/p. 34/ obstupefieri piscatoris manum per arundinem a torpedine,
ipsam autem arundinem torpedo non stupefacit,
quia non est apta pati, recipit tamen stuporis
vim? Sic Luna solares excipit radios, quibus tamen
non afficitur. Alex. – Negas igitur pati Lunam? I. C. –
Ut Aristoteli obtemperem, cuius Manes si mihi ignoscerent,
Lunam in eclipsi maxime pati dicerem. Constat
enim in Luna fieri aliam praeter quam in loco
mutationem; non est autem, fateor, mutatio
per qualitatem praedicamentalem, quia lux in praedicamento
non est, mutatur quotidie Luna,
lucis patiens diminutionem. Cum autem diminutio
sit in eodem genere cum ablatione et
privatione, sicut pars cum toto, necessario
dicendum est quemadmodum tollitur a
parte lunare lumen, ita eadem ratione a toto
auferri posse. Calorem a Sole exceptum reflectit
Luna terris, patitur igitur. Quis enim non dicat pati
id, quod recipit illud, quo carebat? de
obscuratione quis dubitat? Luminis igitur detrimentum
patitur, nisi quis negare audeat haud
pati id, a quo tollitur illud quod habebat. Alex. –
At cur divinum coeli animal pati asserere non
erubescis? I. C. – Quinimo et coelestes quoque
animi patiuntur. Hi namque, cum Deum intelligunt,
perficiuntur, et, tametsi non mutantur,
quia perpetuant aequaliter intellectionem, propterea
tamen, quia aliunde accipiunt unde dependent,
dicuntur ab eo sic affici. Sed, quaeso,
dic, sodes, cur vos Peripateticos non pudet
asserere rotatrices Mentes illas sola sui intellectione
gyro agitare orbes suos? Alex. – Quid
