De Admirandis, Pag. 102
 
Vanini, De Admirandis

/p. 102/ alijs aliam esse par ratio est. Accidens enim

est non a forma, sed ab accidenti mixtione.

Alex. – Legi apud Lemnium[4] in Zelandia Oceani

aquas salsescere magis in aestate, quod ubique

fieri credo; ex ustione enim fit salsitas, eius igitur

accessu intendi par est. Quid tu igitur sentis?

I. C. – Ingenue fateor sola mihi Religione

persuaderi mare habiturum esse finem. Alex. –

Cur ita? I. C. – Nam a qua tandem vi tanta aquarum

moles aboleri poterit? Alex. – A Sole.

I. C. – Nequaquam. Reddit enim quod accipit,

quare, etsi a mari aquas exhauriat, iterum

mutua gratiae depensione eidem restituit. Alex. –

Forsitan ab igne? I. C. – Sane non a nostrati. Hic

enim perpusillus est et non dubito quin omnes

foci, qui sint supra terram ab unius fluvij

aquis extingui possint, neque a fabuloso

ignis elemento, non enim a suo loco, qui sursum

esse dicitur, dimovebitur; aqua igitur, quae

ima petit, ab hoste illo tuta erit. Alex. – At, quaeso,

dilucidius tuam, si libet, explices opinionem.

I. C. – Libentissime. An et a quibus mare initium

habuerit (si mundi inchoationem praedicare

fas est philosopho) libenter responderem a

vastissimis diluviorum tempestatibus nec non

a quotidianis imbrium et fluviorum accessibus,

quare et congregationes aquarum maria

appellavit Divinus Hebraeorum Philosophus. Finditur

terra exhalatione, quare, facto terraemotu,

contingit fontes et fluvios, qui subter terram sunt,

coniugari. Alex. – At quomodo ex pluvialibus et

fluvialibus aquis mare sumpsit exordium, si ex eis

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum