/p. 18/ et infinitae virtutis. At in primi mobilis
motore est aliquid simile potentiae, actio namque
crastinae revolutionis nondum in actu est, in
potentia igitur ad illam est. Eius insuper actio
est cum tempore et finita secundum partes.
Alexander Aphrodisiensis arbitratus est
Deum, non motoris, sed finis habere rationem.
I. C. – Ita est, memini. Alex. – Nectarea igitur
divini viri verba in medium adducas, quaeso.
I. C. – Libenter. «Motus coeli – inquit ille – propterea
infinitus est, quia Deus infinitus. Movetur
enim coelum ut ei sit simile, quod quia nequit
infinitum esse, assequitur id, quo potest modo,
motus scilicet perpetuitate». Alex. – Sed dic mihi
quid censes de Peripatetici Senatus sententia.
Inquiunt enim illi, primum coelum ab Intelligentia
rotari. I. C. – Fabella haec est, etsi magnos
habet auctores. Alex. – Cur ita tibi videtur? I. C. –
Hac de causa videlicet, quia ad hunc modum esset
profecto Intelligentia sicuti iumentum ad iugum
molae trusatilis alligatum. Praeterea primum
corpus impellens necesse est aliquo modo niti.
At Intelligentiam quis unquam dicet niti? Nec
movere igitur orbem. Ad haec istud addi potest
argumentum: si Intelligentia moveret coelum,
et ipsa moveretur; nam ex Aristotele necesse
est omne quod movet moveri. At Intelligentia
non movetur, quia corporea non
est (nihil autem movetur praeter corpus, inquiunt
Averrois sectatores), ergo nec movebit.
Alex. – Verum enimvero, si obijcerem
quemadmodum anima seipsam movet movendo
