/p. 71/ excalefactus nequit ad suam redire frigiditatem.
Sane in angusto carcere conclusi captivi, quibus
nulla fenestra est, nullus ianuae hiatus,
moriuntur, quia aër ultro citroque tractus,
emissus, commeans a pulmonibus calefit,
nec in spatio laxiori est quantum sit satis
ad incalescendi vicissitudines atque ad pristinam
redeundi frigiditatem. Hinc scitissime
Hippocrates asserebat stipatam supellectilem
calefieri atque corrumpi. Alex. – Memini. Imo
hanc ob causam armelinas et sebellinas
pelles, quibus in hybernos usus togas ornare
soleo, hesterno die australi aurae ventilandas
exposui. I. C. – Aquilonari potius debuisses obijcere.
Alex. – Cur ita? I. C. – Quia frigida et sicca
tempestas, asservandis rebus accommoda frigore
ac siccitate coeli obdurescunt tegmina,
quare pili non defluunt, imo et vermiculos
et tineas, quae vestimenta depopulantur et vel
corrosione vel attritu vitiant, exarescere contingit
et aboleri in frigida siccaque aura, qualis
est aquilonaris; secus in humida quemadmodum
australis est. Alex. – Mihi haec probarentur,
nisi compertum esset et, in his brumalibus
ferijs frigidissimis iuxta et siccissimis, pelles illas
adhuc concepisse detrimenta. I. C. – Forsitan
nocturno tempore lecto imponebas. Alex. –
Ita est. Sed quid hoc ad vermiculorum generationem
et ad pilorum defluvium? I. C. – Calida et
humida progenerandis sordidis animalculis idonea
sunt, quare aestivis mensibus auraque subtepida
coenacula, cellae prompturiae, arcae cimicibus, culicibus,
