/p. 222/ Alex. – Experimento id verum esse nobis comprobatum
est. I. C. – Esto. Ego tamen sic Aristoteli
obijcio: si albumen unum, vitella gemina
gemellos pullos edunt, ex vitello igitur oritur
pullus, non ex albumine. At si ex albumine pullus
fit, quomodo ex uno albumine fiunt pulli
gemini? Praeterea, si fit pullus ex albumine, nobilius
igitur albumen erit quam vitellum. Si
vitellum cibus tantum est, quare igitur vitellum
in loco nobiliori collocatum est, in medio
scilicet, albumen vero pro stipatore aut munimento
habetur? Alex. – Recte confutas. Sed Cardani[11]
nostri sententia quae fuit? I. C. – Ex vitello nasci
alas et crura et albumine reliquum corpus.
Alex. – Libentius ego vulgo assentirer a vitello
pennas fieri, verisimile namque est ex terrestriori
eius parte illas concreari et ex tenuiore
cibum suppeditari, vel potius, Galeni placitis
adhaerendo ex luteo carnes, ex candido ossa et
nervos. Sane Galenus profitetur ex menstruo
sanguine confici nostras carnes, ex semine ossa,
nervos, venas etc. Sed quo rationis stabilimento
suam Cardanus tuetur opinionem?
I. C. – Quia «pulli – inquit – qui ex ovo, cuius lutea duo
sunt, absque sepiente membrana, capite uno, sed quatuor
alis et totidem pedibus nascuntur arbitranturque
prodigium, quale olim Mediolani contigit».
Alex. – At quomodo ipse novit gemina ibi fuisse
vitella et membranas abfuisse? I. C. – Ego vero
sic a Cardano quaererem: quomodo duo sunt
vitella, si nullo septo herciscuntur? Alex. – Tuam
igitur nunc sententiam nobis proferas. I. C. –
