/p. 101/ tollet aeternitatem. Materia namque prima
in tot portiunculas dissecta, non iccirco
aeternitatem amittit; quapropter mare, etiamsi
divisum in partes esset, non ideo tamen fieret
non aeternum. Alex. – Habesne aliam Cardani
rationem? I. C. – Maxime. Alex. – Quaenam illa
est? I. C. – «Si mare – inquit Cardanus – initium habuit,
ab initio dulce aut salsum erat. Non salsum fuit,
cum tantum salis non potuerit immisceri [quod] aquam
corrumperet; sincera enim omnia facta esse existimandum
est. Nam quae nascuntur, ut lacus et flumina, sapore
carent [...]. Quod, si sapore caruit ab initio, successu
vero temporis, factum est salsum, salsugo aetates habet.
At non habet, neque enim nunc salsius est, quam olim fuit;
nunquam igitur mare factum est; itaque neque mundus».
Alex. – Argumentum hoc sane validissimum
est. I. C. – Imo nihil concludit prorsus adversus
eum qui dixerit mare fuisse ab initio salsum. Imbecillis
enim est ratio quam obijcit: omnia scilicet
pura facta esse ab initio. Nam, si extitit salsitas
inter alia entia, alicui enti infuisse necesse
est. Si qua terra salsa fuit tunc, quod Cardanus
non negat, nonne potuit et aqua esse? Multo
minus militat argumentum adversus nos, qui
credimus mare fuisse dulce cum fieret; nam
et dulce nunc etiam in imo est, ut aiunt. A tempore
igitur additam salsedinem propter tenuiorum
partium ablationem et habere etiam
aetatem (ut eius barbaris vocibus utar)
salsuginem non inficimur. Ergo salsedo intenditur.
Concedo. Aliam enim alijs in locis salsedinem
esse manifestum est, ergo et temporibus