/p. 10/ materiae primae, veluti haec inferiora. At pars a parte
non differt essentia. Alex. – Verum enimvero, vir
ingeniosissime, vide quid inferas, nam, si eadem
esset coelorum ac pulicis seu scarabaei materia,
ut asseris, coeli vilescerent. I. C. – Nequaquam.
Humanum siquidem corpus, subiectum cum sit
divinae substantiae, quae dicitur intellectus, non
est minus nobile quam coeleste: hoc non informatur
ab Intelligentia, illud autem informatur
ab intellectu. Hominis tamen materia alia non
est a materia stercoris asinini, id quod in compositi
dissolutione per formae absentiam conspicitur.
Quis enim in Sanctorum Innocentum
vel Divi Sulpitij cimiterio a murina et vermiculari
materia humanam discernere vere valeat?
Nemo prorsus. Alex. – At merito, ni fallor,
obijciam, coeli materiam nulli esse corruptioni
obnoxiam, nostri vero quam plurimis. I. C. –
Istud vero pernego; ipsa enim nunquam corrumpitur,
sed id quod ex ipsa fit. Alex. – At coelestis
materies ab ignis qualitatibus non destruitur,
cum nihilominus tam propinqua ei sit, nostri
vero materia maxime. Haec ergo ab illa diversa
censenda est. Nam in nono Divinae Philosophiae
scriptum est materiam esse passionis principium
et causam propter quam patitur patiens.
Quae igitur communem habent materiam, communem
quoque habere naturam ad mutuam
actionem ac passionem, in duodecimo eiusdem
et in primo De generatione decretum est,
ac propterea coelum, si eandem cum igne contiguo
materiam possidet, ab eo consumetur. I. C. –
