/p. 223/ Ea est: ex galli semine, quod in ovo est, pullum
generari, quandoquidem ex ijs duntaxat ovis
pulli generantur, quae gallinacei semen continent,
nec adeo debile illud est ut vitelli et albuminis
ope indigeat ad pullum efformandum.
Alex. – Sunt qui dicunt ex ovi putredine generari
pullum. I. C. – Mentiuntur. Fracto namque
putamine, corruptum nihil intus invenitur, sed
perfectum; corruptum intelligo, sicut in putrefactione.
Alex. – Estne alius avium procreandi
modus? I. C. – Maxime. Apud Belgas sunt
corniculae, quas monedulas vocant petraeas,
quod in excavatis petris, non in arboribus nidulentur,
vulgo «steencauwe»; hae, non caeterarum
alitum more in dorsum insilientes compressoque
foemellae corpore venerem perficiunt, sed
conniventibus fixisque oculis se obtuentur atque
ita foemina ex maris oculis lachrimas ac
rosidas guttas continuo obtutu elicit, quas absorbet
et sic concipit. Alex. – Mira narras et
non credenda. I. C. – Parum abest a vero suspicio.
Alex. – Audesne fabellam hanc veritati constituere
asseclam? I. C. – Placido animo rationes
excipias: seminis materiam e cerebro suppeditari
apud non ignobiles Philosophos receptum
est. Sane qui aliquam in cerebro offensionem
accepit, infoecundus redditur; hinc fit ut ijs venis
et arterijs, quae pone aures sunt, resectis aut
exustis, foecunditas adimatur, ut de Scythis
Hippocrates prodidit. Forma seminis, quae illud efficit
ad generationem idoneum, spiritus est per totum
corpus diffusus; quapropter spumescens
