/p. 257/ corpori affigat. Novi matronam, quae ex
leporis obtutu, infantem edidit labello supremo
bifido ac bifurcatim dissecto. Alex. – At
cur aliqui nascuntur geminis membris, quae
redundant ac supervacanea sunt? I. C. – Illorum
matres in conceptu vel gestationis decursu
dupla rerum simulacra in animo conceperunt
vel eorum oculis se obtulerunt ex suffusis
crassis vaporibus vel cum distractis
divulsisque spiritibus, qui in pupillae punctum
dirigi debebant, cernendi aciem diffindi
ac dissecari contigit, quare geminatam illam
speciem una cum humorum confluvio,
qui in eas partes circa quas imaginum conceptus
versatur, decumbunt, ad foetum devolventes,
eius etiam partibus affabre elaboratis
tanquam secundariam operam vel operi
appendices affixerunt. Si mulier imaginatae alterius
speciei membra emoliri valet, ut a te conspectae
oviculae belluae marinae caput habentis
exemplum testatur, cur non eiusdem duplicatas
particulas? Alex. – Sed cur nonnulli producuntur
animantes imminutis, inutilibus,
truncis decurtatisque membris? l.C. – An
non satis uberem seminis materiam Natura
nacta est? an id evenit ex defectu humorum
atque alimenti fomentique penuria? an naturales
facultates in elaborandis articulis sunt
invalidae, suisque viribus minus instructae? An
his omnibus dotibus ac facultatibus affatim
Natura insignita erat, uterum tamen consecuta
est angustum, splenem induratum ac
