/p. 15/ dextra censetur, ut manifestissime, dum Solem
intuemur, agnoscimus. I. C. – Subtiliter quidem,
verum ne sic quidem recte erit. Etenim ijs, qui
trans aequinoctialem habitant lineam, contraria
erit dispositio. Alex. – Recte et docte aedepol.
Sed nescio quomodo sum oblitus quod te
volebam. Ah! Memini. I. C. – Quid istud est?
Alex. – Sitne coelum coloratum? I. C. – Aristoteles[5]
scripsit coelum esse per se sensile eiusque magnitudinem
percipi, coloratum igitur esse censuit,
nam sensibilia non nisi coloris ratione videntur.
Alex. – Magnitudo et figura sub coloris
ratione non sunt, an igitur, si non sunt colorata,
videri poterunt? I. C. – Minime. Extensio namque
quantitatis et eius terminatio, qua figura
conformatur, nullam sui speciem visui praebent,
id quod patet in translucidis, cuiusmodi aër
est. Coelum igitur cum videatur, necesse
est ut insit in eo color aliquis. Alex. – Ego
quidem existimavi aliquando coelum coloratum
videri, potius quam esse. I. C. – Probabilis sane
sententia, nam et aër, qui prope nos est, nullum
habet colorem, procul tamen a nobis habere
videtur. Alex. – Quam reddis huius rei rationem?
I. C. – Quia densatur, non per compositionem
partium, sed per dispositionem: distantia
namque multas visui repraesentat partes per
longitudinem in linea visuali dispositas, ut sit
eadem ratio visionis in corpore raro productae
in longitudinem et eiusdem in corpore condensato
atque in brevitatem coarctato. Alex. –
Gaudeo, me Dius Fidius, me tam sapientem causae
