De Admirandis, Pag. 3
 
Vanini, De Admirandis

/p. 3/ I. C. – Quia inassuetis novae sunt species, omne

autem novum valde immutat sensum. Alex. –

Scite quidem, sed quid istud ad tuam excusationem?

I. C. – Plurimum, ni fallor. Meliorem

enim aetatem in peregrinationibus et in aulis

Principum cum temere, frustra et misere prodegerim,

parum idoneum me agnosco huiusmodi

perplexissimis philosophicis disputationibus

explicandis. At quae maxime praeclara sunt,

diligentissima indigent enucleatione. Alex. –

Id quidem verum est, sed tibi lectissimae non

desunt observationes infinitae pene lectionis,

quas adhuc adolescentulus selegisti, adest ingenij

vigor insignis acerrimumque iudicium, quod

sapientiae animam vocare soleo. I. C. – Non hos

amabo indebitae mihi laudis stimulos addas, ad

acuendum animum nostrum longo marcidum

otio. Alex. – Illi igitur nihil praetermittendum

est quod ad pleniorem sese offerat contemplationem.

I. C. – Non aspernabor tam bellam addiscendi

occasionem. Tua igitur fretus humanitate,

accuratissima succulentissimaque oratione

tuae studiosae voluntati morem gerere enitar,

dummodo, si quid erravero, foras te non

elaturum, per sacros Aristotelis Manes iureiurando,

mihi pollicearis. Alex. – Itane saeculi nostri

iuventuti invides ut ne guttam quidem ex

tuis opulentissimis secretioris philosophiae fontibus

degustandam concedas? I. C. – Non es nescius

me in disputando a popularibus opinionibus

abhorrere, itaque quae a me dicentur,

quo a vulgo erunt remotiora, eo propinquiora

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum