.
CAPUT XVII.

Peccata facta ante legem, neque imputata, neque facta ad similitudinem transgressionis Adami. Peccata facta post legem, imputata, et facta ad similitudinem transgressionis Adami. De peccato mortuo, et vivis hominibus ante legem et Adamum.

Notandum praeterea est diligentissime; nullam aliam his versibus, et toto hoc capite, sive distinctionem, sive differentiam, sive dissimilitudinem peccatorum, vel posuisse vel intellexisse Apostolum; praeter illam quae est inter peccata imputata, et peccata non imputata; inter pec
|48| cata facta post legem, et peccata facta ante legem. Peccata facta post legem, imputata: peccata facta ante legem, non imputata. Peccata facta post legem datam Adamo, imputata: peccata facta ante legem datam Adamo, non imputata. Peccata imputata post legem datam Adamo, facta ad similitudinem peccati Adamici, a quo lex coepit esse. Homines ergo qui non peccaverant ad similitudinem peccati Adamici, eos fuisse qui peccaverant ante legem et Adamum: sed quorum peccata non imputata fuerant, quia ante legem peccata non imputabantur.
Peccata eorum erant mortua ante legem. Quod voluit Apostolus infra capite 7. hujus epistolae, versu 9. Absque lege (vel ante legem, quod idem est) peccatum erat mortuum. Id est, non vivebat ante legem peccatum: nondum natum erat: nondum originem acceperat: nondum intraverat in mundum: nondum exierat in oras luminis: nondum erat dictum originale. Ergo neque factum erat ad similitudinem peccati Adamici: quia peccatum illud Adamicum factum fuit a lege data Adamo, et post legem ei datam: quia vixit peccatum ab Adamo: quia intravit in mundum per Adamum: quia originem accepit, et dictum est Originale, ab Adamo. A quo deinceps Adamo quicunque peccaverunt homines, dicti sunt peccavisse ad similitudinem peccati Adamici: peccati scilicet vivi, et originalis, quod fuit a lege, et post legem: non autem ad similitudinem peccati mortui, quod erat absque lege, et ante legem.
|49| Ego vero vivus absque lege quondam. Subjunxit Apostolus loco eodem. Id est; Ego vero non mortuus absque lege, vel ante legem. Quemadmodum enim peccatum vocaverat mortuum, quod nondum natum erat: simili argumento vivos homines absque lege et ante legem vocavit Apostolus, qui non moriebantur propter imputationem prateregressae legis. Dixit Apostolus vivos illos homines, apud quos peccatum erat mortuum: qua ratione mortuos homines ille idem alias pronunciavit, apud quos peccatum vixit.
Introduxit autem hoc loco D. Paulus hominem loquentem absque lege, et ante legem: constitutum haud dubie sub statu illo naturae, quem diximus praecessisse statum legis. Nam de se solo locutum hic Apostolum, nec versimile est; cum lex utraque et Adami et Mosis, fuerit longe ante illum: neque dici possit vixisse illum unquam absque lege.
Introduxit inquam hominem loquentem, quondam, ?????, indefinite, absque lege, et ante legem. Ergo ante Adamum, cum definite lex data fuerit Adamo.
CAPUT XVIII.

Introducitur vivus homo absque lege, vel ante legem et Adamum, loquens secundum mentem D. Pauli.

Introducamus et nos ad exemplar D. Pauli, hominem eundem Prae-Adamitam, homines Adami posteros affantem. Fingamusque illum bifrontem, qui antecedentia Adamum et legem viderit tempora; quique sequentia Adamum
|50| et legem noverit secula. Qui viderit utriusque status homines: et sub statu naturae creatos, et sub statu legis positos.
O vos! dicet ille, sub statu legis constituti: vos ego alloquor. Attendite et videte; quae differentia fuerit inter me creatum ante legem, et vos a lege sive post legem progenitos. Vivebam ego quondam sub statu illo naturae, qui a vestris praesentitus, sed neque dum cognitus fuit. Vivebam inquam sub statu illo, absque lege Dei. Et vivebam vita illa naturali tantum, quae mihi communis erat cum ceteris animantibus. Vivebam absque cognitione veri illius Dei, qui creavit coelum et terram. Et vivebam absque ulla cognitione voluntatis ejus.
Quicquid Dei notum mihi poterat esse, manifestum mihi erat lumine illo innato, et recta ratione illa quae mihi a natura indita erat *. Invisibilia Dei illius intellecta et conspecta mihi erant, a creatione mundi, et per ea quae facta erant. Praesumebam Deum illum esse, indagine illa naturali quae non nisi in uno principio creatore conquiescit: sed Deum illum non noveram. Incognitus mihi erat tunc temporis Deus ille; qualis idem erat incognitus tempore D. Pauli Atheniensibus **. Deus ille qui se toti naturae, atque adeo hominibus manifestum dederat, per potentiam suam, et per mirabilia creationis: absconderat a me faciem suam, et nomen suum; nec se mihi confessus erat, qua
* Cap. 1. Epist. ad Rom.
**Actor. cap. 17.

|51| lem se deinceps Adamo confessus est. Homini nempe illi quem ad hoc peculiariter formavit, ut se illi communicaret, et notam in illo faceret voluntatem et legem suam omnibus hominibus. Cognitio prima veri illius Dei: cognitio prima voluntatis et legis ejus, ab Adamo fuit. Quo momento notum se dedit Deus homini illi; ex eo notam fecit homini illi legem suam. Et lex Dei coepit esse ab homine illo Adamo, cui primo omnium hominum Deus se approbavit, et quem primum allocutus est.
Peccabam ego absque lege, et ante legem illam Dei: sed non peccabam in Deum; quia nulla adhuc mihi lex Dei nota erat, quae vetuisset peccatum. Remordebat me intrinsecus peccatum meum; quia me, dignitate et excellentia creationis meae, supra omnia animalia positum, infra bestias ipsas traducebat. Pudebat scilicet me peccati mei, ante legem Dei; quam non noveram, quia nondum erat; eodem modo quo pudebat Socratem et Catonem peccati sui, post legem illam Dei; sed quam neque ipsi noverunt. Accusabatur et condemnabatur peccatum illud meum, natura ipsa, et me ipso judice: qua ratione et ipse mihi ipsi eram quodammodo lex a natura.
Imo et illud: pigebat me peccati mei quondam: quia praeter legem illam naturalem, quae mecum nata erat, leges itidem aliae praescriptae mihi erant ante legem illam Dei, decretis hominum, jure gentium et civili. Quales deinceps et post legem illam Dei, praescriptae itidem leges fuerunt, Gentili
*** Cap. 2. Epist. ad Rom.

|52| bus illis quos vocatis hominibus; quibus, sicut et nobis ante legem creatis, lex eadem illa Dei fuit incognita: quales inquam leges praescriptae illis fuerunt, vel a Lycurgo, vel a Solone, vel a Decemviris. Nefas quippe mihi erat peccavisse in leges illas decretis hominum et judicum meorum mihi praescriptas: quale nefas erat vel Thracibus, vel Atheniensibus, vel Romanis, peccavisse in leges illas suas, a Legumlatoribus illis suis promulgatas.
Remordebat ergo me peccatum meum, natura ipsa et me ipso judice. Imo coërcebant peccatum illud meum Iudices ad hoc constituti, legibus illis suis gentium et civilibus. Sed peccatum illud meum mihi non imputabatur a Deo judice, quia Deus legislator mihi ignotus erat. Sciebat quid esset peccare in leges hominum: nesciebam quid esset peccare in legem Dei. Sciebam quid esset peccatum, hominibus illud prohibentibus: nesciebant quid esset peccatum, Deo illud prohibente. Peccabam in legem naturae, et in leges illas hominum, gentium puta et civiles, quae a natura ortae erant: sed non peccabam in legem illam Dei, cujus transgressio mihi imputaretur a Deo, sicut imputata fuit Adamo: et cujus imputationis nota fuit illi et posteris ejus, mori morte: morte inquam regnante et duplici. Non idcirco quod peccabam, moriebar morte; sicut Adamus deinceps mortuus est, quando legem Dei transgressus est. Non moriebar ego ante legem illam Dei, morte illa regnante et duplici, quae secuta est transgressionem legis
|53| illius divinae, et imputationem peccati Adamici. Mors mea ante legem illam, mihi pure et unice erat naturalis; non regnans, non imputata, non duplex, ut morte morerer. Moriebar, sed non morte moriebar.
Haec ita mecum gerebantur sub statu naturae, ante legem et Adamum. Vobis autem sub statu legis constitutis; et ab Adamo, vel post Adamum genitis, res aliter longe se habuit. Peccatum enim illud quod mihi erat simpliciter et naturaliter peccatum, sub natura, ante legem et Adamum: peccatum idem illud a lege et Adamo, vobis coepit esse imputatum et duplex. Peccatum quod mihi erat mortuum, quod non originem acceperat, quod non vivebat: quod cum patrabam, vivebam: sive quod perinde est, propter quod non moriebar morte, sub natura, ante legem et Adamum: peccatum idem illud, a lege et Adamo, originem accepit, intravit in mundum, et vixit in vobis. Mors quae mihi naturaliter tantum contingebat, sub natura, ante legem, ante transgressionem legis, vel ante peccatum Adami: mors eadem illa, a lege et peccato Adami, coepit regnare in vos, et imputationis causa vobis infligi. Mors mihi erat simplex ante legem et Adamum: mors vobis fuit duplex, ex quo coepit esse regnans, a lege et Adamo, propter peccatum Adami.
Quibus omnibus, clarius patet Sole ipso cum sudum est; quid fuerit non solum peccare ad similitudinem transgressionis Adamicae: sed etiam, quid fuerit mori ad similitudinem mortis Adamicae.
|54|
CAPUT XIX.

Peccatum Adami fuisse retro imputatum primis hominibus ante Adamum conditis: et damnationem mortis ex illo peccato, retro regnavisse in illos. Qua de causa illud fieri debuerit.

Tale vero fuisse peccatum Adami dixit Apostolus hoc loco, ut retro imputatum fuerit; et mors, sive damnatio mortis, ex illa peccati imputatione in illos etiam homines retro regnaverit, qui vixerant sub statu naturae, non sub statu legis: qui peccaverant ante legem, atque adeo ante Adamum.
Quod nimirum oportuerat, ratione mysterii ad salutem, non ad perniciem eorundem hominum instituti. Oportuerat enim primos illos homines, qui peccaverant impune erga Deum ante legem, quia nullius legis divinae violatae rei erant, reos fieri in reatu Adami, ut participes fierent salutis et gloriae quae est in Christo. Oportuerat primos illos homines peccavisse in Adamo, ut sanctificarentur in Christo. Quod ut fusius eloquar. Oportuerat, ut hominibus illis, ratione et virtute mysterii, censeretur retro imputatum peccatum Adami; et censeretur mors sive damnatio mortis, ex illa imputatione peccati in illos retro regnavisse; priusquam mors Christi, quae peccati Adamici fuit expiatio, quaeque gloriam salutis operatur, retro eis imputaretur: et priusquam salus quae in Christo est, quaeque vita ipsa est immortalis et aeterna, retro regnaret in eosdem, ex illa mortis Christi
|55| imputatione. Oportuerat ut quibus imputandus esset Iesus Christus, iisdem prius imputaretur Adamus. Ut quibus imputanda foret mors secundi Adami, iisdem prius imputaretur peccatum primi Adami. Ac demum, qua virtute mysterii vivere eis daretur in Christo; eadem ratione imputationis, censerentur prius mortui in Adamo. De quibus verissime potuit illud usurpari. Periissent nisi periissent.
CAPUT XX.

Peccata praecedentia, de quibus locutus est D. Paulus cap. 3. hujus epistolae; eadem esse quae facta ante legem et Adamum; quia legem et Adamum praecesserunt.

Peccata illa quae praecesserunt peccatum Adami, illa eadem fuere, nisi me fallit conjectura, quae vocavit Apostolus supra, capite 3. hujus epistolae, Peccata praecedentia: ???????????? ????????????, cum ait, Deum proposuisse Iesum Christum placamentum per fidem in sanguine ipsius; ad demonstrationem justitiae suae, praetereundo peccata quae praecesserunt. ???? ???? ???????? ???? ????????????? ?????????????. Quae praecesserunt: supple, legem. De quibus peccatis loquitur his nostris versibus Apostolus. Edixit enim peccata fuisse ante legem. At certe, quae peccata praecedentia sive antecedentia, intellexisset Apostolus loco illo capitis tertii, praeter illa quae legem praecesserunt sive antecesserunt? Ideo dicta commodissime Antecedentia, quia facta ante le
|56| gem. Quae scilicet peccata ab initio nulla et irrita, quia facta ante legem et Adamum, ex postfacto Adami convaluerant: quibusque aspersa fuerat labes imputationis ex peccato Adami, quam sanguis Christi ablueret. Vel secundum mentem et verba Apostoli: quae peccata antecedentia Iesus Christus placamentum ad hoc propositus prateriret et aboleret.
Mihi vero nihil agere videntur, qui volunt, Apostolum intellexisse hoc loco; Iesum Christum placamentum ad hoc propositum fuisse a Deo, ut praeteriret peccata antecedentia legem Mosaicam. Tanquam ad hoc propositus videretur Iesus Christus, ut praeteriret et deleret peccata facta in legem tantum a Mose promulgatam; ut solum extingueret legem Mosaicam, in quam Iudaei soli peccavissent: non autem ut maxime praeteriret, et praecipue extingueret peccata facta in legem datam Adamo: atque in primis refigeret legem illam, in quam non solum Iudaei, sed homines omnes peccavissent. Certe nulla hic res fuit Apostolo cum Mose: tota illi fuit cum Adamo: qua ratione Christus dictus est, non secundus Moses, sed secundus Adamus. Neque intellexit Mosem, vel locutus est de Mose hoc loco Apostolus, nisi quatenus Iudaeorum princeps ille, in cujus legis transgressione Iudaei soli peccaverunt, pependit, originem accepit, et derivatus est ab Adamo; non solum primo Iudaeorum parente, sed et omnium hominum principe mystico: nimirum, in quo, vel in cujus transgressione homines omnes peccaverunt.
|57| Patet ergo, locum illum capitis tertii, referri debuisse ad hos versus capitis quinti. Et peccata antecedentia de quibus illic egit Apostolus, eadem fuisse quae hic intellexit facta ante legem: non imputata per se illorum auctoribus, sed illis mystice retro imputata ex peccato Adami: ut Iesus Christus placamentum ad hoc propositus, prateriret peccata illa; et gremio illo suo, absolutionis et gratiae, auctores illorum susciperet.
CAPUT XXI.

Quomodo censeri possit, peccatum Adami fuisse retro imputatum primis hominibus ante Adamum conditis: nec non damnationem mortis ex illo peccato, retro regnavisse in illos.

At inquies. Quomodo censeri et cogitari potest, homines illos qui Adamum praecessisse intelligendi sunt, peccavisse ad similitudinem transgressionis Adami; et mortem ex transgressione illa retro regnavisse in illos? Satisfaciam huic quomodo, per alias quaestiones factas in quomodo. Et solverit illam qui unam harum solvet.
Quaero e contra. Quomodo per transgressionem illam Adami, per peccatum illud originale, censetur et cogitatur natura omnis corrupta, et labefactata omnis creatio? Quomodo censentur et cogitantur peccavisse, non dicam Infantes, sed neque dum etiam nati homines in peccato Adami? Illud enim; Omnes homines peccaverunt in Adamo: denotat, collective omnes homi
|58| nes in specie, et speciem totam peccavisse in Adamo: homines ergo omnium temporum et aetatum. Scripta sunt de morte, eadem quae de peccato. Mortem in Adamo pervasisse in omnes homines. Id est; mortem, ex quo Adamum perculit, pervasisse in omne genus humanum. Ergo in omnem speciem, et in homines omnium temporum. At quomodo censendi et cogitandi sunt decollati in uno hoc homine omnes homines, neque dum etiam nati? Nimirum intelligendi sunt primi illi homines ante Adamum conditi, peccavisse in Adamo, et damnationem mortis subiisse in Adamo; ratione eadem qua neque dum etiam nati peccavisse in illo putantur, et mortui in illo existimantur.
Quaero itidem. Quomodo censetur et cogitatur peccatum Adami imputatum Gentilibus illis hominibus, qui nati sunt ab Adamo, sive post Adamum? Quomodo censetur mors regnavisse in illos ex peccato Adami? Quaero, inquam, quomodo censeantur Gentiles illi post Adamum geniti, peccavisse ad similitudinem transgressionis Adami; et quomodo putentur mortui ad similitudinem mortis Adamicae? Gentiles inquam illi, quos ex Prae-Adamitarum hypothesi, non ab Adamo, sed ab ante Adamum creatis hominibus, oriundos statuo: ad quos neque fando unquam pervenit, vel Deus Adami, vel lex Dei data Adamo, vel peccatum mors Adami; quin neque Adamus ipse: et quorum idcirco in his imputationibus Adamicis, par omnino et eadem causa est cum Gentili
|59| bus ante Adamum conditis; quibus utique, neque Deus ille Adami, neque Adamus ipse unquam innotuit. Demonstrabitur autem paulo inferius, non ideo fuisse imputatum peccatum Adami, Gentilibus illis post Adamum genitis, quatenus illos Adamus genuit. Probabitur enim, non imputari quod manat ex traduce, sed imputari proprie, quod non materialiter generatur.
CAPUT XXII.

Analysis continua horum versuum Apostoli.

His ita explicatis, ut magis elucescant; eliciamus et contexamus hinc continuam, quam in parte secuimus, horum versuum analysin: quae talis erit.
Versus XII. Sicut per temeratam legem Dei ab uno homine, peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors: ita mors opsonium peccati, et proprium peccati inseparabile, pervasit in omnes homines, in hoc peccato, vel homine, in quo omnes peccaverunt. Quemadmodum per illam legis Dei transgressionem, peccatum imputatum fuit omnibus hominibus: ita mors per illam peccati imputationem, regnavit in omnes homines.
Versus XIII. Certe, antequam lex Dei esset, antequam lex Dei esset violata; et usque ad legem Dei, usque ad legem Dei violatam, peccatum erat in mundo, et legem Dei praecedebat. Sed illud peccatum non erat proprie peccatum; quia peccatum, proprie est transgressio legis Dei: at non existente lege Dei, nullum esse censebatur peccatum:
|60| non putabatur, quia non imputabatur. Peccatum tunc temporis censebatur tantum, vitium inhaerentis et innatae corruptionis in homine; in carne, in materia et natura hominis corruptioni obnoxia. Mors vero putabatur tantum effectus naturalis corruptionis illius: nondum enim decreta erat contra peccatum, quia lex nulla a Deo lata erat, quae imputationis notam peccato inussisset, et peccatum proprie dictum constituisset. Sed a momento illo quo lex Dei fuit, quo lex Dei violari coepit; peccatum quod non antea putabatur, exin coepit imputari: mors quae antea privatio tantum erat, exin coepit esse quid positivum, quid vivens, quid regnans. Mors eadem illa quae falce instructa erat, ut secundum ordinem naturae omnes homines demeteret: gladio armata est, ut secundum institutum legis, merum imperium in omnes homines agitaret.
Verum inquies; quod est illud momentum, a quo lex Dei fuit, a quo lex Dei violata fuit: a quo peccatum imputari, mors regnare coepit?
Versus XIV. Regnavit mors ab Adamo. Regnavit mors ab illa transgressione legis Dei, quam Adamus perfregit. Regnavit mors ab Adamo, quia imputari coepit peccatum ab Adamo. Regnavit mors ab Adamo, et pervasit in omnes homines, ut peccatum Adami, et peccata omnium hominum qui in illo peccaverant, damnatione animadverteret.
Constat de principio; videamus finem istius regni. Regnavit mors ab Adamo, uque ad Mo
|61| sem. Vel usque ad legem Mosis, et quamdiu lex Mosis obtinuit. Regnavit mors usque ad mortem legis Mosaicae: vel quod idem et clarius est; usque ad adventum et mortem Domini nostri Iesu Christi: qui legis fuit consummatio, peccati et mortis consumptio. Nulla enim est imputatio peccati, nulla est damnatio mortis iis qui sunt in Christo.
Imputatio autem illa transgressionis Adami tantum valuerat; ut mors quae ex ejus condemnatione sequebatur, regnaverit non solum in illos, qui deinceps et post Adamum peccaverunt, ad morem transgressionis illius, ad morem peccati imputati: sed etiam retro regnaverit in eos qui retro peccaverant; non ad similitudinem transgressionis Adamicae, sed ad similitudinem peccati non-imputati, quod erat ante legem illam quam Adamus violavit.
Ille vero Adamus typus erat, sed typus oppositus futuri Adami; id est, Iesu Christi. Ille erat primus Adamus: hic secundus Adamus. Quemadmodum per illum primum Adamum, peccatum quod erat ex transgressione legis Dei, intravit in mundum, et per peccatum mors: ita etiam per hunc secundum Adamum absolutio de peccato illo intravit in mundum, ac per illam absolutionem vita. Quemadmodum in omnes homines mors pervasit, in illo primo Adamo in quo omnes peccaverunt: ita etiam in omnes homines vita pervasit, in hoc secundo Adamo, in quo omnes peccati Adamici insontes evaserunt. Ac demum: quemadmodum mors quae obtinuit a peccato primi
|62| Adami, regnavit in illos homines qui non peccaverant ad similitudinem peccati imputati; sed qui peccaverant ad similitudinem peccatorum antecedentium; id est, non imputatorum; qualia erant peccata facta ante legem: Eadem ratione, vita quae obtinuit per gratiam absolutionis illam, quam generi humano comparavit secundus Adamus, regnavit in eosdem. Sive quod perinde est; praeteriit et delevit Christus, placamentum ad hoc a Deo propositus, peccata illa antecedentia, infecta reatu et imputatione peccati Adamici. Quae est absoluta comparatio inter utrumque Adamum, primum et secundum.
CAPUT XXIII.

Adamum dici primum hominem, qua ratione Christus secundus homo est.

Objicitur, Adamum vulgo dici primum hominem. Sed facile erit responsum, si dicimus, Adamum esse primum hominem, qua ratione Christus dicitur et est secundus homo. Relative nimirum et typice dicuntur invicem Adamus et Christus; ille primus homo, hic secundus homo. Notandum porro illud est curiosius quod alias tetigi, et identidem inculcandum mihi est. Adamum et Christum propositos esse hominibus, tanquam duos oppositos imputationum terminos: unum, damnationis propter crimen: alterum, purgationis de crimine: ambos, qui homines omnes imputationibus suis involverint: homines, inquam, praeteritos et futuros: et qui retro
|63| longissime ante illos creati erant, et qui post illos longissime progeniti sunt et progignentur.
Quod ut sensibilius comparatione intelligatur: concipiamus omnes homines, quotquot creati sunt a principio temporum, et procreabuntur usque ad finem seculorum, similes esse aesculo illi Virgilianae,
-- Quae tantum vertice ad auras
Aërias, quantum radice ad Tartara tendit.

Comparemus radices arboris illius, quae ad terram et Tartara ipsa defiguntur; hominibus illis ante Adamum creatis, a principio temporum: quorum notitia sepulta, et seculorum ignorantia abscondita est. Comparemus comas illius aesculi ad coelum usque luxuriantes; hominibus illis qui nati sunt a Christo, vel a tempore Christi, et qui nascentur usque ad finem seculorum. Comparemus denique truncum illius arboris; hominibus illis qui intercesserunt ab Adamo ad Christum. Trunco vero illi concipiamus duos surculos immissos, qui in truncum ipsum coaluerunt, inter radices et ramos aesculi: primum, Adamum: secundum, Christum. Ponamus Adamum primum surculum, trunco illi primo insitum, qui succo suo peccati et mortis arborem totam infecerit, ab imis radicibus ad summa usque ramorum fastigia. Ponamus Christum secundum surculum, trunco eidem illi et deinceps inolescentem; qui arborem illam medicaverit, eamque a radice ad verticem spiritu suo justitiae et vitae imbuerit. Ponamus, inquam, plan
|64| tas duas illas trunco illi immissas, inter radices et ramos arboris: quales posuimus Adamum et Christum, inter homines illos qui a principio creati sunt, et eos qui ad finem usque porro gignentur. Condiscamus hinc tandem, quod quemadmodum non necesse fuit, Adamum secundum et ultimum, fuisse ultimum omnium hominum, ut praeteritos tantum homines sub justitia sua comprehenderet. Ita neque necesse fuit Adamum antecedentem et primum, fuisse primum omnium hominum, ut futuros tantum homines sub peccato suo concluderet. Condiscamus, inquam, Adamum dici primum hominem, qua ratione dicitur Christus secundus homo.
CAPUT XXIV.

Adamum dici primum hominem, qua ratione primus homo peccator est. Imputationem peccati Adamici non fluxisse ex Adami traduce.

Imo inquies; non dicitur Adamus, ratione illa tantum, primus homo: sed et dicitur absolute, primus et pater omnium hominum. Respondeo; Adamum dici itidem posse primum et patrem omnium hominum, quatenus homines omnes in illo peccaverunt; et quatenus primus et pater omnium peccatorum est. Simili ratione dicitur Abrahamus pater omnium credentium: imo pater Adami ipsius, quatenus Adamus credidit, et quatenus ex fide justificatus est. Ita Christus vocatus est primitiae resurrectionis; et primus omnium hominum qui resurrexerunt; quam
|65| vis alii resurrexerint longe ante Christum, scriptura sacra teste. Dicitur Abrahamus pater omnium credentium; quoniam fides imputatur omnibus credentibus ex fide Abrahami. Vocatus est Christus, primitiae resurrectionis, et primus omnium qui resurrexerunt, quoniam resurgitur in Christo et per Christum. Simili argumento, nuncupatur Adamus primus et pater omnium hominum, quia primus homo peccator, quia pater omnium hominum qui peccaverunt, quia peccata fuere imputata omnibus hominibus ex peccato Adami, quia omnes homines peccaverunt in Adamo.
Neque vero necesse fuit, omnes homines duxisse originem ab Adamo, ut censerentur omnes peccavisse in Adamo, vel ut eis peccatum Adami imputaretur. Vitium certe naturale et materiale peccati, derivatur ex traduce; sive ex vitio naturae humanae, et materiae ejusdem ex qua Adamus et ipse formatus est. Sed vitium imputationis, sive imputatio ipsa peccati Adamici, quae pure est intellectualis, emanavit a transgressione legis quam Adamus violavit, nulla adhibita generatione naturali: quatenus intelligitur transgressio Adami mystice effusa in illa omnia quae imputationi Adamicae subjacebant.
Ita quando ira Domini saeviit in sexaginta mille Iudaeos propter peccatum Davidis: putandumne ergo fuit, Iudaeos illos oriundos ex Davide, ut eis peccatum Davidis imputaretur? Neutiquam. Imo illis peccatum Davidis imputatum fuit, quatenus
|66| David princeps eorum et caput erat; quo nomine referebat populum omnem Iudaicum; et qua ratione populi dicuntur plecti propter deliramenta suorum Regum. Ita quando fideles omnes, Iudaei et gentiles, dicuntur filii Abrahami; anne ideo censendum est, gentiles natos esse ex semine Abrahami, ut illis imputetur fides quae est ex Abrahamo? Vel rursus: anne ideo censenda est imputata fides Abrahami Iudaeis ipsis, quatenus Iudaei sunt semen Abrahami, et quatenus ab illo naturali generatione prognati sunt? Nihil minus. Sed dicuntur ratione spiritali et mystica, Iudaei et gentiles, filii Abrahami: quatenus Abrahamus quoad fidem, vices sustinuit omnium fidelium Iudaeorum et gentilium: et qua ratione sola dictus est indefinite, pater credentium. Hinc nimirum est, quod tam subtiliter D. Paulus disputavit capite 9 ad Romanos: non omnes Iudaeos ex semine Abrahami, reputandos in filios Abrahami: sed illos tantum qui sunt filii Abrahami, secundum promissionem et fidem: id est, secundum spiritalem Abrahami generationem. Idem prorsus statuendum est de imputatione quae est ex gratia Christi. Nullos enim natos habuit Christus, natos inquam secundum carnem, quibus imputaret suam gratiam. Plures certe propagavit spiritales filios, super quos purgatio et gratia ejus spiritaliter et mystice effusa est; non materialiter, non carnaliter, neque ex traduce.
Sed et imputationem illam ex peccato Adami non fluxisse in omnes homines ex Adami semine,
|67| demonstratur clarissime per exemplum Mundi totius, cui peccatum Adami fuit aeque imputatum. Terra enim maledicta fuit propter peccatum Adami: et totus orbis labem imputationis accepit ex peccato illo. Nullus autem dixerit, Mundum oriundum vel natum esse ex Adamo. Sufficit nempe credidisse, Adamum mysticam induisse personam mundi totius et omnium hominum. Cui Adamo tanquam Syndico et defensori rerum omnium creatarum, significata lex Dei, censeretur significata toti mundo et omnibus hominibus. Quam legem Dei si violaret homo ille, nomine illo quod praeferebat, et quo referebat creationem universam, imputaretur illi homini, et omnibus hominibus, et toti mundo. Imputaretur inquam peccatum illius hominis omnibus hominibus, praeteritis, praesentibus, et futuris: qua ratione fides ex Abrahamo, imputata fuit fidelibus omnibus, praeteritis, praesentibus, et futuris: qua ratione itidem Christi obsequium; quo vicem Adami pensavit, imputatum fuit omnibus hominibus, prateritis, praesentibus, et futuris.
CAPUT XXV.

Explicatur D. Paulus Actorum capite 17. Ex uno sanguine , non esse, ex uno Adamo.

Non movet me quod introducitur D. Paulus in Areopago dicens, Actorum capite 17. Deum fecisse totam hominum gentem ex
|68| uno *** sanguine. Non enim concluditur hinc, ut vulgo receptum est, homines omnes oriundos ex Adamo. Imo illud tantum, Deum compegisse omnes homines, ex una eademque materia, ex una eademque terra, ex uno eodemque pulvere, ex una eademque carne, ex uno eodemque sanguine. Quae locutio vulgaris est in sacris literis. Ecce et me sicut et te fecit Deus: et de eodem luto ego quoque formatus sum: aiebat Eliu ad Iob. Tale illud est Domini nostri D. Petrum alloquentis. Simon Barjona, caro et sanguis haec non retexit tibi. Nec praetereundum est quod hoc loco Actorum, signate distinxit Apostolus materiam a progenie hominum. Materiam fecit ex sanguine: progeniem duxit a Deo. Ubi dixit, Fecit ex uno sanguine totam hominum gentem. Deinde conclusit, Progenies ergo Dei cum simus. Non dixit, Progenies Adami cum simus. Quippe qui alloquebatur, non Iudaeos, sed Athenienses gentiles: et respiciebat, non particularem illam creationem Adami, qua Deus Iudaeos in Adamo sibi peculiariter finxit et efformavit filios: sed generalem illam, qua Deus naturam ipsam, et omnes homines ad sui imaginem creavit: et secundum quam imaginem dicuntur indistincte omnes homines progenies Dei.
****Vulgata editio vertit, ex uno, simpliciter. Sed in autographo Graeco legitur expressim ??? ?????? ??(?????. Ex uno sanguine.

|69|
CAPUT XXVI.

Exercitationis epilogus.

Exegi quae habebam super his versibus Apostoli, de imputatione peccati, et de regno mortis, ab Adamo: nec non de hominibus illis qui non peccaverant ad similitudinem transgressionis Adami; quos peccavisse ante Adamum posui. In quibus tria sunt quae benignus lector perpendat velim.
Primum est. Commodius multo responderi posse objectionibus illis, quas intentant in hanc nostram positionem vulgata opinio; quam responderi queat intricatis illis incommodis, quae mea haec positio attulit contra vulgatam opinionem.
Secundum est. Nullum prorsus oriri incommodum (quod mihi saltem visum fuerit) ex positione hac: imo e contra commoda multa ex illa percipi. Lucem magnam afferri, cum Euangelio, et versibus his D. Apostoli; tum etiam historiae Geneseos. Conciliari Genesim et Euangelium, cum Astronomia veterum, Historia et Philosophia gentium vel antiquissimarum. Itaque si venerint Chaldaei ipsi, vetustissimi illi Astronomi, penes quos erant rationes cursus syderum, a multis retro centenis annorum millibus (ut aiunt) compositae et confectae: si venerint antiquissimi Aegyptiorum Chronologi, cum antiquissimis Regum suorum dynastiis: si venerit Aristoteles ipse: si venerint cum Aristotele Sinenses, philosophi et chronologi for
|70| sean eximii: vel si qui olim reperientur sagaces apud Australes et Septentrionales incognitos: quibus, sicut et Sinensibus, Aegyptiis, et Chaldaeis, suae sibi sint epochae, a pluribus annorum myriadibus traditae et cognitae: Accipiant ultro illi omnes expositione hac historiam Geneseos, et fiant lubentius Christiani.
Tertium est quod unice benignum meum lectorem oratum volo. Ut quaecunque hic congessi, scripta putet Exercitationis gratia. Nihil enim ausim asserere de his quae videntur parum convenire cum recepta opinione totius Ecclesiae. Cujus praeceptis, atque illud iterum edico, totum me sine fraude et devotissime addico.
Deo duce et auspice.