/p. 333/ cupiens unum esse cum re amata, appetit
corporum coniunctionem effecitque ut duo
spiritus, osculorum coniunctione, fiant unus.
Quare amoris fundamentum cum putarent
esse sapientes, basium, graeca voce, donarunt.
Alex. – Cur in laetitia ridemus? I. C. – An quia
spiritus late se propagant, hinc dilatantur musculi,
qui a lateribus buccae sunt, faciuntque
illum oris motum, qui risus dicitur. Alex. – At
cur in contempu subridemus? I. C. – Quia est
ira subadumbrata, qua spiritus effunduntur.
Alex. – At cur ij, qui in praecordijs vulnerati sunt,
ridibundi perire dicuntur? I. C. – An quia – ut dixi –
risus fit a dilatatione diaphragmatis, ex qua dilatatio
quoque musculorum, qui circa buccas
sunt, per consensum fit. Alex. – Cur in titillatione,
quam italicum vulgus paulo corruptiori
nomine vocat tectigationem, ridere solemus? I. C. –
An quia – inquit Fracastorius[7] – «ex primo contactu levi
pressione quidam veluti horror [...] accidit, qui ad diaphragma
et cor pertingens repentinam contractionem
et suspensionem animae facit. Mox subito etiam
dimissis nervis illis, subito etiam cessat horripilatio
et cor ad propriam naturam redit, quod cum delectatione
et gaudio fit et dilatatione. Est autem tam
subitus uterque motus ut simul pene sint suspensio
animae et dilatatio. Quod in risu quoque contingit propter
quod et hic quoque proportionale quiddam [risui] contingit
non sine molestia quadam». «Est – inquit Iulius Caesar –
titillatio dissipatio spirituum in partibus laxioribus,
quo motu subsiliunt sensoriae partes,
in laxis enim facilior fit spirituum subsilitio