De Admirandis, Pag. 19
 
Vanini, De Admirandis

/p. 19/ corpus, ita et Intelligentia seipsam

movet movendo coelum, quid responderes?

I. C. – Parum aptam mihi videri istam comparationem.

Nam anima non movet se, sed corpus.

Ipsa vero movetur per accidens, quia a corpore

movetur, motu tamen aequivoco. Id quod

de Intelligentia dici non potest, quia, cum non

sit in materia, neque per se neque [per] accidens movetur,

sicuti neque lux in aëre moto. Concludam

itaque unico verbo adversus Intelligentiarum

coelorum motricium inventores et

fautores: si Deus Optimus Maximus omnium rerum

causa est immediata et ubique est nec otiosus,

quid, quaeso, opus est Intelligentijs? Dicite mihi,

perbelli Intelligentiarum cupitores et amasij:

si infinita Dei potentia est ad omnia non modo

sufficiens, sed etiam superabundans, si absque

Intelligentiarum ministerio coelos creavit

et omnem eorum ornatum inenarrabili

complexus est artificio, cur eos sine Intelligentiarum

adminiculo movere nequibit?

Alex. – Dij boni! Adstipulari mihi videntur

haec argumenta ratiocinationi cuidam, quam

per somnium nocte praeterita constituebam.

I. C. – Age, sodes, enarra nobis somnium istud.

Alex. – Existimabam profecto ei me subscribere

opinioni: unicam scilicet esse duntaxat rerum

omnium formam, quanquam nihilominus res

ipsae sint diversae, sicuti unica est corporis nostri

forma, cuius alioquin partes admodum

sunt differentes, quarumdam vero etiam principia

contraria, ut pituitae et bilis flavae, carnis

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum