De Admirandis, Pag. 14nn
 
Vanini, De Admirandis

/p. n. n. 14/

Typographus

Lectori

Nulla re magis itur consultum generi

humano, quam cognitione rerum,

quas Deus fecit occultas, ut, tanquam

lapilli in obscuro, secretius

emicare possent. Pauci vero sunt quos ardentis

virtutis afflatus in hoc studium excitavit

et sentimus vix fieri, ut singulae aetates singulos

ferant. Unicus aetate nostra verus Philosophorum

Princeps et Aristoteles redivivus

ab omnibus doctis noscitur Iulius Caesar Vaninus, qui

omnes scientiarum Deos intulit Latio et aeternitati

iam ante litavit. Unde nos, publicae utilitatis

solliciti, alia eius monumenta, quae avarius

retinebat, per idoneos exscriptores nancisci

curavimus. Itaque eius Dialogi lx, totius

Philosophiae arcana continentes, ad manus nostras

pervenere, quos duobus integerrimis

doctissimisque viris tradidimus, ut ad maiorem

tuam, Candide Lector, facilitatem quatuor

in libros dividerent et cuique libro apponerent

titulum, quod libenter illi praestarunt

et libentius nos in lucem damus, sine

expresso illius consensu, non tamen sine concessu.

Nam, cum hic labor noster ad finem accederet,

illum furti istius nec manifesti certiorem

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum