De Admirandis, Pag. 27
 
Vanini, De Admirandis

/p. 27/ ob causam universam mundi materiam a

corruptione, ut audio, vindicas, quia materiae

nihil est contrarium. I. C. – Quid hoc ad te? Huius

rei veritas sit penes praescripta Religionis.

Philosophemur, si placet. Alex. – Nihil mihi

optabilius. Sed vis ut verum fatear? Nec mihi

philosopho arridet sententia tua de coeli aeternitate.

I. C. – Age, dic, sodes: quam ob causam?

Alex. – Si coelum esset aeternum, aliquod infinitum

esset alio infinito maius; consequens est

falsum, ergo et antecedens. I. C. – Nego tibi, seu

potius Algazeli, a quo desumpsisti, maioris sequelam.

Alex. – At ego probo. Solis enim plures

sunt quam Saturni revolutiones et utraeque

sunt infinitae ex hypothesi, qua constituis coelum

esse aeternum. I. C. – At istud non est sic intelligendum,

neque enim tibi concedo Solis

revolutionem esse trigesimam revolutionis Saturni

partem. Sed est una intellectione perceptibilis

pars suae infinitatis, quae, tametsi est pars,

tamen est in infinito, propterea quod est continuata

supra omnem numerum. Neque infinitum

aliud alio infinito maius minusve est. Sed

motus ipsi plures aut pauciores in partibus ipsis

tantum comparati. Perpetuitas autem eadem

et una est in omnibus continuata, neque propterea

per suas partes communicata. Alex. – Dij

immortales, homini homo quid prodest! Algazelis

argumentationi ut satisfacerem, quot

pervolvi libros, quot devoravi molestias, quot

exantlavi labores, quot mihi fuerunt noctes insomnes!

Tu vero nunc tribus verbis scitissime

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum