De Admirandis, Pag. 14
 
Vanini, De Admirandis

/p. 14/ Alex. – At occurruntne tibi rationes aliae, quibus

Pythagoricam hanc possis evertere disciplinam?

I. C. – Nunquam deficit ratio pro veritatis

tutela. Audi: nulla cum sit coeli pars in cuius locum

altera non succedat, isque motus sit perpetuus

atque partes ipsae uniformes, non potest

alia coeli pars dextra, alia sinistra vere censeri.

Per motum enim quae dextra modo erat, statim

fiet sinistra secundum situm et locum. Praeterea,

si coelum haberet dextrum et sinistrum,

non verteretur super polis aequaliter, tanquam

rota super axe, sed alteri innixum atque insistens

polo, ita circumageretur quemadmodum molae

quaedam pistrinariae, axe ad perpendiculum

posito atque ea esset sphaera recta, non illa quam

statuunt Astrologi; id quod est perridiculum, ne

dicam absurdum. Non enim huic potius quam

illi inniteretur, aequiformes enim sunt. Memini

legisse me apud Philosophum[4] fieri motum

super stabili; sinistrum igitur in primordijs naturalibus

motus animalium habet rationem stabilis.

Quapropter sinistrum esset in coelo axis,

non occidens. Alex. – Putasne Platonicos Pythagoricae

sententiae refragari? I. C. – Ita equidem.

Cum enim ipsorum Princeps in Timaeo docuerit

coelum esse corpus perfectissimum atque

simplicissimum, quod neque superiorem habet

partem, neque inferiorem, nec anteriorem, nec

posteriorem, fateri coguntur coelum non esse

dextrae vel sinistrae partis ratione a seipso diversum.

Alex. – Quin potius nostri si habeatur ratio,

erit ea pars sinistra nobis quae a Pythagoricis

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum