/p. 24/ qui designari potest intellectu duobus
ubi, tam Saturni, quam capitis Arietis. Alex. –
Ingenue fateor subtiliora haec esse dogmata,
quam ut a me percipi queant. Missa igitur haec
faciamus et disquiramus parumper, si tibi ita
sedet in animo, an coelum opus habeat centro
immobili circa quod volvatur. I. C. – Philosophorum
vulgus affirmat. Alex. – Scio equidem, namque
Terram – inquiunt – iccirco factam immobilem ut
circum eam coelum verteretur. I. C. – At enimvero
posset ipsa nihilo secius in puncto moveri. Non
enim eo motu exiret e proprio loco, nihilque
propterea flagitij in coeli rotationem committeretur.
Ad hoc: si coelum egeret corpore super
quo rotari deberet, idem ei ab igne praestaretur,
quod illi a Terra praestari scribunt, nunquam
enim de suo loco decederet ignis. Praeterea coelorum
rotationes non magis egent Terrae stabilitatis
ut moveantur, quam Terra ipsa indiga
puncti illius medij, quod centrum vocant, ut non
moveatur; nam, etiam tellure amota, nihilo secius
gyris illis sempiternis coelum agitaretur,
cuius motionis – ut subtilius loquar – causa non
est puncti immobilitas, sed huiusmodi in loco
motionis. Si enim esset alibi punctum, aliubi quoque
moveretur; quin ne hic quidem ingenij
nostri vigor obtorpet. Punctum illud nihil est;
quomodo ergo erit causa existentis rei? Quippe
motus res est. Addam subtiliora, non esse punctum
id principium ullo modo coelestis circinationis,
quemadmodum nostrorum circulorum,
sed e contrario effectam puncti speciem in nostro
