/p. 17/ movere nequeat; per hanc enim hypothesin
ab Intelligentia movetur, quare coeleste corpus
esset culice et cimice longe deterius et ignobilius,
moventur enim haec, illud minime. Entis
autem nobilitas a motu potissimum proficiscitur,
utpote quia vitae est exordium. Alex. –
Quid igitur statuendum est? I. C. – Unicam in coelo
esse formam, quia unica in eo motrix facultas.
Alex. – Unde id assumis et praesumis? I. C. – In coelo
materiam esse iam supra probavimus, quae sola
cum non subsistat, necesse est (parcite barbaris vocibus,
viri elegantissimi) informari ab aliquo, sed
non ab Intelligentia (ea enim in materia nullo modo
est), verum ab anima, quae coelo dat esse, vitam
et motum. Alioquin, si in illa materia esset
forma non movens, nullam supra vermiculos,
imo nec supra crocodili stercus formulae dignatione
sibi arrogaret commendationem. Multo
minus materiae nobilitate primas sibi vindicaret.
Est enim eadem materia in omnibus, ut
omittam materiae essentiam esse, (liceat, precor,
mihi barbare loqui et bene sentire) receptivitatem,
quae passio est; in passione vero nulla consistit
excellentia. Alex. – Quam maxime mihi
arridet haec contemplatio! Sed a te sciscitari in votis
mihi est, a quo moveatur primus coeli orbis.
I. C. – Eum a Deo moveri videtur innuere Philosophus.[6]
Alex. – Id quidem perlegi, si bene
memini, in duodecimo Primae Philosophiae, veruntamen
illi non assentior. I. C. – Nec ego profecto.
Deus enim est simplex et in actu habet
omnia, in potentia nihil, Dominus est temporis
