/p. 21/ animam in hoc coelesti animali agnoscant;
sic enim illam Aristoteles definivit: «Actus
corporis organici potentia vitam habentis». Haec
autem definitio coelesti animali competit, igitur et
definitum. Alex. – Tu quid sentis? I. C. – In coelo materia
est. Alex. – Placet. I. C. – Et forma igitur.
Alex. – Concedo id quidem. I. C. – At forma haec
brutalis non est, cuiusmodi elementis inest.
Alex. – Haud inficior. I. C. – Neque forma haec
est Intelligentia. Illa enim in materia nullo
modo est, igitur anima est, ergo movens est. Non
igitur coelos movet Intelligentia, nisi eos absurde
dicamus duos habere motores. Alex. – Haeccine
mihi tendebas retia? sed quia nunc pia
religio quosdam incessit, quominus apponentibus
coelo animam assentirentur, quid libere
profiteri possumus? I. C. – Istud, ni falsus animi
sum: coeli molem a propria forma gyro agitari,
quemadmodum elementa. Alex. – At quomodo
coeli certis statisque legibus moventur, si
divinae Mentes illae motrices, primae participes
Sapientiae, non adsistunt? I. C. – Quid mirum? nonne
in vilissimis horologiorum machinulis, ab
ebrio Germano elaboratis, certa stataque motus
lex viget? Ut silentio praeteream tertianae et
quartanae febris motum, qui certis advenit et
recedit spatijs, ut ne momento quidem lineam
transiliat. Mare quoque certis statisque temporibus,
a sua forma, gravitate nimirum, ut vos Peripatetici
asseritis, agitur progressionibus et regressionibus.
Quinimo, cum coelum semper eodem
feratur motu, a sua pura forma, non ab Intelligentiae
