/p. 258/ callosum, coxendices eminentes atque introrsus
retortas aliaque obstacula, quae infantem
adolescere atque omnibus suis numeris
absolvi prohibent. Profecto tenerae
corporis partes ob tantas difficultates et obices
dilatare se oblatoque alimento perfrui
nequeunt, sed cohibentur quominus in venustam
corporis formam decentesque articulos
excrescant. Nam, quemadmodum arboris
in saxoso solo consitae radices undique
diffundere se non possunt, sed obstaculo impeditae
retorquentur atque incurvescunt repulsaeque
resiliunt, sic in animantis corpore,
cum foetus effingitur, vel vasculi angustia, vel
alimenti inopia, aut calli cuiusdam obiectum
obstat, quominus membra articulatim distincteque
efformari queant. Alex. – De monstrorum
causis apud Aristotelem et Albertum
nonnulla perlegeram; veruntamen quisquiliae
sunt, si cum tuis conferantur subtilitatibus.
Sed alium mihi ex animo scrupulum
evellas rogo, qui me dies noctesque stimulat
ac pungit. I. C. – Quid est?
